Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068662]...

s. 120 [E codice Vindobonensi lat. 1068662]

CLARISSIMO ERUDITISSIMOQUE VIRO D.

DOCTORI THADDÆO HAGECIO AB HAYK, MEDICO

ET MATHEMATICO EXCELLENTISSIMO, AMICO

SUO SINCERE DILECTO.

PRAG.

S.

RARIORES ad te dâre literas internunciorum cogit penuria, eruditiߟime chariߟimeque D. D. THADDÆE, et locorum quibus diſiungimur intercapedo vota noſtra plurimum impedit. Naetus itaque iam tandem aliqualem occaſionem literas mittendi per Studioſum quendam Sileſium me unâ cum quibuſdam alijs hîc inviſentem, non intermittendum duxi, quin brevibus ad te ſcriberem. Librum tuum de Nova Stella et Cometis miſi iamdudum Francofurtum ad eundem hominem, de quo mihi indicâras, nec dubito te interea temporis eum recepiߟe. Quod ſi illum edere adhuc animus eſt, ſuaderem ut ea, quæ in Cometa anni 77 minus conſiderate a te propoſita ſunt, vel ſupprimas vel emendes. Meum de hoc eodem Cometa iudicium percipies ex eo quem tibi nunc mitto libro, in quo ſecundus tomus operis noſtri de recentioribus ætherei Mundi Phænomenis continetur. Primus eſt de Stella Nova exquiſitiori diligentia quam antea conſiderata, quem typis abſolvere Gallici privilegij defeetus, quod Cæſariano adiungere conſtitui, haetenus impedivit. