Danmarks Breve

[Ex apographo manu scripto in exempl...

[Ex apographo manu scripto in exemplo Berolinensi operum astronomicorum Tychonis]

NOBILISSIME ET CLARISSIME VIR,

AMICE HONORANDE.

S. P.

SUB præteritæ hyemis initium, vir magnificus, D. GUILHELMUS STUARTUS, mihi literas tuas et librum, quem miſiſti, reddidit, quibus, ut in manus meas venêre, avide Perleets, deleetatus ſum plurimum; nam non ſolum erudita intricatæ quæſtionis traetatio, in qua eximiam doetrinam et ſingularem induſtriam perſpexi, mirum in modum placuit, ſed etiam gratiߟimum fuit, tam amicam erga me voluntatem in te viro præſtanti cognoſcere. Pro iſta tua humanitate et libro tuo, quo me honorare libuit, ago quas poߟum gratias, cumque ſimili ſtudiorum fruetu reſpondere nequeam, animum tui peramantem tuæque amicitiæ ſtudioſum profiteor. Quod eam LIDDELIUS noſter mei apud te fecerit mentionem, ex amore quodam id ſuo egit; quod vero te ad amicitiam mutuam invitaverit, mihi rem gratam, et quam multis ante annis expetitam a me fuiߟe ſcierat, fecit. Nam a quo doetiߟimus WITTICHIUS ex Dania redierat, tua ille tantopere prædicavit, ut ab eo tempore te ſemper in amore et honore habuerim, et ante quinquennium, cum in patriam per Porthmum veſtrum navigarem, quæ ille commendaverat, coram intueri cupieram et conſtitueram; ſed ventis contra afflantibus et pro tua Urania Norvegicis ſcopulis ad menſem obieetis, ægre votis fruſtratus ſum. Ab eo tempore acceߟit honorifica noſtratium Legatorum de admirandis tuis inſtrumentis (nam de alijs iudicare vix poterant) || commendatio; quæ illud amicitiæ tuæ deſiderium renovavit et auxit, adeo ut ſuperioribus annis ſæpenumero in animo habuerim meis literis initium eius facere; quod non acciderit, vitæ noſtræ ratione eiuſmodi cogitationes ſubinde excutiente faetum eſt; quod tu nunc prior id egeris, et comitatem agnoſco, et benevolentiam grato animo compleetor, meque viciߟim teneri ſtatuo, ut quod a te bene cœptum eſt, a me, quo poterit ſtudio, in poſterum colatur et conſervetur. Quod quidem non illibenter faciam; nam quamvis exiguum ſit, quod ipſe polliceri potero, in tanta earum rerum oblivione, s. 176 in quibus tu excellis, iucundum tamen erit de ijs nonnunquam tecum conferre, a quo ſumma quæque expeetare licebit. Nam et ſic liber tuus, licet ab undecim hinc annis eiuſmodi vix attigerim, tam fuit acceptus, ut accuratas eius obſervationes et ingenioſas demonſtrationes ſumma cum voluptate legerim; ac pro veteri noſtra erga has diſciplinas affectione, ſtudioſis earum plurimum gratulor, eߟe eiuſmodi Artifices, quibus nec ad perfeetam ſcientiam nec ad abſolutam operationem quicquam deeߟe videtur: tantumque de illis ſtudijs te meritum eߟe ſtatuo, ut omni commendatione digniߟimus ſis.

Sed ad literas tuas nunc veniam, quibus citius reſpondiߟem, niſi continuæ peregrinationes noſtræ ab initio Februarij vix unum diem domi eߟe conceߟiߟent. Ex Anglia ante paucos dies domum reverſus, nonnihil otij ſum naetus ad tua relegenda et iterum expendenda; nec tamen ut cuperem. Nam ſi reliqua ſuppeterent, experiri vellem, an Cometas iterum numeris poߟem cœlo deducere in nativum ſuum locum inter ARISTOTELIS fumoſitates. Sed hoc alterius erit otij et maioris earum rerum recordationis. Nunc pro præſenti occaſione, quantum occupationes permittent, paucis reſcribam.

