Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 9737 f] ...

[E codice Vindobonensi lat. 9737 f]

AMPLISSIMO NOBILISSIMOQUE VIRO

DOMINO HENRICO RANZOVIO, DOMINO IN BRE-

DENBERGA, ARCIS SEGEBERGÆ PRÆSIDI

ET REGIO IN HOLSATIA VICARIO,

AMICO SUO INPRIMIS

COLENDO.

ACCEPI intra paucas hebdomadas ter vel quater a te literas, Nobiliߟime ampliߟimeque vir, quibus ſingulis tuam erga me benevolentiam, et in procuranda papyro impreߟoria, noſtræ officinæ typographicæ idonea, ſtudium ac diligentiam affatim declaras. Quo nomine et pro typo etiam Sacelli, quod in honorem optimi et nunquam ſatis laudati Regis noſtri, pijߟimæ memoriæ, extrui curaſti (quem unâ recepi) eſt quod gratias tibi habeam maximas. Laudo vero plurimum tuam in hoc erga Regem, optime de omnibus meritum, piam et perpetuam memoriam. Sciotericum horizontale, quod antea promiſeram, iam mitto. Accepiߟes id citius cum GERARDO filio, ſi is me ante ſuum ad te abitum, ut ſperabam, inviſiߟet. Eſt autem horarium illud ſatis diligenter elaboratum, neque aliquid latet vitij, quo minus omnia ad s. 125 amuߟim indicabit, quæ carmina ſeptena in frontiſpicio addita pollicentur, modo exquiſite ad planum Horizontis, in columna (quod ſatius eſt) lapidea firmetur, ſicque in ea diſponatur, ut linea Meridiei, quæ eR horæ duodecimæ, exquiſite Meridiano cæleſti ſubſternatur, quod qua ratione compendioſe et certius quam per Compaߟum effici poteſt, exhibitori harum oſtendi, qui tibi, modo ſatis indicationem noſtram memoriâ retinuerit, omnia aperiet. Rogo peramanter, velis hoc munuſculum boni conſulere. Quod ad papyrum attinet, ſcias eam, quam ultimo miſiſti, de qua riſas 3½ (deficiente a dimidia balla, quam te mittere ſignificati, riſa 1½) accepi, eߟe ſatis idoneam et apprime oportunam meo operi, ſi modo de hac in aliqua copia obtinere poߟemus; deſidero enim ad minimum præter eam, quam aliunde conquiro, ballas adhuc plus minus decem, quas, ſi tua authoritate et procuratione ante hyemem iuſto pretio acquiſivero, nihil mihi gratius evenire poterit. Et licet hæc ipſa, quam ultimo a te accepi, paululum mea priore maior ſit, tamen id non tam intereſt, quam li minor ſoret; tunc enim eߟet prorſus inutilis, at nunc extraeminentia illa perexigua ſacile inter ligandum libros vel alias antea præcidetur. Utinam ſaitem de tali papyro in ea, qua dixi, copia mature et certo nanciſci queam. Dubia illa, quæ Clariߟimus vir D. C ASPAR PEUCERUS et alter ille non vulgaris, ut apparet (licet nornen eius mihi prius non innotuerat) Mathematicus D. GEORGIUS RULLENHAGIUS in mea diſpoſitione revolutionum cæleſtium tibi per literas indieârunt, admodum facile ſunt reſolubilia. Nam quantum ad PEUCERUM || attinet, nondum ſatis animadvertebat is, quod quando Sol, qui eR centrum circuituum reliquorum Planetarum, deſerretur in alteram partem, quæ in delineatione inter octavam Sphæram et orbem tjni otioſa videtur, tune orbes imaginarios errantium Stellarum complere illud ſpatium eodem modo quo ſuperius, quod nunc in ſigura vaeuum apparet, et ſic circumcirca eundo, ob centri annuam eum Sole concomitantiam, requiritur neceߟario tantum intercapedinis inter oetavam Sphæram et extimum ђni orbem, qua parte terris proximus fit, relinqui, ut aſcenſus et deſeenſus Planetarum, in tota illa annua circumgyratione, capacitatem ſine impedimento competentem, invenire poߟit, idque ſpatij orbis Solaris diametrum adæ-quat. Alterius hæſitatio adhuc minori negotio reſolvitur; id enim nunquam fieri poteſt, quod RULLENHAGIUS veretur, ut corpora Solis et ♂ is concurrant, nam licet orbes ſicRitij eorum ſe invicem in delineatione tranſeant, tamen cum Sol ad illum loeum pervenerit, ubi interſeſtio illa mutua notata apparet, Martius iſie orbis Solarem longe alio in loco tranſibit, et ſiella ipſa ♂ is tantundem a Sole diſiabit, quantum prius et alias ſemper, ſiquidem eum perpetuo in ſuo circuitu pro centro reſpicit. Impoߟibile enim eſt circumſerentiam circuli centro uniri. s. 126 Habes itaque utraque illorum dubia ſufficienter explanata. Cuperem plurimum, ut mecum etiam communicares libros illos Geneſium et Præceptorum, quorum RULLENHAGIUS in principio ſuarum ad te literarum mentionem facit; ubi eas introſpexero perlegeroque, ſiatim remittam, neque alios eorum reddam participes. Quia vero ipſemet luculenter PEUCERO ſcripſi, et non ſolum dubitationem eius illi enodavi, ſed etiam occaſionem inventionis huius novæ hypotheſeos, unâ cum quibuſdam alijs ipſi expoſui, mitto earundem literarum ad te exemplar, ut plenius ex ijs, quæ ad hane rem faciant, cognoſcere queas. Reddidi etiam illum compotem exemplarium quorundam literarum Illuſtriߟ. Principis GUILIELMI Landgravij || Haߟiæ et ipſius Celſis Mathematici, ad me de materia Aſtronomica datarum, unâ cum mea ad ſingulas reſponſione, ut inde plurima ad Aſtronomicum negotium rite excolendum impenſe facientia uberius cognoſcat. Quod ſi quæ ſunt literæ inter has, quarum tranſeriptionem a me prius non obtinuiſti (quod procul dubio in ijs, quæ ultimo inter nos cis et ultra miߟæ ſunt, contingit) licebit utique aperto faſciculo eos inſpicere perlegereque, aut etiam tranſcribi, ſi tibi ita viſum fuerit, curare, modo poſtea rurſus eodem modo componantur, tuoque ſigillo denuo muniantur. Valeat tua Generoſitas cum uxore et liberis totaque domo quam feliciߟime. Nec dubito quin nervos omnes intenſurus ſis, ut papyrum illam mature et ſatis copioſam obtineam, dabo operam, ut in nominis tui, alias per ſe clari, celebratione, ſiquidem aliud præſtare nequeam, me gratiߟimum et tui ſtudioſiߟimum invenias. Iterum et terque quaterque vale. Datæ Uraniburgi die 13. Septembris Anno 1588.

