Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Nicolsburgen...

[Ex apographo in codice Nicolsburgensi II 72; cf. P. J. Resenii Inscriptiones Hafnienses (Hauniæ 1668) pp. 392—409 et codex Parisiensis franc. 13040 fol. 162]

TYCHO BRAHE CASPARO PEUCERO.

SALUTEM P. D.

HABEBAM iam dudum in votis tecum vel coram, cum Vitebergam olim tranſirem, vel etiam poſtea abſens per literas amicitiam pergratam contrahere, vir doetrina varia et virtute excellenti celeberrime; verum cum commoditas nulla ſatis opportune id efficiendi interea ſeſe obtuliߟet, coaetus ſum in præſens uſque tempus idipſum differre. Occaſionem vero diutinum hoc meum deſiderium iam tandem aliqua ex parte complendi, dederunt literæ ampliߟimi et nobiliߟimi viri D.HENRICI RANZOVIJ,Vicarij Regij in Holſatia, Mathematicarum rerum ampliߟimi. Addebatur enim illis tranߟcriptio quædam eorum, quæ de nova mea inventione diſpoſitionis revolutionum cæleſtium ipſi nuper tranſmiſeras; rogavitque ſimul is, ut dubijs tuis circa delineationem tibi a ſe communicatam mature occurrere vellem, quod etiam ut in utriuſque veſtrum gratiam præſtarem, has ad te literas dare non intermittendum duxi, quibus, ut || plenius tuæ expeetationi et dubiorum reſolutioni ſatiſfiat, paulo altius ab ipſa videlicet prima occaſione inventionis huius hypotheſeos ordiendum et aliquanto diffuſius de hac materia diߟerendum video, idquc nunc aggrediar. Cum ab ineunte ætate inter alias Philoſophiæ partes Aſtronomico ſtudio, vel invitis vel reluetantibus ipſis pædagogis, eߟem impenſe naturæ quodam inſtinetu addietus, et ſtatim in pueritia Lipſiæ ſtudiorum gratia commoratus annumque ætatis agens decimum ſeptimum per Radium Aſtronomicum Planetarum curſus a fixis ſideribus ſæpius ſerenis noetibus s. 128 rimarer, animadverti, eorum apparentias ne Coperniano quidem calculo ſatis præciſe congruere, nedum Alphonſino, qui iam pæne obſoleverat. Coepi exinde diu multumque mecum penſitare, unde hæc a cælo ipſo tam evidens diſcrepantia oboriretur, an vero [ob] obſervationum ab artificibus non rite inſtitutarum, an etiam ob hypotheſium aߟumptarum inſufficientiam et falſitatem. || Cumque aliquot annis hanc rem varie revolverem, accreſcente iam ætate et iudicio unâ cum ea magis magiſque matureſeente, utraſque tam Alphonſinas ſive Ptolemaicas hypotheſes quam Copernianas diligentius inſpexi, et in earum ratiocinationes penitius diſquiſivi, tandemque animadverti, in veteribus illis hypotheſibus, inde a Ptolomæo eiuſque quibuſdam anteceߟoribus uſque ad nos deduetis, utut magna ex parte apparentias cæleſtes excuſarent, tamen quod motus circularis regularitatem non circa proprium ſed alienum quoddam centrum fieri admitterent, contra prima artis principia peccare, quod ipſe etiam COPERNICUS in hiſce culpaߟe videtur; præterea epicyclos tot et tantos, qui ibidem etiam aߟumuntur, multum ſpatij in cælo occupare et ſuperfluos eߟe. Si paucioribus res omnis abſolvi poߟet, iudicavi, magnumque de his ſcrupulum mihi iniecit, quod nulla neceߟaria cauſa vel combinatio naturalis ſubeߟet, cur ſuperiores Planetæ Soli || ita alligarentur, ut huic coniuneti ſummitatem epicyclorum ſemper occuparent, in infimo vero eorundem loco eidem opponerentur, et bini, quos inferiores vocant, ſemper eundem medium locum cum Sole ſortirentur illique in Apogæo et Perigæo epicyclorum copularentur. Hæc, inquam, non colligere licuit habere certam et evidentem combinationis rationem, ſiquidem tanto intervallo ab invicem diſtarent hæc ſidera, adeo ut, hæc concatenatio mutua ſi ad eum præciſe modum fieret, neceߟitatem aliquam competentem ſubeߟe, ut omnia in ea ita evenirent, mihi minus apparuerit conſentaneum; at potius vel hanc ſolam ob cauſam in his aߟumptionibus coaetum quid, diߟonum et ſupervacaneum, latere non citra rem ſuſpicabar. In altera vero neoterica ſummi illius COPERNICI diſtriߟutione abſurditas circa triplicem telluris motum ſtatim abſterruit, in primis vero quo ad annuam illam centri et axis declinationem in partes contrarias. Licet enim reliquis, quæ in Ptole-||maica diſpoſitione diſcohærentia et ſuperflua inveniuntur, opportune mederetur, nihilque contra Mathematica principia delinqueret, tamen eum iam regularem perfeetum minuſque intricatum motum Terræ, pigro et ignobiliori corpori, attribueret, non parum ſuſpeeta reddebatur hæc aߟumptio, præſertim eum ſacræ literæ non paucis in locis illi aperte reclamitent. Hine de utraque harum hypotheſium non parum dubitavi, an aliqua earum reete ſe haberet. Cum vero nulla alia daretur, quæ apparentijs cæleſtibus conſona foret, et homocentricorum a quibuſdam excogita- s. 129 tum figmentum nimis violentum eߟet, perque multorum orbium inextricabilem hine inde retraetionem abſurdum ſimul, imo ridiculum deprehenderetur, nec etiam ipſis apparentijs in acceߟu et receߟu Planetarum ad Terram ſatiſſaceret, idcirco his dubijs diu implicatus, quod nulla ſtatim