Literis tuis a me petis, ut ſententiam meam candide ſignificem. Quod ad id attinet, mihi tua vehementer placent, et inprimis illud nobile ſtudium in corrigendis ſtellarum locis et motibus || et exaetioribus numeris ſubijciendis ſupra modum commendare oportet; quo ut pergas nomen tuum inter illos æternos numeros conſecrare hortari vix audeo, cum ſummo conatu eo te ferri omnibus neceߟarijs inſtruetum iam palam conſtet; ſi ullam operam in tam nobili conatu præſtare tibi poߟem, non deeߟem; ſed nobis nec tam accurata inſtrumenta hîc ſunt, nec his cœleſtibus a caducis corporibus vacare licet. Nunc enim magis Rhabarbarum et Sene ſimiliaque expenduntur, quam omnes Planetarum gyri. Verum, nobiliߟime vir, cum ad eam contemplationem te ille æternus omnium Creator vocaverit, ijſque, quibus oportuit, inſtruxerit, maete hac felicitate et virtute utere, ut talento tuo poſteritati lucrifacias. At non Paradoxis; nam ingenue loquor, veritatis cauſa, ſed acceptioribus diſciplinis. Hoc etenim tuum, in quo CICERONEM te Mathematice imitari voluiߟe mihi perſuadeo, minime arridet. Non enim placet, ſapientiߟimi Architeeti perfeetߟimum ordinem obſcurari, et mutabilibus cum immutabilibus confuſis, αταξίας Chaos introduci. Nec latet, alios ante te in ea fuiߟe opinione, contra quos aliquando meditabar in Cometometria noſtra diſputationem. Verum cum illi nullis rationibus eo fuerint indueti, evidentius eſt, quam ut oſtendi debeat. Nemo tam multis id conatus eſt perſuadere, quam tu. Quod an effeceris, ego quidem affirmare nequeo ; mihi enim Phyſicorum conieeturæ ex rerum naturis ſumtæ magis conſentaneæ adhuc videntur. Et ne abſque ratione ita s. 177 ſentire me exiſtimes, paucis tua, ſi non ingrata fuerit veritatis inquiſitio, excutiam.

Primis quinque capitibus, quæ de apparente loco et motu Cometæ demonſtraſti, præclare a te conſtituta videntur, nec ſi numeri conſtent, contradietioni locus eſt. Sed ſexto capite plus ultra progrederis, cœlum novis corporibus aperturus, ubi nihil ijs loci eߟe ARISTOTELES demonſtravit. Neque tuæ rationes eius authoritati hîc prævalere cenſendæ ſunt, ſi diligenter || examinentur. Nam illæ tres Maximæ, quas prima comprobatione affers, probabiliter duntaxat, ut ipſe fateris, pro ſententia tua faciunt, ſed quæſo, quorum ante authoritate fuerint approbatæ, ut probabilem concludendi vim habeant? Sed ſint tales: ut arcum maximi circuli deſcribere, ſit in cœlo eߟe; quod Phænomenon tuum talem deſcripſiߟe tibi viſum ſit, demonſtras; ſed an alijs ſimiliter moveri apparuerit, dubito. Tibi videtur materiæ cauߟa circulum magnum deſcribi non poߟe, quod vagabundius hincinde ab eiuſmodi orbita potius expatiaretur, ac ob id ingenitam ipſi motus ſui ſcientiam aߟcribis. Mihi tam intelligens ſui fuiߟe nequaquam conſentaneum exiſtimatur; quin potius illum motum materiæ cauߟa accidiߟe, quippe aliâs non fuit, quam a primi motus numero retardatio, quæ maior circa initia extitit, cum moles maior plus ſubſiſteret, fubinde et quaſi proportionaliter decreverit, flamma æqualibus temporibus materiam lychni inſtar depaſcente, quod non in minorem, ſed maiorem abierit circulum, argumentum eſt, variaߟe a Terra remotionem, materia nimirum indies magis ac magis extenuata, et flamma ad ſuperiora prævalente, quæ Phyſica ipſius motus ratio magis conſentanea eſt, quam ſtatuere animal fuiߟe logicum, ſeu αύτοκίνητον a ſua motrice mente corpus.

