Danmarks Breve

[Ex apographo in Ioannis Caselii Vol...

[Ex apographo in Ioannis Caselii Volumine altero Epistolarum ad viros nobiles (Helmæstadi 1623)]

TYCHONI BRAHE.

I AM optimo Regi veſtro laudationem pango, cuius exemplum IUNIO ad te mittam: qua re cum ſim occupatus, neque diligenter ſcribo, neque uberius. Gratificor autem huic familiari meo HAKEN, Equiti Marchico, iuveni probo, nec abhorrenti a litteris, quarum gratia apud nos vivit. Omnino voluit te videre: facies gratum, ſi facies ut intelligat, te mihi peramicum; nam et alioqui te humaniߟimum virum ſentiet. Vale. Roſtochio X. Kalend. lun. Anno 1588.

[IOANNES CASELIUS.]