ſuccurreret (ut dixi) hypotheſium innovatio, quæ his omnibus convenientijs ſubveniret, conſtitui || periculum ſaltem ſacere, quænam earum, quæ haetenus inventæ erant, veritati propius accederet. Idque per Martis potiߟimum ſtellam me expiſcari poߟe confidebam, quando nimirum ea acronychia Terræ appropinquaret; ſi enim tune nobis propius accederet, quam ipſe Sol, Copernianam ſpeculationem prævalere, ſin minus, tum Ptolemaica potius ſtandum arbitrabar. Tandemque magna diligentia, nec parvis ſumtibus conquiſitis varijs organis Aſtronomicis, quibus ſiderum motus centraliter non ſaltem in ipſo ſcrupulo, ſed etiam in eius dimidia vel quarta parte explorari certo poߟent, hanc ſubtilem conſiderationem aggredi non verebar, idque potiߟimum anno 1582, cum Mars pernox Soli faetus opponeretur in Cancro, et inſuper per boream latitudinem ſublimior quotidiano circuitu redderetur. Habitis itaque tum pluribus accuratis obſervationibus tam circa ortum quam occaſum, eiuſque per meridianum tranſitum, deprehendi Martem maiorem cauſari parallaxin quam ip-|| ſum Solem, ideoque etiam terris propinquiorem, cum acronychius eſt, fieri, aſtipulante unâ motu iplius diurno, cum Copernianis potius numeris conſentiente, eo quod paulo celerius certo dierum intervallo in antecedentia repedaret, quam Alphonſinorum concederet a PTOLOMÆO dedueta ratiocinatio, idque ob minorem a terris diſtantiam, quæ motum paulo intentiorem apparere efficiebat. Id quum [in] ♂ ſatis exploratum haberem, et idem etiam in ʘ aliquoties a me interdiu adeoque in ipſo meridiano obſervata et iuxta occaſum collatione faeta, imo et alia quadam peculiari ratione anno 1587 circa diem 24 Februarij, quando inter unum vel alterum diem eam tam veſpertinam quam matutinam (quod alias rariߟimum eſt) vidi, motum apparentem cum eo, qui ratione parallaxeos fieret, conferendo comprobaߟem, ita ut Ptolemaicis hypotheſibus hæc omnia minime congruerent, impellebar, ut poſtmodum magis magiſque Copernianæ inven-||tioni fidem attribuerem. Obſtabat nihilominus plurimum circa Terræ revolutionem tam ordinariam et perpetuam nimia abſurditas, et ſacrarum inſuper literarum contrarium aſtruentium irrefragabilis authoritas. Quare hoc negotium hinc inde varie revolvens de alia hypotheſium ordinatione mecum ſtudioſe deliberavi. Rem primo impoߟibilem moliri viſus ſum; at tandem fere ex inſperato ſuccurrebat, ſi Sol centrum quinque Planetarum conſtitueretur et nihilominus circa Terram, in medio univerſo quieſeentem, annuatim, concomitantibus per centrum ideoque et ipſam s. 130 circumferentiam reliquorum quinque Planetarum circuitibus, convolveretur, ut Terra centrum præberet revolutionibus ſaitem Solis et Lunæ cæteraque omnia includentis altiߟimæ oetavæ ſphæræ, ſi, inquam, eo modo revolutiones cæleſtes ordinarentur, tunc omnia, quæ in Ptolemaica et Coperniana aߟumptione abſona et irrita ſuperva-||caneaque incidunt, tolli et præcaveri. Sed nihilominus adhuc ſcrupulum iniecit, quod orbis Martius reſpeetu Solaris tantus non inveniretur, ut eum totaliter includere poߟet, verum duobus in locis neceߟario ipſum penetraret. Eram enim adhue diu recepta et ab omnibus fere approbata opinione imbutus, cælum eߟe quibuſdam realibus orbibus, ſidera cireumferentibus, refertum, ideoque hanc orbium incongruam penetrationem non admittendam duxi, indeque evenit, ut hæc propria inventio mihi ipſi aliquandiu ſuſpeeta fuerit. Tandem vero cum ex quorundam Cometarum accurata circa motum et parallaxes eorum examinatione certo exploratum haberem, eos in ipſo cælo longe ſupra Lunam curſus ſui normam abſolviߟe et nihilominus nullis corporeis et realibus orbibus, quibus Planetæ vehi creduntur, fuiߟe obnoxios, ſed peculiarem quandam ab his motus rationem inveniߟe, ut latius et exquiſitius in opere noſtro de his || aſciticijs cæli phænomenis demonſtratur, præſumptionem illam de orbium cæleſtium dura etimpervia materia prorſus abieci. Acceߟit et hoc, quod duo etiam Cometæ, qui iuxta oppoſitum Solis ſerebantur, ſatis evidenter oſtenderint, Terram annuatim revera non convolvi, ſiquidem huius commutatio non detraxit quidpiam eorum prædefinito et proportionabili motui, ut in Planetis, qui ob [id] retroagi a COPERNICO exiſtimantur, uſu venit. Tandem itaque utriſque fundamentis, tam Copernianis quam Ptolemaicis, ab ipſa experientia everſis, neotericam hanc inventionem citra omne dubium reete ſe habere animo confirmabar, præſertim quod perſpicerem e Cometis, ut dixi, cælum liquidiߟima et propria ſubſtantia conſtare nulliſque orbibus duris et realibus, ut tot iam ſeculis falſo creditum eſt, abundare, ut ob id nihil obſtaculi ingerat, quod Martis imaginarius orbis Solarem non totaliter includat, ſed duobus in locis interſecet, ſiquidem orbes iſti corporaliter cælo non || inſunt, ſed tamen ex motu ſiderum fieri intelliguntur. Contuli mox intra quadriennium proximum exaetiores apparentias in motu quinque