Secunda Maxima cœlo Cometas potius eliminas et longe exterminas: ideo cuius moles, lux et motus continuo decreverunt, donec prorſus evanuerint, in illo immutabili loco fuit? quo conceߟo, ut alio præteream, præcipua Aſtronomiæ hypotheſis evertetur, qua invariabilis cœleſtium conditio ponitur. Planetæ a celeriore ad * terram et hoc ad illud certis ſub periodis remeant, at Cometis a ſuo interitu non eſt regreߟio, nec quicquam hîc magis ſimile, quam circularis eſt reetæ. Tertia, quod motum Luna celeriorem habuerit, ſupra eam evehis: ſic progrediendo, ad Saturnum uſque ſub finem evolabit; neque enim ſi inter cœleſtia talis motuum Harmonia ſit, quicquid ſpeciem aliquam eiuſmodi motus || habet, pro ſuo numero inter ea reponetur? Cœleſtibus ingenitum eſt circularis motus principium: mutabilibus adventitium eſt tantum, cumque toto naturæ genere hæc ab illis differant, ut aſymmetra, ſecundum magis et minus comparari non debent. Itaque his Topicis tuis nuſquam adhuc locantur Cometæ, quod paucis indicare s. 178 volui. Videamus iam an Mathematicæ dimenſiones cœlum ipſis patefaciant, quod maxime quidem ſecunda comprobatione tua conaris, ubi aߟumptis duabus ab ore Pegaſi obſervatis Cometæ diſtantijs inquiris, an colleetæ ex calculo iuxta Hypotheſin diſtantiæ congruant. Primum quidem ex ijſdem diſtantijs, cognita declinatione et a Meridiano remotione, colligis ad data tempora apparentes altitudines. Et poſito Cometa in orbe lunari inquiris ſeetionis angulum, quem facit verticalis cum circulo apparentis motus: cuius anguli beneficio parallaxes in longum et latum elicis, unde viciߟim diſtantias ab ore Pegaſi ratiocinaris: quarum poſterior cum maior priori obveniat, et quo inferius ponetur Cometa, eo ab obſervatione magis diſcrepabit, concludis neceߟario ſupra Lunam eߟe. Ponemus in hoc ſucceߟivo rationum duetu nihil requiri, an ideo ſupra Lunam erit, quia ſic colleetæ diſtantiæ ab obſervatis differunt: at hac ratione ſupra Lunam non erit, quia nunquam congruent, quantumvis enim removeris, ſemper poſterior colleetarum maior erit poſteriori obſervatarum. Et ubi Parallaxis nulla eſt, poſterior erit duntaxat æqualis priori, coëuntibus apparentis et veri loci lineis: nunquam minor fiet, ut vult obſervatio. Deinde hæ colleetæ fiunt, Phænomeno a priore ad poſteriorem ſitum motu duntaxat primo tranſlato, nulla proprij motus habita ratione: quomodo poſterior diſtantia neceߟario maior evadet priori, ſi quicquid ex Parallaxi acceߟerit; ſi nihil, erit æqualis: nunquam minor, niſi ex proprio id motu fiat: quo interveniente, ut ſi verſus ſtellam ſupra ſe poſitam proprio motu feratur, quod ex Parallaxi || accederet, iterum ſubtrahetur vel etiam amplius: ac tum Cometa etiam longe infra Lunam poſito, non modo nulla erit aſpeetus diverſitas, ſed poſterior quoque diſtantia a Fixa minor evadet priori. Ut ſit Cometæ ſublunaris remotio h b, ad quod quidem punetum b primo motu in ſecunda obſervatione perveniret, ſed proprio retrahatur in d, ſitque retraetio in Inſtrumento ad a inſenſibilis fere ad 3.' vel 4.' ce, fiat tamen per eam in illa immenſa oetavi orbis remotione, ut abs ſitu b ſupra Lunam in f inter cœleſtia ad g uſque attollatur. Ubi ex Parallaxi, quæ haberi vix poteſt, remotio Cometæ a Terra definiri nequit, quod nemo haetenus animadvertit.

