Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]

CLARISSIMO DN. DOCTORI BRUCÆO

TYCHO BRAHE.

S. P.

RECTE et prudenter aߟeris, in qua etiam ſententia ego ſemper fui, eߟe levitatis magnæ, ingenij parvi, || imbecillis iudicij, imo inconſtantis animi, non reete expenſis adverſariorum opinionibus, quibus calumniandi quam reete ſentiendi maior eſt cura, ſubito aߟentiri. Verum dum te id in uſu habere iaetas, et diu multumque premere, quæ in motis quæſtionibus contradicuntur, et quomodo refelli queant, ſicque vel in priore ſententia perſiſtere, aut etiam reetius ſentientibus adhærere, id (ſi pace tua verum dicere liceat) an ubique citra omne præiudicium adeo integre obſerves, quemadmodum tibiipſi forte abblandiendo polliceris, equidem non minimam mihi dubitationem movet. Enimvero plurima eorum, quæ ex familiari inter nos colloquio olim perſpeeta habeo, tum etiam literæ tuæ aliquoties de rebus Philoſophicis ad me perſcriptæ contrarium quiddam rem omnem enucleatius diſcutienti inſinuant. Et ne longe exempla petamus, certe hæ ipſæ (ut de cæteris nunc non dicam) quibus te ita purgas et æquitatem in iudicando eximiam prædicas, tibi hac in parte adverſantur. Quorſum enim tenebriones vocas eos omnes, qui veteres quoſdam Medicos et Philoſophos, ſicubi abſona et minus comperta pro vero venditârunt, non ſaltem iuſtis rationibus, ſed evidenti experientia et ſenſibus ipſis indies refellunt, curque eos turbæ indoetæ fucum facere et convitiari s. 169 ais? Anne hoc potius eſt convitijs rem agere et quaſi cum præiudicio quodam cæcoque affeetu eos inſeetari, quorum nec ſcripta nec ratiocinationes nec etiam operationes mechanicas unquam rite exploratas habuiſti, tenebriones vocitare? Dubius aliquandiu hæc legens ſubſtiti, quoſnam tam egregio epitheto ornare volueris, vixque capiebam, antequam ulterius progrediens intellexi, te de magno illo THEOPHRASTO PARACELSO Germanorum incomparabili Philoſopho et Medico, vobis Galeniſtis non minus quam noetuæ lumen diei inviſo et odioſo, verba facere. Scripſeram ſiquidem in ijs || ipſis, quas adeo invite accipis literas, pauca quædam de hoc viro. Ad id enim reſpondens, quod in prioribus tuis adduxeras, veteres ſtellas humore veſci arbitratos eߟe, addideram, te brevi in Paracelſiſtam tranſformatum iri, ſi talibus opinionibus aurem præbere velles. Nam et is aſtra nutriri voluit. Hinc occaſionem naetus infers, quod in tenebrionis iſtius ſententiam te trahere velim, cum alio ſpeetet tua oratio. Hîc primum cum eximium illum ſuperioris ævi Philoſophum, qui doetrinam et placita ſua ex ipſo naturæ theſauro indeſinenter depromſit, et reipſa quamplurima ita ſe habere contra veterum quorundam et neotericorum Sophiſticas argutias vel ipſis ſenſibus demonſtravit, tenebrionem appellas, cuius tamen ſcripta et traditiones vel nunquam legiſti, vel ſi aliquando per tranſennam a te forte inſpeeta ſunt, nondum rite percepiſti, nedum ut uſu, induſtria atque indefeߟo labore eorum intelleetum et exercitationem tibi familiarem reddideris. Quorſum igitur de re ignota et tibi nunquam ſatis vel groߟiori indagine perſpeeta iudicium fers ? Sicne decet de tota poſteritate præclare meritum virum tenebrionis titulo infamare? An hoc eſt diu multumque premere, quæ contradicuntur, et æquali lance omnia ponderare? Immo hoc eſt de re ignota iudicium non ſaltem præcipitanter et inconſiderate ferre, ſed etiam convitijs et dieterijs virum laude potius quam vituperio dignum immerito proſcindere et in defunetum ſævire. Sic et Ardea aquas, quas tranare nequit, culpat. Anne ſatis tibi conſcius es, quoties, dum Roſtochij vobiſcum eram, me conveneris, ubi ſolum naetus eߟes, nemine præſente clam a me Paracelſicorum medicamentorum præparationem ſciſcitabaris, admodum ſolicite nunc de his, nunc de illis, ut te eorum confeetionem edocerem, me