Planetarum cum hac noſtra hypotheſi, et animadverti eas quam apertiߟime illi congruere, veterumque unâ obſervationibus abunde ſatiſfacere; imo quiddam aliud in hac latere, quod peculiarem quandam inæqualitatis apparentis occaſionem præſertim in motu Martis (ob Solaris orbis ad eius circuitum admodum ſenſibilem et magnam comparationem) exeuſaret, quæ per anteceߟorum aߟumptiones nequaquam ſalvari poߟet, ut ob id aliqua ex parte curſus præſertim Martis prorſus inexploratus haetenus man- s. 131 ſerit. Quod et a veteriߟus animadverſum eſt, ſiquidem PLINIUS ipſum ſidus eߟe inobſervabile affirmare non dubitat. Quapropter nihil amplius hæſitans, meam neotericam inventionem undiquaque reete conſtare, nihil abſoni vel Mathematice vel Phyſice ſuggerere, illi ſoli revolutionum cæle-||ilium redintegrationem ex obſervationibus veterum et noſtris ſuperſtruere in animum induxi, attamen eius probationem in opus noſtrum Aſtronomicum, quod de totius artis inſtauratione elaborare, favente divino auxilio, decrevi, differendam cenſui. Verum cum Cometa anni 77, qui ſe etiam circa Solem non minus quam Planetæ ipſi convolvebat, me invitaߟet, ac, dum ipiius apparentias per competentem hypotheſin ſalvare elaboro, huius in mundana compagine hypotypoſis ratiocinationem iudicatione generaliori pateſacerem, uſque in operis Aſtronomici promulgationem, mutata ſententia, rem omnem non differendam conſultius iudicavi. Cum autem prædieto nobiliߟimo HENRICO RANZOVIO, amico meo ſingulari, iuxta ipſius petitionem aliquot exemplaria ſecundæ partis operis noſtri de recentioribus ætherei Mundi Phænomenis communicaߟem, intelligo illum delineationem huius hypotheſeos, quæ capite 8 ibidem reperitur, tibi et alijs || quibuſdam eruditis in Germania excerptam tranſmiſiߟe, negleeta tamen eiuſdem, quæ illis addebatur, ſuccineta explicatione, quam ſi unâ adiunxiߟet, utique nec tu nec alij in tam facile reſolubilia circa hanc ratiocinationem dubia incidiߟetis, quæ poſtea minimo labore expediam. Mitto autem tibi hunc eundem librum, ex quo nobiliߟimus RANZOVIUS hanc hypotheſeos deſignationem deſumpſit, qui de Cometa anni 77 luculenter traetat. Eſtque operis eius, de quo dixi, ſecundus, nam primus de admiranda illa ad Caߟiopæam anno 72 exorta Nova Stella affatim agit, ubi quædam præmittuntur, quæ toti arti inſtaurandæ fundamenta ponunt, qualia ſunt, quæ de Solaris curſus ad noſtra tempora exaeta per certas obſervationes, demonſtrationes reſtitutione deque affixarum ſtellarum exquiſita certiſtcatione proponuntur. In eodem quoque libro aliorum circa hanc ſtellam obſervationes et placita ſub incudem veritatis revocantur, unâque tuæ olim Vitebergæ ||habitæ, ſed inſtrumentis minus idoneis, animadverſiones. In tertio tomo de alijs tribus quibuſdam Cometis poſt obſervatis mea inventa deciſioneſque expono et cum aliorum in ijſdem placitis confero, diſquiſitione in ſingulis adhibita diligenti, quibus omnibus tandem ſubiunguntur quædam magna corollaria, quæ ex illis derivari poߟunt, qualia ſunt: cælum non conſtare ex orbibus realibus et impervia ſubſtantia, nullos dari revera epicyclos, Terram annuatim nullatenus convolvi, ut voluit COPERNICUS, et noſtram hypotheſium cæleſtium ordinationem rei veritati omni ex parte congruere, nullamque aliam dari, quæ cunetis requiſitis ſufficiat. Taliter vero per hos tres 17* s. 132 neotericorum et aſcititiorum in cælo phænomenorum libros viam ſternere et fundamenta ponere volui ad opus illud, quod perpetuorum et mundo coævorum ſiderum revolutionibus ex ipſo cælo, faciente iplius cæli Opifice, reſtituendis || inſerviet. Ideoque hanc peregrinarum et ſecundariarum ſtellarum deſeriptionem præmittendam conſulto iudicavi, idque non ſaitem ob horum aſcititiorum iiderum iitum et motum penitus cognoſcendum, ſed multo magis etiam ob totius artis Aſtronomicæ redintegrandæ hine convenienter deduetas occaſiones. Ipſum vero opus Aſtronomicum in 7 libros diſtribuere conſtitui. Quorum primo agam de Mechanica huius artis parte, quæ inſtrumentorum a me excogitatorum fabricam et uſum exponet, qualia nunc plura quam 20 in promptu habeo, non ſolum magnitudine ſed etiam materiæ ſoliditate, fabricæ varietate, uſus et certitudinis inter obſervandum commoditate et correſpondentia incomparabilia. Secundo de ijs, quæ e triangulorum et numerorum doetrina Aſtronomicis rebus ſubſtdio veniunt, tracſtaturus, ubi compendia quædam reſerabuntur, || anteceߟorum noſtrorum nimios et indefeߟos labores plurimum collevantia. Hæc, inquam, in duobus prioribus libris ceteris inſervientia proponere expeditius duxi, ne poſtea in reliquo opere, quando de apparentijs ipſis limitandis et ſalvandis ago, negotium mihi faceߟant, quod alijs noſtris anteceߟoribus eveniߟe video. Tertius liber oetavæ ſphæræ et fixarum ſtellarum verificationem exquiſitam continebit. Quartus Solis et Lunæ, circuitibus ratis ad Terram quieſeentem direetis, rationes