Sed repeto nunc illum duetum, qui admodum interruptus eſt: unde data tempora habes; non ex altitudinibus Fixarum: Si ex Horologijs, cur non id alijs concedis? Deinde ille ſeetionis angulus d c e pag. 114. non eſt repertus, neque idem eſt cum angulo gck pag. 112. quia circulus d c e pag. 112. per apparentem locum tranſit, et apparentis eſt motus, at f c g, pag. 114. alius eſt et tranſit per verum ex Hypotheſi locum: proinde d c e pag. 114. non eſt inventus, quo Parallaxes exquiris: ac ideo hæ in longum et latum deduetæ Parallaxes alienæ ſunt, nec aliæ ſunt s. 179 viſæ longitudines, quam quas veras appellas pag. 115: ut hæ diſtantiæ ne quidem iuxta Hypotheſin rite ſint colleetæ, unde apparet, hanc demonſtrationem omni modo infirmam eߟe ad id quod intendis. Cum collimatius rem agis, proprium ad ſtellam motum conſideras, et eaſdem omnino reperis diſtantias, ut omnia exempla docent, primo excepto pag. 119. in quo illa tria ſcrupula prima, quorum cauſa tot centenis Semid. Terræ vis Cometam removeri, non fiant ulla retardatione reſpeetu Parallaxeos, ſed calculo tantum obrepunt: nam in alijs omnibus non occurrunt, nec mirum ſi ex ijſdem eadem proveniant, cum nihil alieni miſcetur: ac in illa immenſa remotione, cum Parallaxis evaneſcat, nullam pariet differentiam, illa quam affers cum obſerva-||tione convenientia nihil concludat.

Tertia comprobatio ad quæſtionis huius veritatis eruendam accommodari fortaߟe poterit, ſed pro tua ſententia nihil facit: nam conceߟa illa ad idem momentum reduetione, quamvis in locis longitudine et latitudine differentibus eadem reperiatur Cometæ a Vulturis ſtella diſtantia, non ſequitur locorum intercapedinem a b pag. 125. reſpeetu remotionis b c inſenſibilis eߟe quantitatis: nam negligis differentiam longitudinis, et in eodem plano ſtatuis lineas viſuales a c ſ et b c e, cum in diverſis ſint, quod loca longitudine differant, et in diverſis planis exiſtentes. Licet in corpore Cometæ ad idem momentum coëant, in oetavo tamen orbe in contrarias dehiſcunt partes e et f: a quibus ad ſtellam d æquales ſint diſtantiæ arcus d e df, ac triangulum fiat iſoſceles def, idque Cometa longe infra Lunam poſito: quare hac probatione non efficietur cœleſtem habuiߟe ſitum.

In longitudine Uraniburgi et Pragæ ab alijs differre videris, quod Pragam facias Uraniburgo orientaliorem, cum, ut de alijs non dicam, in ORTELIJ Mappis longitudo Pragæ ſit circiter 32, Uraniburgi vero 35; quæſo, ad me perſcribas exaetas, quas habere poteris tui loci, Pragæ et Caߟiliæ longitudines.