rogitans, utut in præſentia aliorum, || ſi quando de his mentio fiebat, ſcommatis et reprehenſionibus atque contemtu illa præ Galenicis etiam me audiente exciperes; ſcilicet ne videreris tot annos in fucis verborum, negleetis rerum penetralibus, fruſtra inſumſiߟe et optima quæque neglexiߟe. At ſi horum recordatio tibi minus grata aut inviſa eſt, quoties me per literas, quas adhuc in promtu habeo, rogaſti, ut tibi Paracelſicorum remediorum nonnulla communicarem, quæ morbos illos difficilimæ curationis, utpote Epilepſian, Apoplexiam, Paralyſin, s. 170 Hydropem, dolores podagricos et ſimilia Galeniſtarum ſyrupos, decoetiones et clyſteres reſpuentia mala, præſenter tollerent, ut tibi tuæque praxi per ea honorem et lucrum conciliares? Et certe contra Epilepſiam efficax remedium e PARACELSI fontibus derivatum iamdudum a me impetraſti, quod per vitrioli exaltatum et depuratum ſpiritum, intervenientibus quibuſdam appropriatis ſpecificis, pertinax illud et horrendum malum generaliter profligat. Idne inficiaris? Nonne eius præparationis proceߟum D. LEVINO BATTO communicaſti, qui eum ijſdem verbis, quibus ad te perſcriptus erat, poſtea in quibuſdam thematibus de hoc morbo agens propalavit, citra tamen autoris et inſtructoris mentionem, quaſi vobis ipſis hæc aߟcribere, quæ aliorum non parvo labore et ſumtu comparata erant, nihil referret, ſed honori daretur? Verum et plura in his tibi iamdudum iuxta tua avida deſideria conceߟiߟem, ni ſcirem vos, qui PARACELSUM odiſtis, non ſatis ſincere et integre debitaque gratitudine hæc affeetare, ſed ſaltem ut vobis quæſtum et famam comparetis, alijs vero labores exantlandos et ſumtus erogandos relinquatis, et unâ, quod peߟimum eſt, præceptoribus veſtris et vobiſipſis aߟcribatis, quæ feliciter per hæc arcana remedia præſtari queant, ipſum THEOPHRASTUM unâ cum his, qui longo uſu et labore hæc per Pyronomica exer-||citia excoluerunt, ſcommatis et cavillis interim excipere non verentes, ut ſoli ſapere videamini. Atque hic plerumque mos eſt eorum, qui malunt doeti et ſapientiores haberi quam eβe. Quod ſi itaque adeo tibi inviſus eſt PARACELSUS, ut ipſum omneſque eius ſeetatores tenebriones appellare non dubites, cur clam medicamenta ex eius ſchola prodeuntia expetis, palam vero irrides et improbas? Cur viri doetrinam nunquam a te intelleetam, multo minus ſolide exploratam convicijs et maledietis infeſtas? aut cur non iudicium ſuſpendis, donec rationes et quæ utrinque contradicuntur perſpeeta habueris, ſi id evitare, quod levitatis eſt magnæ, ingenij parvi, et imbecillis iudicij, ut ipſemet ſcite mones, adeo in votis habes? Verumenimvero hæc non propterea refero, quod GALENUM et veteres Philoſophos, quos ſemper magnifeci et adhuc magnifacio, in omnibus culpare, atque ijs detrahere, et PARACELSUM undiquaque erroribus immunem pronunciare velim (omnes enim homines fuerunt, et tam falſa, quam vera ex hoc inexhauſto naturæ theſauro, partim aliquatenus introſpiciendo, partim cæcutiendo haurire potuerunt) ſed ſaltem ut admoneam te, dum virum illum inauditum et non intelleetum damnas, contra propria axiomata, quæ in uſu te habere refers, peccare. Sic non minorem mihi infers iniuriam, dum te in eius ſententiam me trahere aߟeveras, atque ſic amicis irridere, cum ex meis ad te datis literis nihil eiuſcemodi, ſincere omnia dijudicando, colligi queat. Illic enim potius PARACELSI opinionem circa ſiderum ali- s. 171 menta improbavi, quam quod tibi irriſerim; niſi ridiculum duxeris, te tanto et tam excellenti in naturæ perveſtigatione adeoque pertraetatione Artifici quadam in parte aߟimilare, cum hoc laudi potius tibi ducendum, quam vituperio vertendum cenſeres, modo uſque adeo veritatis latentis penetralia per iuſtas ratiocinationes || diſcernere cuperes, velut te perpetuo in votis habere perſuadere mihi