Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068645]...

s. 165 [E codice Vindobonensi lat. 1068645]

CLARISSIMO ET VARIA ERUDITIONE EX-

CULTISSIMO DN. THADDÆO HAGECIO AB HAICK,

MEDICO ET MATHEMATICO PERITISSIMO,

AMICO SUO PERPETUO COLENDO.

AHM HERN DOCTOR THADDEO HAGETIO ZU PRAG WONHAFFTIG.

S.

CUM hodie primum a nobili iuvene TAGONE KRABIO noſtrate hinc in Cæſariam aulam iamiam abituro cognoviߟem illum Pragam tranſiturum, non intermittendum duxi, quin aliquid literarum ad te darem, optime et eruditiߟime mi THADDÆE, præſertim quia nihil adhuc reſponſi ad ultimas meas receperim, quod tamen indies avide expeeto; dilationem vero hanc internunciorum inopiæ et hyemis importunitati imputandam cenſeo, abſit enim ut de tua ergo me promta voluntate quicquam addubitem. Nunc itaque cum per hunc nobilem Danum reſcribendi occaſio percommodum offeratur, ne reſponſione ulterius ſuperſedeas, te etiam atque etiam rogatum habeo, imprimis vero ut de ijs, quæ liber noſter ſecundus Cometæ anni 77 tibi dudum tranſmiߟus continet, mecum ingenue et aperte conferre non gravatim duxeris. Eum enim te iam evolviߟe ſatis mihi perſuadeo. Primus liber, qui de Stella Nova affatim traetat, nunc typis meis excuditur; procraſtinationi, quæ interieeta eſt, non ſaltem remoratio Privilegij Gallici Cæſariano adiungendi, ſed etiam papyri impreߟoriæ defeetus præter expeetationem meam anſam dederunt. Nunc vero cum utriſque his remoris ſatis proviſum ſit, ſpero hunc quoque tomum brevi publici iuris futurum. Et quantum per impedimenta ac diſtraetiones (quibus utplurimum æſtivo tempore implicor) licebit, operis iſtius maturationem urgebo. In hoc non ſolum ea, quæ ad Novam Stellam proprie faciunt, accurate et luculenter declarata demonſtrataque invenies, ſed multa inſuper alia ad totius Artis Aſtronomicæ redintegrationem plurimum facientia; quæque haetenus diu fruſtraque deſiderata fuêre, qualia ſunt: Solaris curriculi e multorum annorum exquiſitiߟimis obſervationibus Geometrice oſtenſa et in numeros hiſce proximis ſæculis ſatiſſacientes redueta reſtitutio, item affixarum Stellarum, præſertim vero earum, quæ circa Zodiacum verſantur, præciſa et ipſi cœlo adamuߟim conſona verificatio, et pleraque alia nunc non attinet ſingillatim referre. Id ſaltem te oratum cuperem, ut MUNOSI Hiſpani et Italorum iſtorum tum etiam aliorum, qui de hac ſtella aliquid publicârunt, ſcripta mecum communicare non intermittas, ſi quæ forte tibi innotuerunt ad nos non perlata. Idem etiam circa rem Cometicam ex- s. 166 peterem. || Conſtitui enim in ſingulis iuxta librorum finem, aliorum placita et animadverſiones ſub incudem veritatis revocare, ubi in primo atque ultimo tomo, quibus de Nova hac Stella et Cometa anni 80 agitur, tuarum lucubrationum honorificam, ut par eſt, introducere mentionem commodius erat, quam in illo intermedio libro de Cometa anni 77. Circa hunc enim nimium ab ipſo cœlo (vel teipſo iudice) deflexiߟe deprehenderis. Plura hoc tempore ſcribere feſtinus Nobilis huius abitus non patitur, verum ubi per hunc ad nos redeuntem, vel quacunque alia oblata oportunitate reſponſum a te recepero, uberius et pluribus de toto hoc negotio tecum agam. Intereaque et ſemper quam diutiߟime et feliciߟime vale, et Ampliߟimos Generoſiߟimoſque Barones D. IOHANNEM SEPTIMIUM a Lichtenʃtein et D. FELICIANUM ab Herberʃtein, quorum uterque Daniam ſuperioribus annis pertranſiens, me Uraniburgi inviſere non gravatus eſt, meo nomine officioſe ſaluta. Receperunt vero ambo in ſe WITICHIANORUM ſcriptorum et librorum, quos poſt fata reliquit, meo nomine procurationem, de qua ut eos per commoditatem oblatam admonere velis, peramanter peto. Iterum et ſæpius vale. Raptim Hafniæ die 22. Martij Anno Domini 89.

Tui amantiߟ.

TYCHO BRAHE,
manu propria.