Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 10686 54...

[E codice Vindobonensi lat. 10686 54]

CLARISSIMO NOBILISSIMOQUE VIRO

D. D. TYCHONI BRAHE, MATHEMATICO EXIMIO,

DOMINO ET AMICO SUO PLURIMUM

COLENDO.

S. P.

LITERAS tuas, amantiߟime TYCHO, mifi Illuftriߟ. Principis noftri Cancellario IACOBO BORDINGO, verum papyrus non eft ad me tranfmiߟa; fi ad me Illuftriߟ. Princeps miferit, dabo operam, ut a cæli iniurijs tuta Hafniam mittatur. Intelligo autem BORDINGUM in Daniam a noftro Principe miߟum, quæ res forte moram s. 142 inijciet chartæ. Egi quoque cum typorum fufore, fed is non vult in Daniam traijcere. Indicavi id mercatori, qui Francofurtum petebat, cui idipfum in mandatis dederas.

Bene fecifti, quod librum tuum de Cometa Anni 77 ad me miferis; legi maxima cum voluptate et admiratione, quæ in priore voluminis parte ingenuofe a te inventa et magno iudicio accommodata et Geometricis rationibus confirmata in lucem emififti. Vicifti me hercule meam expeetationem. Animadverto enim non folum in obfervando diligentiam, verum || fummam folertiam et ingenij acumen ex obfervatis alia colligendi et maximum iudicium in Geometricarum demonftrationum accommodatione. Hypothefis autem illa tua, quæ circa Solem tanquam centrum reliquos Planetas, excepta Luna, conftituit moveri, in primis mihi placet. Nam Terram ponit immobilem, centrumque univerfi tenere, nec motuum æqualitatem a non proprijs centris deducit. Per hanc fi in opere tuo Aftronomico Phænomena tuearis, adhibitis Geometricis demonftrationibus et numeris, omne profedto tuleris pundlum. Piæc certa ad immortalitatem via, maete animo, ingenij tui vim hic explica, neque Herculeis iftis laboribus frangi te patiaris, fed tanquam Atlas cælum humero ferens, profer in lucem, quæ ego alijque unice amemus et pofteritas nobifeum admiretur. || Capite fecundo emendationes longitudinum et latitudinum ftellarum inftituis ex declinatione ftellæ obfervatæ et afcenfione reeta, ex tempore, quo pervenit ad meridianum, cognita. Verum exaetam temporis notitiam dari, quo ftella meridianum præterit, merito quis in dubium vocet; quo dato et Solis loco exaete cognito, cætera nullam habent dubitationem. Et fi de hifce conftat, expeditam video rationem omnium ftellarum, globo feeundum fuam inter fe diftantiam infertarum, longitudines latitudinefque depræhendendi. Fuerit enim Æquatoris et Eclipticæ, ijs datis, non difficilis inferiptio. Sed animadverto in additione eiufdem capitis te vidiߟe hunc fcrupulum, et ob id exaetiores longitudines et latitudines ftellarum tradere. Ex Veneris enim ftella et lucidiore, quæ eft fupra caput Arietis, certum et definitum locum || determi- : naߟe, ut libro primo demonftratum feribis. Hine, datis ab ea diftantijs, reliquarum ftellarum cum earundem declinatione, infallibili demonftratione, ex triangulorum doetrina petita, longitudines et latitudines ftellarum definiuntur, inventa differentia afcenfionis reetæ, ut in Pegafi ftella a te huius libri cap. 2 demonftratum eft. Dehinc 3 capite Cometæ locum apparentem ex diftantijs a duabus vel pluribus ftellis, quarum loca funt definita, erudite et laboriofe inveftigafti. Nec minus erudite perfecutus es rationes difcernendi parallaxes longitudinis et latitudinis ex angulo, quem facit colurus folftitiorum cum meridiano, et alijs, quæ ex obfervatis confequuntur. Sed quæ de Lunæ latitudine maxima s. 143 mones, maiorem eߟe Ptolemaicam 15 fcrupulis, miror, cum et eclipfium magnitudo et calculus huic latitudini refpondeat, et REGIOMON TANUS, COPERNICUS, WERNERUS alijque infignes Mathematici Ptolemaicam fervârint, || quos dubium non eft diligentes fuiߟe huius latitudinis obfervatores. PTOLEMÆI autem obfervatio me movet, quæ habita eft Alexandriæ, cuius verticem Luna in maxima fua latitudine in Cancro vifa eft obtinere. In qua obfervatione neque parallaxis neque refraetio, quæ forte in Ægypto non habuit locum ob aëris puritatem, difficultatem aliquam in obfervationibus parere potuerunt.