conaris. Ride, quantum voles, cachinnis non eluditur veritas. Memini, me inſcriptionem quarundam literarum aliquando ad te dediߟe, qua te Philoſophiæ Ariſtotelicæ et Medicinæ Galenicæ Doetorem et promotorem eximium prædicavi. Hanc intitulationem tali interpretatione excepiſti, quod epiſtolæ iſtius inſcriptio, niſi teipſum noviߟes, elatioris te animi reddidiߟet, addens: Vah? quantus ego futurus ſum Thraſo, ſi talem inveniam Gnathonem? At ſane ego non Gnathonice et adulatorie te iſto titulo ornavi. Nec enim vel ipſis Regibus aut Principibus viriſque ſummis adulari unquam didici. Neque præcipuam laudem in his autoribus evolvendis et reputandis proclamandiſque ſitam eߟe iudico, ex quo in præcipuis quibuſdam quæſtionibus longiߟime a veritatis ſcopo receߟerint, ut in pleriſque tum ab alijs tum etiam a meipſo ſatis evidenter oſtenſum eſt, et inpoſterum, favente Numine, luculentius manifeſtabitur. Hîc igitur potius ſtomachari debuiߟes, meque, quod ironijs ludam, accuſare. Sed ita mundo acceptum eſt, ut tenebras lucem, hanc vero noetem reputet, ita ſeipſum et alios non ſine gravi veritatis iaetura deludere ſolet. At ſi forte hæc tibi obſcuriora ſunt, et data opera magis incredibilia, quam quod probare poߟint, te non ſemper æquali lance diverſorum Philoſophorum placita, antequam ratam de his tuleris ſententiam, librare, addam unum vel alterum exemplum ex ea ipſa epiſtola. Ais me aߟerere, Lunæ latitudinem maximam, quæ mea inventione Ptolemaicam quarta gradus parte excedit, non facere magnum in eclipſibus diſcrimen, quæ circa nodos incidunt, idque illic verum eߟe, ſed tamen in maxima a nodis remotione, iuxta quam eclipſes contingere poߟunt, aliquid diſcrepantiæ daturam credis. Utrum et hîc mea ratiocinia iu-||ſta trutina expenderis, antequam de his iudicium iam ſecundo protuleris, videbimus. Ego in literis illis, quibus meam ſententiam inventaque tutatus, hæc ipſa, quæ nunc infers, ſatis diligenter examinavi, et Mathematice demonſtravi, perque numeros comperta reddidi, et tam in ipſis interſeetionibus quam remotiߟimo limite adeoque his intermedio differentiam, quæ contingit inter latitudinem Lunæ Ptolemaicam et noſtram, oculis ſubieci, eamque aߟerui iuxta diſtantiam a nodis, ubi limes eclipſium eſt remotiߟimus, 12 graduum non maiorem evadere 3 ſcr. quæ unum ſaltem digitum in obſcuratione Lunæ cauſari ad ſummum poߟint, cuius tamen perceptio quamobrem ſenſibus minus pateat, rationes inſuper addidi. Cum igitur hæc ſint ſatis evidenter a me demonſtrata et 22* s. 172 ſcrupuloſe numerata, ut nulla reſtet contradicendi iuſta occaſio (taceo, quod etiam Mathematici Landgravij experimento et teſtimonio, quod unâ adiunxi, id muniveram) cur, quæſo, ea nunc denuo in dubium vocas, et cramben ſemel coetam ad faſtidium recoquis? Cur non manifeſtæ experientiæ et obſervationum certitudini eorumque, quæ contradici poߟint, iuſtæ dilutioni non acquieſcis? An hoc eſt iuxta tua veritatis indagandæ principia, diu videlicet multumque penſitanda eߟe ea, quæ in controverſiam vocantur, et rationes utrinque ponderandas, antequam ſententia de talibus minime dubia feratur? Sic neque de ijs, quæ ego circa cœli materiam non, ut quidam neotericorum ſentiunt, prorſus aëriam (ſecuti in hoc IOANNIS PÆNÆ Galli ſententiam) in contrarium addueturus ſum, dubitare poteris, priuſquam meas rationes, quas forte iam antea ſuſpeetas habes, penitius cognoveris. Si tibi neotericorum quorundam totum mundum viſibilem aëre elementari replentium arridet opinio, quam || etiam ſententiam mordicus tuetur antedietus Landgravij Mathematicus, et multis modis a me id obtinere, ſed fruſtra elaborat, equidem per me id tibi et alijs facile licebit. Sed vide, quanta nota veſtro ARISTOTELI ſic inuratur. Is enim elementorum proportiones et menſurationes hac ratione ignoraߟe, ut de neotericis nunc