præciſas ſuppeditabit. Quintus duorum Planetarum, qui Solem quidem, ſed non unâ Terram ambiunt, utpote Veneris et Mercurij, apparentias enodabit. Sextus autem reliquorum trium, ſcilicet ♂ 4 et ђ, qui Solem ambientes Terram et totum elementarem Mundum includunt, irregularitates viſui noſtro incurrentes ſalvabit. Septimus latitudines horum quinque Planetarum ſcrutabitur, in quibus etiam non minus quam || ipſis longitudinibus multum adhuc latet erroris, adeo ut ſæpenumero in cælo boreæ ſenſibiliter reperiantur, cum in numeris tabularum auſtrales proponantur et econtra. Operis autem huius publicatio adhuc aliquot annorum procraſtinationem exigit; vix enim intra quinquennium vel ſexennium abſolvi poterit, neque id tam ob immenſum et diutinum laborem, qui requiritur in mediorum motuum et potiߟimum προσvαφαιρέσeων tabulis in ſingulis Planetis de novo condendis, quam quod piures adhue deſiderem in remotioribus et Solem ambientibus Planetis acronychias obſervationes, præſertim in diſtantioribus eccentrici locis (ut eum veteribus loquar, nam noſtræ hypotheſes non ſolum epicyclos, ſed etiam eccentricos et æquantes tollunt) idque potiߟimum in ђ et 4, maxime autem in ipſo ђ ob motus eius tarditatem, ut collatione in his omnibus eum veterum, imprimis s. 133 autem PTOLOMÆI, annotationibus faeta circulorum proportiones et motuum congruen-||tiam exquiiita indagine perveſtigare demonſtrareque et ſub numerorum cognitionem revocare liceat. Interea, favente divino Numine, ea ſucceߟive præmittam, quæ ad hoc totum negotium facere videbuntur, et prima quaque occaſione, ex eo quod tam diutinam dilationem non requirant, abſolvi poterint, qualia ſunt, quæ 4 vel 5 prioribus libris continebuntur. Daboque operam, ut in hoc toto opere omnia apparentijs cæleſtibus tam veterum ætate quam noſtra, et ob id etiam poſteriorum, ad amuߟim correſpondeant, quod equidem a nemine, qui tam excellentem laborem exantlare conatus eſt, haetenus præſtitum eߟe, te dudum perſpexiߟe, nullum apud me eſt dubium. Nam licet ille incomparabilis vir COPERNICUS multa aveteribus minus reete prodita emendare laborârit, tamen ob inſtrumentorum (ut reete etiam ſuſpicaris) minus exaetam conformationem uſumque non omnino infallibilem obſervationes irritas obtinuit. Inge-||nium certe et ſcientia ad hanc cognitionem et reſtitutionem illi abſolvendam (ſicut alteri) nondeſuit, ſolummodomedijsMechanicis, quibus utebatur, non reete ſe habentibus et non prius (quod oportuit) reetificatis affixarum locis. Habeo Parallaticum eius inftrumentum mihi a Canonico quodam Varmienſi dono miߟum, quod e ligno abiegno conſtat, et diviſionibus atramento in eo ſignatis ſatis oſtendit, eum in his non requiſitam habuiߟe diligentiam. Quod autem meæ aߟertioni de liquidiߟima et ſubtiliߟima cæli materia tam belle aſtipularis eamque ſacrarum inſuper literarum teſtimonio confirmas, mihi pergratum eſt; tuum enim graviߟimum de rebus iudicium et altam in plurimis ſcientiam diu magnifeci, faeturuſque [ſum]. Deinceps locum illum, quem ex ESAIA 40 v. 22 citas, CASTALIO, cuius verſione admodum deleetor, paulo aliter Latinitate donavit. Sic eum interpretatus eſt: »Quicælos| quaſi membranam intendit utque tabernaculum expandit ad inhabitandum«. Sed vetus expoſitio veroiimilior videtur, cui etiam aliæ propius ſubſcribunt. CASTALIO elegantiæ ſtudens interdum a genuina verborum interpretatione deflexiߟe videtur. Alter locus, IOB. cap. 37 v. 18, quo contrarium aߟeverari prima fronte apparet, quia cælos chalybis inſtar induratos eߟe dicit, reete a te cum priore conciliatur, dum ſoliditatem et firmitatem conſtantiamque perpetuam naturæ revolutioniſque cæli et eorum, quæ in eo continentur, corporum potius quam materiæ compagem reſpici illic, erudite et convenienter exponis. Prædietus CASTALIO in verſione huius loci noſtræ ſententiæ minus quam antiquus interpres repugnat, dum ſic eum Latine reddit: »An æthera cum eo deduxiſti ita firmum, ut concretus eߟe videatur?« Sed hæc Hebraicæ linguæ excellenter gnaris diſcutienda relinquo. Quidam Hiſpanus, ſRANCISCUS || VALLESIUS nomine, vir, ut ex eius ſeriptis s. 134 apparet, varia eruditione imprimis excellens, in libro, quem de ſacra Philoſophia inſcripſit, quique hoc anno Lugduni editus eſt, cap. 51 ex hoc ipſo loco IOBI ſecundum veterem interpretationem, qua tu etiam uſus es, citato, ab antiquis Philoſophis PYTHAGORA, PARMENIDE, PLATONE et ARISTOTELE receptam opinionem confirmare conatur, cælum videlicet conſtare ſubhantia quadam firmiߟima et ſolidiߟima, orbeſque ipſos revera huic ineߟe, omni adamante ſolidiores et duriores, ita ut penitus dividi diſtrahique nequeant. Verum is nimis literaliter hunc locum, ut quoſdam etiam alios, intellexit, nec ea, quæ in contrariam partem ab ESAIA et alibi dicuntur, conſideravit. Quæ vero Philoſophice contra cæli liquidiߟimam et perviam undiquaque ſubhantiam ratione raritatis et denſitatis atque