Danmarks Breve

[Ex apographo in Singularibus histor...

[Ex apographo in Singularibus historico literariis Lusaticis part. 27 (Lipsiæ et Budissini 1743)]

CLARISSIMO DOCTISSIMOQUE VIRO M.

BARTHOLOMÆO SCULTETO, GORLICENSI, RERUM

MATHEMATICARUM PERITISSIMO, VETERI

AMICO PLURIMUM COLENDO.

S.

PER Sileſium quendam Studioſum Vratiſlavienſem (ni fallor) tibi ſcripſi menſe Maio proxime elapſo, amantiߟime clariߟimeque SCULTETE, librumque noſtrum ſecundum, opuſculum, quod de recentioribus ætherei Mundi Phænomenis emiſimus, unâ tranſmiſi. Nec dubito te eum interea accepiߟe, perſpexiߟeque diligenter. Rogo itaque, velis mihi prima occaſione tuam de ijs, quæ in eo continentur, perſcribere ſententiam. Nec eſt, cur te moveat, quod a tuis placitis tantopere in plurimis diߟentiam, et fretus libertate Philoſophica, quid in his veritati conſentaneum ſit, in-||genue proferam. Scis enim, me nullo tua inſeetandi aut cavillandi animo id facere, et ut candide interpreteris omnia, amicitiæ noſtræ diuturnum vinculum poſtulat. Ego tibi viciߟim liberum de meis relinquo iudicium, ut ingenue proferas, quicquid inviteta veritatis Mathematicæ certitudo exigat. Pluri- 16* s. 124 mum itaque tuas deſidero literas, quibus meisdeſiderijs in his ſatilfiat, quas ut mature ante inſtantem hyemem accipiam, operam des: idque commodiߟime fiet, ſi eas miſeris vel Roſtochium ad D. HENRICUM BRUCÆUM Medicum, vel Lubecam, ad D. PETRUM MEMMIUM, etiam Medicum, aut illuc quoque ad FRANCISC. KNOCKERT, Patritium et Senatorem urbis, vel Nauclerum quendam, ALBERT GRUBE nomine, habitantem in Angelo Lubecenſi. Quocunque ho-|| rum in procurandis literis uſus ſueris, ſpero me eas ad civem quendam Haſnienſem, in ædibus meis habitantem, DESIDERIUM FULLONEM nomine, delatas, facile et brevi obtenturum. Vale, et reſcriptionem matura. Rogo etiam, ut Magnifico Nobiliߟimoque Viro ANDREÆ DUDITIO, ſi vobis in propinquo eſt, meo nomine officioſe ſalutem dicere vel perſcribere non intermittas. Optarem vero quam maxime illius de libro noſtro, ſibi etiam tranſmiߟo, iudicium. Quod ſi per te ab ipſo etiam, ante hyemis impedimenta, literis conſignatum impetravero, feceris mihi rem longe gratiߟimam. Iterum ſeliciߟime vale. Datæ Uraniburgi die 17. Auguſti Anno 1588.

Tui amantiߟimus

TYCHO BRAHE.