non dicam, et cœli naturam fruſtra ab his exemiߟe, atque quintum quoddam (idque mea ſententia non inepte) immerito appellaߟe videbitur. Et quam parva ad GALENUM veſtrum hinc redundabit gloria, utpote eiuſdem Philoſophiæ conſortem? Præterea quamvis cuiuſlibet Cometæ conſideratio per ſe circa individua ſaltem verſetur, nec generalem aliquam de omnibus doetrinam extruat quoad ſingulas particularitates, quæ diverſis incidere poߟunt, tamen multa habent communia, et unius ſaltem diligens perveſtigatio ad reliquorum cognitionem uberiorem viam ſternit; ut ob id non ratum ſit, hanc cognitionem cum ipſis Cometis intercidere, velut tu adhuc noſtros conatus et indefeߟos circa hoc negocium labores nimium (ut videtur) extenuando obijcere perſtas. Manet enim ſcientia et veri inquiſitio in animis eruditorum, qui rite candideque philoſophantur, et hæc exempla ad uberiorem in his perfeetioremque, quando plures exoriuntur Cometæ, veritatis inquiſitionem, non infrugifere conducunt; quin et de multis alijs ad Aſtronomicum negotium pertinentibus (de quibus tum in opere noſtro ſubinde ago, tum etiam in literis iſtis te commonefeci) diߟerendi anſam non poſtremam, neque uſque adeo contemnendam præbent. Quod ſi tibi hæc ita non arriſerint, fruſtraneamque, quæ his impendatur, diligentiam duxeris, iſta non legas, nec cures quicquam, imo contemnas, abijcias et oppugnes, ſi lubet: me non habebis|| antagoniſtam. Inveniet forte noſter conatus aliquos, qui tot vigilatas noetes, tot indefatigatos labores, tot meditationes et veri perquiſitiones, tantoſque in s. 173 hæc erogatos ſumtus non ingratis animis excipient. Imo ſi vel nulli quam maxime unquam candida mente hæc agnoſcere velint, ego tamen a veri reetique inquiſitione et promulgatione animum nequaquam abieeturus ſum, cum virtus et veritas ſibiipſis precium ſint, nec extraneis indigeant adminiculis aut ſuffragijs. Si id te ita movet, quod dixerim, noſtros labores forte tamdiu inter eruditos locum aliquem inventuros atque ea, quæ de primo mobili et vulgaribus Planetarum theorijs toties recantantur, in quibus nihil novi aut diu deſiderati, ſed ſaltem aliquoties aetum denuo agitur, ut revera in his compleatur Comici ſententia: Nihil dici, quod non dietum ʃit prius: ſi, inquam, idipſum ita te exagitat, ut de tuo ſaltem ſphærico libello (quem nonnullas præclaras demonſtrationes non ubique obvias continere ſcio) prolatum ſuſpiceris, cum tamen theoriarum unâ mentionem fecerim, quas te nullas edidiߟe compertum habeo, ut ob id in tot ſcommata prorumpendum duxeris, Boſphoros, tineas, blattas, cauponarum et pharmacopœorum avaras technas noſtris laboribus oblique ominando, nihil iſta me movent, ſed tibi potius bilem excitaߟe videntur. Scio equidem, qualia ſint ea, quibus utplurimum noſtri ævi ſcriptores, vel potius tranſcriptores in ſingulis facultatibus et artibus chartas onerant, quodque ea vix diutinam ætatem ſuſtinebunt: et experientia teſtatur, ſuperioris ſeculi eiuſcemodi non magni momenti ſcripta iam exoleviߟe. Nec ego animum induxi, quidpiam in medium proferre, quod ab alijs ſatis elaboratum anteaque promulgatum eſt, ne videar aetum agere, ſed ea potiߟimum, quæ tot iam ſeculis diu mul-||tumque fruſtra expetita et deſiderata ſunt, quorum etiam perveſtigationem ſolidam ſumtuum penuria et adminiculorum defeetus alias non ubique admittit. Si iſta nihilominus aliquandiu ſupereߟe nequeant et a poſteris conſervari augerique, utique nihil aliud eveniet, quam quod iamdiu accidit, ea ignoratione opprimi oblivioneque, quæ magno labore e tenebris in veritatis lucem dedueta ſunt; et nihil ad me pertinebit, ſi poſteri ea tueri conſervareque nequeant aut nolint. Sufficit, me DEI aliquale donum non humi abſcondiߟe, nec tempus inutiliter conſumſiߟe, de cætero non ſolicitus. Ego nihil eorum ago, quod immortalitatem