vacui, et quod non perpetuo regulariter per ſe moveri poߟint Aſtra, diߟerit, minus || valida ſunt, ut alibi oſtendemus, idque tibi facile apparebit, ubi eius argumentationes ibidem prolatas penitus introſpexeris. Sed et tandem in abſurditatem prolabitur, ut ætheris totius e 4 elementis (quæ tamen, ut rem plauſibiliorem reddat, cæleſtia nuncupat) compagem conſtare non vereatur. Nec mirum, cum idem author capite primo eiuſdem libri per ea, quæ dicuntur in initio cap. 2 Geneſeos: »Perfeeti ſunt cæli et terra et omnis ornatus eorum, complevitque Deus die ſexto opus ſuum«, et præterea ex dieto hoc tertij capitis Eccleſiahici: »Didici, quod omnia opera Deiperſeverent in perpetuum«, perperam et contra omnem experientiam ahruat hellam, quæ anno 1572 iuxta ſedile Caߟiopeæ (quam ille ad genua eius inconſiderate reponit) omnium prima exorta [eh] tandemque diſparuit, nullatenus fuiߟe novam, ut neque eam, quæ ab HYPARCHO, referente PLINIO, animad-||verſa eſt, de qua quidem, cum ipſas HYPARCHI obſervationes non habeamus, nihil certi hatuere volo. Sed quantum in nova illa ad Caߟiopæam dieto anno et ſequenti conſpeeta a ſcopo veritatis declinaverit, e libro nohro primo et recentiorum cæli Phænomenorum apertiߟimum evadet. Et quam, quæſo, citra omnem ſenſum et rationem hatuit, ſteellam illam ſemper illic fuiߟe a mundi principio et adhuc permanere, ſed tam exiguam, ut videri niſi debiliter nequeat, at tum viſam eߟe increſcere uſque ad primam magnitudinem ob aliquam medij mutationem, quæ in ipſis orbibus cæli non ubique æqualiter craߟis contigerit, ita ut ſtella hæc incident in partern aliquam proximi cæli craߟiorem reliquis, per quam denſatum lumen maioris ſtellæ ſpecimen aliquandiu exhibuerit, et deinceps, hac diſcedente, ſtellam minorem redditam. O ſpeculatio, ſic unum abſurdum parit alterum, nam cælum nullis conſtat orbibus compaetis || et revera illic exiſtentibus, nedum ut illi in quibuſdam locis rarioris, in quibuſdam denſioris ſubhantiæ ſint, veluti quidam etiam Homocentri effeetores ſomniârunt. At demus, id ipſum concedi poߟe, s. 135 quî tunc fieret, quod eadem Caߟiopeæ ſtella non ſæpius ita illuminaretur præter ſolitum, et dum illa denſior cæli particula hanc pertranſiret, cur non alias vicinas eodem modo miraculoſo lumine auxit? vel cur non ſæpius in reliquis affixis ſyderibus idem conſpicitur ? Cur tanta ſit earum copia et præter totum cælum diſtributio, ut neceߟario illæ partes orbium, quæ denſiores ſinguntur, ſub aliquibus illarum per motus ſui continuationem aliquando præterlabe[re]ntur, eaſque ſimiliter ſolito longe maiores redderent? Quod tamen tot iam ſeculis a ſolo HYPARCHO, li ita ſe hâbet, et noſtro ævo in mirando illo apud Caߟiopeam phænomeno non animadverſum eſt. Sed hæc et plura alia, quæ liber iſte, alias admodum ingenioſe conſcriptus et multiplici variarum rerum cognitione refertus, nimis || literali ſenſu e ſacris oraculis proponit, nunc mittamus, ſiquidem contra præſens negotium divagari nos faciant, præſertim eum de pleriſque in eo contentis et ad rem potiߟimum Aſtronomicam facientibus alibi diſquirere animus ſit. Nihil igitur obſtabit vel e ſacris Biblijs vel Philoſophorum decretis, quin cæli materiam liquidiߟimam et omni aere tenuiorem ſubtilioremque certo ſtatuamus. Nam quod ARISTOTELES, licet contrarias partes tueri plurimum laboret, ſibi ipii nihilominus contradicat, dum mentes Aſtrorum motui præeߟe aߟeverat, reetiߟime a te infertur; id enim longe aliud eſt, quam circumgyratione certorum orbium, quibus affigerentur, convolvi. Video, te hypotheſeos meæ delineationem nudam mediocriter bene e ſolo intuitu percepiߟe, nam in ea quo ad quinque Planetas circa Solem tanquam centrum revolutos amboque Luminaria et oetavam ſphæram ipſam Terram in medio univerſi quieſcentem reſpicientia omnia redle expoſuiſti. Quod autem du-||bitas, cur oetavam ſphæram ima parte a cæteris ſtellis pietura tanta capacitate diſiungat, facilis eſt reſolutio. Dum enim omnes quinque Planetæ circa Solem, ducem et regem ſuum, gyros dueunt, oportet centra orbium imaginariorum, quos circa eum deſeribunt, annuatim unâ cum ipſo convolvi, hincque fit, ut ſemper ea pars orbium, quæ Soli opponitur, intermediante Terra, remotior ſit ab oetava ſphæra quam altera, et licet tunc appareat ibidem maius ſpatium vaeuum, tamen, Sole circumeunte et in alteram partem delato, rurſus idem impletur, et vaeuitas ea, quæ putatur, eſt tunc ab altera parte, ſicque circumcirca evenit per totum inſra odlavum orbem curriculum; alias enim non eߟet locus, quod acceߟu et receߟu Planetarum ad Terram, eorumdemque circa Solem annua per totos orbes circumgyratione Habuit etiam quidam alius Mathematicus mihi ignotus aliud quoddam dubium in hac hypotheſis noſtræ ordinatione, de qua etiam ad nobiliߟimum Dominum HENRICUM RANZOVIUM perſcripſit et hy-||potheſes illi ante biennium per quendam meum fugitivum miniſtrum communicatas