Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 fol. 39 sq.]

VIRO NOBILI TYCHONI BRAHE, DOMINO

ET AMICO OBSERVANDISSIMO.

VERNAS SALUTES, CHEIROS ET MELISSAS.

RECEPI literas tuas, amiciߟime TYCHO, quas magna cum voluptate legi. Obſecro, dum illas funderes, quis te Olympicus radius tinxit, ut me quoque eadem tinetura figeres? An te ſacrum Veneris ſulphur, an Bacchi æthereus Mercurius, an dium illud Apollinis ſal ab antiquis celebratum afflavit? Non ſint mihi Urania et Vulcanus propitij, ſi iſto extemporaneo flumine meum deleetaveris plurimum. Non ſemper præmeditata aut digeſta diu felicius cadunt. Extemporanea et impetuoſa eߟe illa neceߟe eſi, quæ momento ſolidum penetrantia, penetrata in ſui naturam convertunt: ut patres nos noſtri et fulmina utriuſque Meteorologiæ docuerunt. Ubi Soli, quem colo, ſacrificabo, ſupplex ipſe precabor, ſæpius ut tali te calore percellat. Maete ſis atque hac mentis ſublimitate, paucis cognita, creſce, donec te lovis armiger ales in ſolium magni referat lovis, unde ruinas labantis poߟis informes cernere mundi. Quod ſi fieri debet, utique fugiendus Gheburah et malum Aquilo: Auſter bonus quærendus eſt et vitalis Oriens, ubi vitam, donum et talentum, quod nobis concreditum eſt, recepimus. Hic Auſter Orienſque nec locorum aſtringitur miſerijs, nec certam ad plagam mundi ſenſibilis declinat: Ubique ſunt: intra, extra omnia: in antiqua Iliado, in theſauris Univerſi, in abyߟis animorum: imo intrate; hoc multis quæſitum Latium et Saturnium regnum. Non igitur verſus Auſtrum ſenſibilem quærenda illa Olympicæ civitatis civilitas: niſi quatenus rigida Septentrio, tantum non tuleris, uti etiam forte non ſemper feret ſplendorem, tantumque donum, vel te ipſo (quod ſæpius s. 8 inaudivi) vate atque interprete. Neque tamen hic, in quo ſpiramus, Aquilo ſolus formidatam Barbariem alit. Etenim in extremo Oriente Auſtroque animas Boreæ penetrabile frigus etiam nonnunquam adurit, et latus hoc mundi, quod nebulæ maluſque Iupiter urget, amæna quoque temperie perfundi dubium non eſt: illis tamen ſolis cognita, || qui ſupra temporis et locorum Horizontem lumen intuentur. Profanum itaque ſit voluptatis hortum temporum locorumve carceribus includere. Rident haſce exuvias maculis purgatæ Lunæ et nitentes Berilli. Noſce te ipſum et omnia noveris. In hanc dioptram reſpicientem nunquam te turbida fallet imago. Haetenus ſilentia: nunc verbum unum. Venit hiſce diebus ad nos Coloniâ imperterritus ille Danus Wiburgenſis, cuius apud te ſæpenumero mentio faeta eſt, Græcus, Arabs, Galenicus, Paracelſicus,Theologaſter, Philoſophus, Medicus, Syrupiaſter, Chymiſta, et plus, ſi velles: interim tamen ex his omnibus nihil. Hic Wiburgiam inviſurus diu non viſit ſenem parentem, heri proſeetus eſt, rediturus ad nos brevi. Conditionem philoſophicam captat, aptam Spagiricis pulveribus et ſudore Chymico. Eſt mirabilis Apothecarius: tibi, modo frugi eߟe velit, non diſplicebit. Si animus tibi eſt talem aliquem ſervitio adiungere, procul dubio in patria et extra patriam utilis tibi eߟe poterit. Ubi hominem ipſe videris, fronte tecum loquetur. Interea ſt ipſe brevi huc non conceߟeris, de hoc ipſo negotio reſeribe verbum unum. Sed audi, Nymphas ſylveſtres violaߟe te Nympharum Amatores narrant: evulſis ſacris quercubus et late minitantibus alnis, vitaque privatis arboribus: quoniam hæ dolent, quod morte ſua (quam illis te intulisse toties ajebas) alijs ſepultis digeſtiſque rebus, vitam calore non poߟe excitare per te prohibeantur. Certe ut in Auſtrum vel Occidentem ad nos perferantur ratibus, in medio Aquilone non deerunt Aquilones. Vale; et ſt coronam vernam expetis, Nymphas placa. Hafniæ 7. Maij Anno 1572.

T.

PRATENSIS.