In quarta probatione, quas appellas reſpeetu centri altitudines, non ſunt aliæ, quam apparentes, reſpeetu nimirum ſuperficiei, quia ex declinatione et azimutho apparentibus deducis: quod in orbe Lunæ differentia verarum altitudinum minor ſit differentia apparentium ad 9.' nihil aliud arguit, quam in hoc ſuppoſito ſitu Cometam admittere aſpeetus diverſitatem: nec dubium eſt, quin quo magis removeris, differentia verarum et apparentium | altitudinum ſit minor futura, donec prorſus nulla evadat. REGIOMONTANI demonſtratio ſatis accommodata eſt Phænomeno immobili, quantumvis elevetur, ſi modo ulla ſit Parallaxis: at mobili nequaquam inſervit, nec tua adhibita correetione accommodatior fit, quia in correeto Azimutho Cometa non apparuit, ut Parallaxis in eo non ſit quærenda: talis adhibenda eߟet correetio, qua 23* s. 180 proprius ad ſtellam motus, qui Parallaxin exhaurit, determinetur, verum ne hac ratione remotio eius a Terra erui poterit, quod per Parallaxin hæc indagari nequeat. Atque hæ ſunt rationes, quibus Cometas inter cœleſtia locare conaris, quam vero deficiant ex ijs quæ attuli, manifeſtum eߟe arbitror.

Quæ oetavo Capite affers, cum his nitantur, cum ijs conſiſtent, nec id pluribus exquirere libet. Quod ad illam mundani Syſtematis Hypotypoſin attinet, cum ut penetrationum dimenſionem evites, Planetas per liquidum Æthera progreߟivo motu ferri ſtatues, ut alia præteream, circularis motus Hypotheſin evertes, et apparens anomalia per helices indemonſtrabilis et inexplicabilis reddetur. Sic eſt Syſtema conſtituendum, ut habeat Mathematicus, in quo acquieſcat, nec Phyſico ſit, quod obmurmuret; nam nequeunt horum Philoſophorum demonſtrationes contradicere. Illuſtriߟimi D. Landgravij obſervationes valde placent, nec dubito, quin ex ijs poߟit quæſtionis veritas elici. Rudes MÆSTLINI et CORNELIJ notationes licet ad apparentem motum oſtendendum aliquo modo faciant, ad Cometæ ſitum demonſtrandum nihil conferunt. Et illum Philoſophia Tubingenſis melius potuit inſtituere, niſi phantaſiæ oſtentandæ cauſa eiuſmodi figmenta publicare voluiߟet. HAGGECIUS, quæ in Nova Stella parum ex arte præſtiterit, me non latet, ut mirum non ſit, in hoc Cometa tam fuiߟe incertum. Imo mirum non eſt hos Mathematicos in tam abſurdam abijߟe ſententiam, cum || nec ſufficientia ad inquiſitionem propoſitam data ſumpſerint, nec certam haberent demonſtrationem, quam ſequerentur: Non enim adhuc conſtat, nec demonſtratum eſt ab ullo, quantum ſcio, qua ratione poߟit Cometarum remotio definiri, ſi proprium habeant motum. REGIOMONTANI demonſtratio in abſurdum abit. DIGESSÆI alæ non pertingunt eo, et illa doetiߟimi WITTICHIJ (quem ad cœleſtia migraߟe, ad quæ ſummo ſtudio ſemper aſpiravit, vehementer doleo, vel Mathematum cauߟa) quam ſub SCULTETI nomine reprehendis, quamvis ei concedantur obſervationes, nihilo magis rem expediet. Repetatur libri tui figura pag. 38. Statuit in illa verticalium prioris et poſterioris obſervationis ſeetione B. verum Cometæ locum fuiߟe, et Parallaxes utrique tempori reſpondentes facit b a, b k: at in illo b puneto, ſi Cometa proprium habuit motum, vere non fuit, ut ab eo Parallaxis numerari non debeat, ac ideo demonſtratio hæc duntaxat inſervit Phænomeno immobili. Cum itaque dimenſionibus Mathematicis ad locum Cometarum nondum ſit deventum, quid in hac quæſtione ſtatuemus? Ipſe nondum a præceptore ARISTOTELE diſcedo, qui