indieavit. Hæſitat vero ille in hunc s. 136 modum, ſi ♂ et Sol in eundem locum, ubi eorum orbes ſe interſecant, aliquando devenerint, ita ut ♂ latitudine prorſus careat, quomodo ſe non impediant, cum duo corpora non poߟint eߟe in eodem loco. Verum hæc dubitatio non multum ingerit ſcrupuli, cum nunquam id fieri poߟit, quod ipſe veretur; apparet enim eum non ſatis percepiߟe hypotheſeos noſtræ induetiones. Quî namque fieri queat, ut, cum Martis circuitus Solem ſemper pro centro non minus quam cæteri Planetæ reſpicit, illi unquam occurrat? Id enim non magis datur quam circumſerentiam alicuius circuli centro eiuſdem uniri et in idem recidere. Non animadvertebat ille, quod nunc Sol ubi ad eum locum devenerit, ubi Martis orbis eius curriculum tranſit, Martium ipſum curriculum tunc non eodem in loco eum imaginarie ſecare, ſed ubique || tantundem ut antea a Sole diſtare, adeo ut Soli nunquam ♂ propior fiat, quam circuitus ipſius circa eum exigit, niſi quantum particulariores illi motus in duobus circellis, de quibus dixi, parum addant vel auferant. Quod tamen ad maiorem illam et generaliorem circumvolutionem collatum non adeo multum habet momenti. Verum hæc melius intelliguntur e mechanica quadam compoſitione, ita ut Sol et Luna in ſuis orbibus circa Terram convolvantur, reliqui vero Planetæ in ſuis circuitibus ad Solem. Tunc enim circumdueto Sole apparebit, quomodo orbes quinque Planetarum quotannis totum ſpatium infra oetavam ſphæram circumeundo impleant, et qua ratione retrogradationes et ſtationes eorum per hanc centri orbis eorum cum Sole concomitantiam ſolvantur, quodque epicycli veterum per accidens fiant e motu videlicet centri orbium annuo, quodque non opus ſit Terram moveri, et nihilominus Mar-||tem illi iuxta veſpertinum exortum propiorem fieri quam ipſum Solem, quod nos docuit diligens experientia, ut prius indicavi. Reliquas particulariores inæqualitatis apparentis differentias, quas veteres per eccentricos et æquantes excuſârunt, COPERNICUS per eccentricum cum parvo epicyclo, nos in hac hypotheſi per duos circellos in circumferentia orbium Planetarum, quos ipſum ſydus certa lege deſignet, appoſite tuebimur, niſi quod in ʘ et præſertim ʘ aliquas præterea gyrationes particulariores aߟumere oporteat. Sicque omnes circuitus Planetarum concentri evadent non aliter, quam COPERNICUS Lunæ circa Terram revolutiones in concentrico orbe cum duobus epicyclis ſieri admodum ingenioſe et reete ſpeculatus eſt. Nec enim multopere ab hac differunt trium ſuperiorum Planetarum tum univerſales, tum etiam particulares circuitus, niſi quod centrum orbium illorum Solem annu-||atim concomitetur, velut hæc fuſius et exquiſitius in opere illo, de quo dixi, Aſtronomicæ inſtaurationis ipſis ſundamentis et certis obſervationibus tum veterum tum proprijs (favente divino Numine) demonſtrabo, tabulaſque tum æqualium motuum tum etiam προσθαφαιρέσεων s. 137 φαιρέσεων huic hypotheſi e neotericis obſervationibus exquiſitis cum veterum collatis fundatas de novo condam. Efficiamque, ut numeri obſervationibus antiquis, imprimis vero PTOLOMAICIS, et recentioribus etiam ad amuߟim correſpondeant, id quod haetenus tot iam ſeculis deſideratum eſt, magna huius artis quoad præciſionem debitam iaetura. Miror doetiߟimum illumetin his ſtudijs exercitatiߟimum REINHOLDUM de ijs prædare meritum in præſatione ſuarum Tabularum Prutenicarum aߟeverare in Solis motibus æqualibus aliquam limitationem deſiderari, προσθαφαιρ-||έσεων vero tabulas toti mundi durationi utiliter inſervire, cum unum ex altero magna ex parte dependeat, et mutatis circulorum proportionibus eccentricitatibuſque neceߟe ſit ipſas quoque proſthaphæreſes aliter ſe habere. Sed interdum etiam magnus dormitat Homerus. Poߟibile autem eſt beneficio quorundam compendiorum in triangulis e datis medijs motibus et integro canone triangulorum Planetarum apparentes ſitus æque cito, ſi non citius quam per æquationum tabulas, inveſtigare, velut alibi aperiemus. Quod tantopere hoc opus noſtrum aliquando videre deſideras, adeo ut vel eo nomine tibi vitam divinitus prorogari exoptes, et inſuper noſtris conatibus divinæ benedietonis ſubſidium pio et benevolo voto compreceris, eſt, quod tibi pro hoc ſingulari erga me meaque ſtudia ſavore et ſyncero iudicio ſummas agam gratias, daboque operam, ut, quantum in me eſt, voluminis huius ea, qua fieri unquam poteſt, matura-||tione elaboratio abſolvatur. Deus optimus maximus tibi largiatur interea firmum robur animi et corporis, vitamque conſervet, qua diutiߟime utens beneque valens non ſolum his, ſed et alijs Philoſophiæ laboribus vacare eoſque promovere et tuum de ijs ſolertiߟimum iudicium proferre poߟis. Quod tot annis in captivitate (cuius etiam in literis iſtis mentionem ſacis) detentus cum magna iaetura bonarum literarum delitueris, ego cum alijs multis viris tibi et ſtudijs eruditis ſaventibus plurimum ſemper indolui.