Porro circulum defcripfiߟe Cometam, quamvis nonnunquam quinque vel paucioribus fcrupulis (quod nullius eft momenti) a iufta peripheria ipfæ obfervationes diߟentiant, et eiufdem circuli cum Ecliptica et Æquatore inclinationem locumque et angulum interfeetionis in Sagittario ingenuofe invenifti et demonftrafti. Ex hoc motu, quem circularem etiam demonftrafti, et ordine motus, et quod motu Lunæ tardior, confirmas æthereum, id eft fupra Lunam politum eߟe. Deinde ex diftantijs a ftellis fixis in diverfa altitudine Cometæ fupra || finitorem obfervatis certius comprobas, habita ratione motus, fupra Lunam pofitum eߟe. Non enim eft ea diftantiarum a ftellis fixis differentia, quæ foret, fi fublunaris eߟet Cometa, ut ex parallaxibus in concavo orbis Lunæ confideratis colligis. Quæ omnia a te folerter et erudite nobis tradita funt et apodietice oftenfa. Videris autem non uno in loco aߟerere, omnes Cometas in ætherea regione pofitos fuiߟe. Memini vero, LYCOSTHENEM in eo, quem de Oftentis reliquit libro, fic enim (ut arbitror) opus infcribit, prodidiߟe quofdam Cometas conflagrantes incendium in fubieeta Terra excitaߟe. Sed quid movet, ut materiam eius ætheream in ætherea regione conftituas? Si enim aër diffufus per omnes mundi partes fyderum eft veetor, quid aliam materiam quærimus? Sin vero ætherea regio alterius fit materiæ quam aër, undique tamen pervia, quid vetat fcientiam motus in Cometis introducendi, hoc eft, talem vim mo-||vendi a Deo inditam ex materia fublunari eߟe genitam, quæ furfum in æthera vi fyderum attraeta fit, talem naturam motus confequi, donec plane extinguatur? Et certe ipforum Cometarum interitus huic fententiæ potius aftipulatur, et quod veteres nonnulli, referente PLINIO et ACHYLLE STATIO, fydera humore vefci funt arbitrati. Quod ob id commemoro, ut intelligamus tenue et lucidum, live aéreum five igneum cælefte fit corpus, aut quinta quædam eߟentia, ut voluit ARISTOTELES, hafce exhalationes fufcipere poߟe, et eum, qui fcientiam motus, ut tuo utar verbo, indidit, eundem et hac fublunari materia, fi non naturaliter et vi fyderum coaeta fit, effingere potuiߟe. Porro Cometas nunquam eofdem apparere, et interire, hos moveri, illos eߟe immobiles, et qui moventur, alios in antecedentia fignorum, alios in con-|| s. 144 fequentia, alios in feptentrionem ferri, nonnullos ordinem quendam in motu fervare, quofdam vero fine ordine vagari, rurfus plerofque in feptentrione confpici, ut PLINIUS refert, vagæ inconftantifque materiæ naturam potius referentes quam cæleftis. Quod autem fcribis, fi reete tuam fententiam aߟequor: Cometam circa Solem moveri et poߟe fextante circuli a Sole diftare, id non videtur tuæ hypothefi confentaneum. Nam cum femidiameter fextantem circuli fubtendat, videretur Cometa aliquando Terram contingere, fi fui circuli revolutionem perficeret.

Quæ in feeunda libri parte a te pertraetantur, in qua aliorum obfervationes et fententias excutis, præter animadverfiones in MÆSTLINUM non legi, quas obiter percurri. Sic enim, doetiߟime amantiߟimeque TYCHO, fentio, in ijs, quæ Geometrica demonfiratione reete funt confirmata, non opus eBe contrariarum fenten-||tiarum refutatione, nifi ; aliquæ forent eius generis, quæ fubtili paralogifmo poBent ledtori non imperito imponere. Et certe rudes ego eiufdem Cometæ feceram obfervationes, ex quibus fecutus REGIOMONTANI modum iam collegeram in ætherea regione pofitum fuiBe, ut multis indieaveram, et ipfi quoque WITTICHIO, qui paulo pofi ad te fe conferebat. Sed quid de re nunquam recurrente, imo intereunte, tantum laboris, obiecit mihi quidam, fumimus? ut et motum eius demonfiremus circularem et eiufdem a Zodiaco latitudinem et loca eiufdem feeundum latitudinem et longitudinem definiamus, aliaque ingenuofe demonfiremus, eum fuffecerit oftendiBe, in ætherea regione confifiere; id enim controverfum. Individuorum enim, quæ generationi et corruptioni obnoxia funt, non eߟe fcientiam, nec fecus, quam fi halonis, qui circa Lunam aut aliam || ftellam confpicitur, magnitudinem et diftantiam a Terra definiat; extingui enim cum ipfo metheoro eius generis fcripta. Quæ Francofurti ad Oderam a M. CAMERARIO edita funt de eodem Cometa, nondum vidi, fi confequar, mittam. Bene vale, mi TYCHO, et me mutuo ama. Roftochij 20. Septembris Anno Domini 1588.

Henricus Brucæus,
plane tuus.