Quia vero expoſitio et declaratio mearum hypotheſium e ſola delineatione non a quovis ita facile percipitur, quoddam Mechanicum Organum confieri ex orichalco curavi, quo circuitus Planetarum reſpeetu Solis, et iplius Solis ac Lunæ circa Terram manibus circumagi expeditiuſque intelligi poߟunt, per quod etiam dubia illa tum PEUCERI tum etiam RULLENHAGIJ facilime extricantur, quemadmodum harum exhibitor (modo caput iuridieum ſacra Uraniæ ſibi diligenter ſatis capere et memoria retinere queat, quod optarem quidem, ſperare autem vix poߟum) tibi plenius oſtendet; mitto enim tibi per eundem eiuſdem Æquatorij Ideam, quam ut boni conſulas rogo. Si GERARDUS filius tuus huc veniߟet, per unam ſaitem vel alteram horam, antequam iter ſuum ad te direxit, utique tum hæc, tum alia ipſi melius et perfecetius tibi reſerenda (cum ſit ingenioſulus) declaraߟem. Petij ter vel quater idipſum ſerio ab eo per literas, verum is ſemper negotia (neſcio quæ) prætendebat. At nihilominus tantum illi ſuppetebat otij, ut ijſdem diebus nuptijs Landſkronenſibus, nihil ad ſe perti- s. 127 nentibus, intereߟe potuerit, et Huena exquiſite in medio direeti itineris a Croneburgo Landſcroniam verſus aut econtra iacet, ita ut vel in abitu aut reditu me ſine ulla moleſtia tuo nomine inviſere potuiߟet, modo voluntas promta non defuiߟet, quod me tibi per literas indicaturum, OSWALDO, ut illi idipſum ſignificaret, iniunxi. Id igitur nunc feciߟe oportuit. Iterum vale.

Tui ſtudioſiߟ

TYCHO BRAHE.

Mitto adhuc bina Exemplaria libri noſtri ſecundi de ætherei Mundi Phænomenis, et puto te iam ſeptena accepiߟe, quod ideo reſero, ut in memoria retineatur, quibuſnam ſingula communicata ſint, ut illi ijdem reliquas etiam operis partes aliquando adipiſcantur.