Quia vero in cuſtodiæ illius mentionem incidimus, referam ea, quæ in libro quodam noſtro Genethliaco a me, cum Lipſiæ ante annos plus minus viginti quatuor operam literis darem, apud tuæ Geneſeos ſchema annotata invenio. Tunc enim circa pueritiam eram Aſtrologicis et Genethliacis præſertim prædietionibus paulo curioſius addietus, quas tamen poſtea increſcente ætate et iudicio, præſertim quod viderem motus ipſos ſyderum in tabulis ſe non reete habere, || ſepoſui et ad obſervationem emendationemque motuum me totum magno conamine contuli. Reperio autem ibidem ſic olim ſcriptum: ʘ in ᶽ ſigno ҕni et in tertia domo orientalis liberque a radijs Solis, Luna exiſtente in II ſigno Mercuriali et præſertim in nona domo, cui etiam ʘ præeſt, ingenium acre et profundum laboriſque patiens et arduum iu- s. 138 dicium de fignat. Poftea fubiungebatur: Sed ☾ iuxta cufpidem nonæ damnata □ to ђ ni et ђno brevi ♂ tis magnum aliquid mali infinuat, idque caufa religionis ob nonam domum, ingenij ob ♊ fignum Mercuriale, mulieris alicuius illuftris ob ☾ ipfam, quæ etiam illuftrioribus fixis fednimis violentis copulaiur. Deinde de captivitate hæc verba adfcripferam: ♂ dominus feptimi loci in duodecima inque fuo detrimento conftitutus, et injuper per antifciam partem Saturni læfus, carcerem vel exilium diuturnum fignihcat, et quia ♂ damnat ☿ m per □ e duodecima, id damni occafione ingenij et fiudiorum denotatyfed cum ☾ di-\\reetionis via pervenerit ad * ♂ is in 14 ♌ in M. C., per mortern vel Martialem aliquem hominem liberabitur et reftituetur in integrum, idque iuxta ætatis annum 60. Subiunxeram infuper: cauda Draconis in M. C. iuxta Arabum placita dejeetionem ab honoribus et dignitatibus denotat, præfertim cum fit in figno Solari, hoc exiftente depreߟo, et nullæ beneficæ ftellæ fint in angulis, fed ambæ cadentes. Hæc, inquam, tune temporis infra figuram cæleftem tuæ nativitatis annotâram, quæ non ob id nunc refero, quod tuæ diutinæ calamitatis caufas in fola aftra reijcere velim nimium tribuendo his Aftrologicis indicationibus, fed faitem ut tibi obiter fignificarem, quid olim hac de re, cum hifce prædietionibus impenfius occuparer, chartis mandârim. Scio, quantum concedendum fit Aftrologicis conieeturis, nec eas plurimum fufpicio, neque etiam nimium contemno, in quorum utroque a plerifque etiam || eruditioribus peccatur. Si contineatur hæc ars intra fuas metas, fignificationes quafdam Phyficas non ineptas neque utique frivolas et cognitu non inutiles fuppeditat. Sunt tamen plurimæ aliæ eventuum concurrentes caufæ, ex inferioris mundi et ijs, quæ in hoc tumultuofe geruntur, occafionibus provenientes; fupra omnia vero Deus ipfe author univerfi, tanquam prima et univerfalis caufa, liberrime agit, fecundariafque caufas five fuperioris five inferioris mundi pro fuo arbitrio difponit et moderatur. Verum hæc fruftra tibi ea fatis fuperque intelligenti fuggero. Nunc ab Aftrologicis ad Aftronomica revertar.

Habeo in promptu 24 annorum obfervationes fyderum, quarum eæ, quæ 12 pofterioribus in hac infula noftra acceptæ funt, admodum exaete fe habent, poftquam inftrumenta eximia et affabre extrueta hic maximo labore et fumpto confieri curavi, quæ dixi fupra me abfoluta plurima habere, funtque || tanta circumfpeetione et diligentia elabo- < rata, ut, quibufcunque fyderis alicuius verum fitum cælitus indagare libuerit, in idem prorfus minutum, etiamfi diverfimode compofita funt, et ab alijs atque alijs obfervatoribus animadverfio fiat, recidant, quod machinarum abfolutam ftrueturam et exquifitam divifionem evidenter probat; ut ob id fatis certus fim, nihil vitij in meis obfervationibus hifce s. 139 inftrumentis cælitus derivatis latere. Utinam veteres et anteceߟores noftri, præfertim nunquam fatis ille laudatus COPERNICUS (ut de PTOLOMÆO ipfo nihil nunc dicam), tantam diligentiam et præcifionem in organis Aftronomicis conficiendis et obfervationibus cæleftibus ad amuߟim exequendis adhibuiߟent; equidem ingenti labore in reftituendis æthereorum corporum motibus nunc magna ex parte allevaremur. Excufabiles funt nihilominus noftri ævi Mathematici, quod fatis magna aptaque inftrumenta, || quibus fyderum motus fcrutentur, non poߟideant, cum falaria eorum et toti reditus annui vix unico organo rite conftruendo abfolvendoque fufficiant. Scio etenim me pleraque habere, quorum fingula profeߟoris alicuius in fcholis ftipendium annuum vel maximum pretio confeetionis longe exfuperent. Tanta eft ditiorum hominum et præfertim Regum ac Principum erga hæc fublimia ftudia illiberalitas; pauci enim nunc vel potius nulli reperiuntur Reges ALPHONSI. Quod fi partim ex proprijs bonis et fundis, partim per huius Regni feuda Regia rei familiari noftræ ita divina liberalitate profpeetum non eߟet, ut his et alijs fumptibus perferendis par eߟe poߟem, fruftra fane, etiamfi cætera omnia adforent, tanta molirer. Exædificavi etiam intra hoc proximum decennium arcem quandam in hac infula Aftronomiæ inprimis inftaurationi opportunam, in cuius media et maiori domo in- ||ftrumenta quædam Aftronomica in duabus turriculis verfus Auftrum et Boream cum fuis annexis appendicibus difponuntur. Præterea non longe extra arcem in monticulo quodam aliud obfervatorium fubterraneum intra quadriennium fieri curavi, in quo 7 diverfa et exquifita tum magnitudine, tum forma elaborata organa confervantur, ita ut quodlibet eorum propriam cryptam occupet, quæ fuperius aperiri et, in quancunque cæli partern libuerit, obfervatio per inftrumentum dirigi poߟit, nihil obftantibus cæteris machinis. Eft