Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068646]...

s. 122 [E codice Vindobonensi lat. 1068646]

CLARISSIMO VARIOQUE DOCTRINARUM

GENERE ERUDITISSIMO VIRO D. THADDÆO HAGECIO

AB HAYK, PHILOSOPHIÆ ET MEDICINÆ DOCTORI

EXIMIO, AMICO MEO IN PRIMIS COLENDO.

S.

SCRIPSI ad te proxime elapſo menſe Maio, optime et amantiߟime D. D. THADDÆE, per Studioſum quendam Sileſium, qui me cum quibuſdam alijs tune temporis inviſerat, unâque librum ſeeundum operis noſtri de recentioribus ætherei Mundi Phænomenis tranſmiſi, quem non dubito te iamdudum unâ cum literis illis accepiߟe. Quia vero nihil interea reſponſi a te receperim, et polt paueos menſes hyems ingruens commoditatem huc ſeribendi præcludet, non intermittendum duxi, quin te hiſce brevibus denuo compellarem, ut reſeriptionem maturare non intermitteres, cupio autem tuam ſententiam cognoſcere de ijs, quæ liber iſte tibi miߟus continet, utque ingenue eam de ſingulis, ubi opus videbitur, mihi perſeribas, rogo. Feceris mihi hac in parte rem gratam. Non enim mea ita mihi placent, quin aliorum de his libenter ſufferam iudicium, quemadmodum ego et de tuis et aliorum quorundam ſcriptis circa hane materiam, fretus libertate Philoſophica et veritatis inquirendæ ſtudio, libere quod ſentiam profero, abſque tamen ullius læſione mordaci. Primum tomum, qui de Stella illa nova luculenter agit, et tertium, qui de tribus alijs minoribus Cometis poſtmodum viſis e certis obſervationibus Mathematice rem omnem traetat, ſpero me per hyemale otium, favente divina Clementia, abſoluturum, ut ea omnia ad colophonem dedueta vernalibus Nundinis Francofurti venundentur. Prioris tomi editionem Gallici privilegij defeetus, quod Cæſareo per te mihi procurato in operis frontiſpicio adiungere decrevi, haetenus retardavit, prout (ni fallor) in ultimis etiam literis tibi indicavi. Verum cum nunc Gallicanum hoc adeptus ſim, et inſuper Anglicanum indies expeetem, nihil obſtabit, quo minus telam inchoatam pertexere omnique ex parte abſolvere elaborem. Tu interim intermediæ illius partis tibi tranſmiߟæ penitiorem diſquiſitionem non intermitte, tuumque || de hac iudicium (quod prius etiam expetivi) ante hyemem prima quaque occaſione ſufficienter et ingenue perſcribe. Commodius autem erit Roſtochium eas mittere literas ad Doetorem HENRICUM BRUCÆUM, vel in aulam Illuſtriߟ. Principis Ducis ULDARICI Megapolitani, ad ipſius Celſis Cancellarium, D. D. IACOBUM BORDINGUM, aut etiam Lubecam ad FRANCISCUM KNOCKERT, Patricium et Senatorem urbis, ſive s. 123 ibidem ad quendam Nauclerum, ALBERT GRUBBE nomine, habitantem in loco appellato Lubecenſi Angelo, ut aliquis horum eaſdem Hafniam ad civem in ædibus meis habitantem, DIDERICUM FULLONEM nomine, tranſmitti procuret; quacunque enim ratione ex iamdietis (niſi ipſemet commodiorem adeptus fueris) hoc negotium expediveris, ſpero me literas tuas ſatis certo et mature obtenturum, quibus ego etiam confeſtim reſpondere non intermittam. Vale; plura enim nunc non vacat ſcribere, et hæc ſaltem obiter ad te perarata Francofurtum tranſmiſi, ſi forte inde per certum hominem tibi perferantur, qua in parte ſiquidem aliquid dubij ſubeߟe queat, copioſius de alijs rebus nunc ſcribere non duxi operæpretium. Ampliߟimum et nobiliߟimum virum ANDREAM DUDITIUM, ſi illic in vicinia eſt, velim meo nomine vel verbis præſens, vel per literas abſens officioſe ſalutes. Quod ſi eius etiam iudicium de libro meo ſibi tranſmiߟo ſcriptis mandatum ante hyemem obtinuero, rem mihi præſtiteris tam ille quam tu longe acceptiߟimam. Iterum feliciߟime vale. Datæ Uraniburgi die 17. Auguſti Anno 88.

Tui amantiߟ.

TYCHO BRAHE,
manu propria.