ullam, quam in ſolius DEI gratia poſitam ſcio, inde conſequi ſperem, et quemadmodum (ut CICERO ait) ea, quæ de nobis, antequam nati ſumus, loquebantur homines, ſive non, nihil nos afficiunt, ſic etiam poſt fata aliorum tunc viventium noſtri recordatio nihil nobis boni damnive adfert, ſola ea, quæ apud DEUM eſt, immortalitate perpetuitatem æviternam largiente. Cætera omnia cum caduco mundo interitui et diߟolutioni obnoxia ſunt. Qui igitur in his ſempiternum aliquid ponit, ſeipſum decipit. Habes, quid ego etiam de his ſentiam, ob id inculcanda, ne me aliter opinari fruſtra exiſtimes, et contra iudicij æquita- s. 174 tem, quam præ te fers, neſcius et hac in parte pecces. Iſtam non levem iniuriam, quam in meam Cometæ Anni 77 theoriam, aߟerens talem Cometæ duetum aliquando terris uniri, commiſiſti, vix uno vel altero verbo excuſas, ne forte errorem agnoſcere videaris. At quî Mathematicus ignorare debeat, digreߟionem maximam a Sole eorum Phænomenωn, quæ Terram non ſimul ambiunt, in loco contaetus, qui fit per lineam viſus et circulum ſui duetus, capiendam eߟe, quemadmodum in ʘ et ☿ ab omnibus || Aſtronomis haetenus quam proxime fieri conſuevit, et iſta per ſe in libro meo ſatis fideliter explicata ſunt, ut nullam hæſitationem vel obieetionem iure mereri poߟint?

Ea, quæ ad ultimas literas iocoſe ſaltem et obiter ſcriptas copioſius fere, quam ad ullas maiores et ad rem Aſtronomicam non leviter, ut puto, facientia traetantes reſpondes, nolo multis replicare. Scimus, quales ſint incolæ noſtro ævo temperatiߟimam mundi regionem inhabitantes, quales etiam Africam incolentes, ut de cæteris non dicam. Id tantum addam, in extrema Norwegia et Suecia ruſticos reperiri non paucos, manſuetiores, humaniores et hoſpitaliores, quam plærique rus incolentium inter eos, qui in ſeptentrionali Germaniæ parte degunt. Nam iſthic verſus Boream non ſolum ſunt omnes etiam agricolæ hoſpitales, ſed bene ſecum aetum putant, ſi a peregrinis viſitentur, ijs cibum et potum in copia largiuntur gratis, nihil pecuniarum recipientes, cum ijs blande colloquuntur, congaudent, cantant, et ſimilia humanitatis officia lubenter præſtant, promovent poſtea equis, curribus, cymbis, quorſum ulterius tendere cupiunt, atque hæc obvia vel nullâ vel minimâ mercede. Hæc ita ſe habere, norunt ij, qui iſtas regiones peragrârunt. Cum itaque utriuſque plagæ homines, de quibus loquor, ſint ruſtici, nec literis inſtituti, nec peregrinatione aut converſatione manſuetiores redditi, nec delicatius educati, quî fit, ut Boreas Auſtrum in his humanitatis officijs vincat? Vide, qualia ingenia ultima Iſlandia producat, quod procul dubio expertus es in ijs, qui ſubinde veſtram Academiam inviſunt. Imo vix iſthic reperitur ruſticus aliquis, qui non ludum Scacchorum, qui omnium eſt ingenioſiߟimus, expedite et ſcite admodum calleat, qui tamen tantum habet difficultatis, ut multi ſint alibi in civitatibus, qui eum || vix aߟequuntur. Sed nolo ad comparationem, quæ ut reete ais, odioſa eſt, diverti. Latet quiddam in terrarum Naturis et Genijs abſtruſi, quod nec aëris nec cœli influxu totaliter excuſari poteſt, imo idipſum non perpetuo in ijſdem locis durat, ſed habet ſuas quaſdam metamorphoſes et tranſplantationes, vulgaribus Philoſophis nondum perſpeetas.

Hæc literis tuis reſpondere libuit, nullo te tuave carpendi ſtudio (neque enim amicitia noſtra diutina patitur) ſed ut ingenue te admonerem, ne nimium tuo ipſius iudicio ſemper tribueres, aliorum labori- s. 175 bus et inventis detrahendo eaque elevando, et ne in tantum veterum Philoſophorum et Medicorum ſententijs te mancipares, ut neotericos veritatis latebras enodare poߟe diffideres. Vale et hæc ſubito exarata boni conſule atque candide interpretare, profeeta ab homine tui amante et libertate utente Philoſophica. Iterum quam feliciߟ. vale.