enim locus ille ita editus quemadmodum tota fere infula, ut libere horizon vifibilis nullo intercedente impedimento pateat, ob quam et peculiarem commoditatem in hac potius infula quam alibi tot fumptus feci tantofque labores exantlavi. Arcis vero illius hic exRrudlæ delineationem, quantum ad ea attinet, quæ fupra Terram patent et exterius fpeetantur, tibi hic adiunetam mitto, ut aliquo modo ex eius infpeetione cognofcere poߟis, me rem ferio agere, quoad Aftronomiam honori || et nitori reftituam, eaque in re nulli fumptui aut labori parcere. Cryptarum illarum pieturam, quæ difficulter in plano exhibetur, nedum exarari curavi. Verum hæc omnia unâ cum inftrumentorum fabrica et ufu in primo tomo operis de Aftronomia inftauranda, quæ Mechanicam eius, ut dixi, partern continebit, convenientibus delineationibus ob oculos ponere fufficienterque declarare conftitui. Interea quorundam inftrumentorum, quæ haetenus depieta ex- 18* s. 140 culptaque funt, idæam communico. Adiunxi etiam exemplaria nonnulla quarundam epiftolarum ab illuftriߟimo Principe VILHELMO Landgravio Haciæ rerum Aftronomicarum inter Europæ Principes hoc ævo peritiߟimo (cuius etiam mentionem in his literis ad Dom. RANZOVIUM fecifti) et ipfius Celfitudinis Mathematico eruditiߟimo CHRISTOPHORO ROTHMANNO ad me datarum, unâ cum noftra ad fingulas refponfione, quibus plurima ad totam rem Aftronomicam ipfafque obfervationes || reetius inftituendas adeoque artis ipfius redintegrationem non parum facientia referuntur. Et de hac ipfa quæftione circa motum cæli e refraetionum, quæ in fitu ftellarum apparent, natura et quantitate alijfque occafionibus inter ROTHMANNUM et me copiofe diߟeritur. Quæ omnia tibi legenda et dijudicanda concedere volui, petens amanter, ut, ubi ea introfpexeris diligentiufque evolveris, velis mihi remittere, ne in aliorum unquam perveniant manus, dumque tecum ea habes, nemini alteri communices, etiam atque etiam te rogatum habeo. Imprimis vero a te plurimum expeto, ut tuum iudicium tum de illis, quæ in libro illo fecundo æthereorum Phænomevcov nunc unâ miߟo, tum etiam quæ in his adiunetis literis continentur, ad me ante hyemem libere et luculenter perfcribere non graveris. Si quid in tranfcriptione earundem literarum ab amanuenfibus meis aberratum eft, tuum erit id ipfum pro tuafolertia emendare; mihi omnia relegendi non fuppetebat || otium. Scripfit ad me iam ante nobiliߟimus ille HENRICUS RANZOVIUS, nec incongruis rationibus perfuadere conatur, ut tum has illuftriߟimi Principis VILHELMI, tum ipfius Mathematici et aliorum etiam eruditiߟimorum virorum ad me de hoc toto Aftronomico negotio perfcriptas literas, unâ cum mea ad quafvis refponfione, in fine operis noftri de Mundi ætherei recentioribus Phænomenis fubiungam, eo quod hæ materiam, de qua illic agitur, plurimum illuftrent et ad totius artis amplificationem magnopere conducant. Qua in re ipfius iuftæ et benevolæ petitioni, fretus etiam tuo et aliorum eruditorum iudicio confilioque, morem gerere non recufandum duxi. Addidi infuper his literis Solaris curfus reftitutionem e meis obfervationibus et demonftrationibus deduetam ad proximum quinquennium, ut aliquid interea e meis in curfu cæleftium corporum emendationibus obtineas, donec plura commu-||nicare tempus conceߟerit. Apogæum Solis hic ftatuitur iuxta finem 6 gradus m tribus gradibus Coperniano anterius, et eccentricitas præfupponitur gr. 2 min. 9⅓, qualium femidiamet. eccentrici 60, quod ipfius inventionem plurimum excedit. Cur vero magnus ille COPERNICUS vel in ipfius Solaris curfus retentione tantopere a fcopo defiexerit, alibi fufficienter oftendam. Non autem eft, quod dubites, quin hic calculus nofter ne in minimo, quod in fenfus cadere poߟit, differat a tramite, quem Sol s. 141 æthereus defignat, ut non folum noftræ multorum annorum, fed etiam Landgravianæ, præfertim poft organorum renovatam reetficationem, atteftantur obfervationes. Quantum vero ab Alphonfina et Coperniana fupputatione differat, ipfemet collatione faeta facile perfpicies; adeo ne Solis quidem motus, quamvis is normam cæteris omnibus præbeat, || haetenus fatis extricatus fuit, nedum ut in reliquis Planetis nihil lateat vitij. Sed video me epiftolæ metas tranfgredi, dum avidius de his tecum colloquor; tuum itaque erit hanc prolixitatem unâ eum libro et chartis adiunetis boni confulere. Ubi primus et ultimus tomi operis, quod nunc præ manibus habeo de ætheris recentioribus Phænomenis, typis noftris excufi fuerint, te eorum etiam reddam participem. Quod autem primus antea non prodierit, in caufa Gallici privilegij defeetus, quod indies expeetabam, Cæfareano antea obtento adiungendum. Verum cum nunc Gallicum illud acceperim et Anglicanum quoque brevi habiturus fim, magnifico et eruditiߟimo viro D. DANIELE ROGERSIO, qui nuper hic mecum fuit, ita apud fereniߟimam Reginam procurante, nihil iam amplius obftabit, quin primus liber propediem in lucem edatur. Interea his fruere, || et quam feliciߟime diutiߟimeque vale, eruditiߟime et de Republica literaria optime merite PEUCERE, meque tui amantiߟimum, quod facis, redamare et per literas ante hyemem ingruentem revifere non intermittas. Commodiߟimum autem [erit] eas te ad fæpe dietum nobilem Dom. HENRICUM RANZOVIUM in Holfatiam mittere, qui illas ad me perferri non gravatim procurabit.

Iterum et fæpe multumque vale, vir vita et valetudine diuturna digniߟime. Datæ Uraniburgi die 13. Septembris Anno 1588.

Hæ literæ leetæ mittantur ftatim ad D. IOANNEM â DEE, quem cras mane ante abitum, Deo volente, conveniemus.