mutabilia ab immutabilibus, ut naturis, ſic locis diſcernere docuit, illaque orbis Lunaris complexu comprehenſa nulla naturæ vi ſupra poߟe efferri demonſtravit. Si Mathematicas requiris demonſtrationes, cum aliæ pro tempore non s. 181 ſuppetant, D. WITTICHIJ aߟumam. Obſervationem tu refellis, quod ſub eadem verticali ſimul ſtellæ illæ cum Cometa eߟe non potuerint. Licet hoc demonſtrationem non infringat (nam ſub diverſis concludit) tamen non video, quî tua ratiocinatio plus fidei merebitur, quam illius doetiBimi artificis de ſenſu ſuo affirmatio: mihi conſtat fuiߟe illius, nec illi vel peritiam obſervandi vel Inſtrumenta idonea defuiߟe, ut ſi indiligentiam probare nequeamus, || illas ſenſu notas obſervationes, ut principia concedere oporteat. Demonſtratio vero, quamvis iam reieceram, multum tamen fidei meretur, quo circa illud tempus accommodata fuit, quo Cometa a numero primi motus inſenſibiliter deficiebat, et maxime inter binas obſervationes nulla fuit in intermedio tempore variatio, ut ſeetio B. pag. 38. fuerit, cum ille obſervaret, verus locus, quare cum reliqua ſuccedant, licet WITTICHIJ probatio magnam fidem meretur. Sic ſi NOLTHIO ſuæ ſenſiones non denegentur (nec intelligo, quî refelli poߟint, cum circa idem fere tempus obſervatio fuerit) nec operatio in abſurdum abeat, admodum probabiliter concludit, ſublunarem fuiߟe Cometam. Ipſe eundem obſervavi, idoneis Inſtrumentis iuſtæ magnitudinis, Radio, Quadrante et Parallatico, ac aliqua adhibita diligentia ſumpſi qualibet obſervatione apparentes altitudines Cometæ et Aquilæ vel alterius ſtellæ: deinde diſtantiam apparentem Cometæ et ſtellæ: Ex quibus azimutha et tempora per demonſtrationem reperi: ac certe prima apparitione in abſurdas incidi operationes, ſed poſtea plus minus 5° gradibus Parallaxin habere inveni. Motum proprium habuiߟe animadverti, quo Parallaxis exhauriebatur: et nonnulla occurrebant αγεωμέτρητα, nec tum exaetߟima eius rei demonſtratio fuit nota, unde faetum eſt, ut iudicium ſuſpenderem. Ab eo tempore ita illa omnia manibus noſtris excuߟa ſunt, ut nunquam ea reſumere licuerit: minuſque iam ad eiuſmodi calculum aptus ſum: Si tamen aliquando otium expetitum fuerit, ea nonnihil repetam, tecumque, ſi libuerit, de ijs conferam. Rogo te ut ad me mittas omnes præſtantium artificum et maxime tuas obſervationes, quas habes de nova Stella et Cometis, qui ſuperioribus annis illuxerunt.

Atque hæc ſunt, quæ ad Paradoxon tuum afferre volui; quæ quidem non alio modo allata ſunt, quam ut oſtendam, quibus ipſe adducar, cur ab eruditis || Phyſicorum conieeturis nequeam adhuc diſcedere; ut in bonam partem ea accipias, vehementer peto. Audio, clariߟ. vir, te in Chymicis excellere; ſi quid ſingulare in hoc artificij genere habes, ſive ad extraetiones faciendas, ſive ad aquas purgantes, vel tale quid pertineat, quæſo mihi communices. Habent Germani, ut accepi, nunc inventum, quo diſtillatis corpus expurgant, quo licet non indigeamus, tamen ignorare non cupio; ſæpius id experiri cogitavi, ſed cum non ſuaderet ratio, ne operam et oleum, ut non ſemel mihi ac- s. 182 cidit, perderem, omiſi. Verum charta deficiente finem faciam, et hæc quæ reſcripta ſunt, boni conſule; nam diligentius iſta traetare, ægri non patiuntur. Vale. Datæ Edenburgi in Scotia, in Martio primum, poſtea ſub Maij initium.

Tui amantiߟ.
lOANNES CRAIGUS,
Philoſophiæ et medicinæ doetor.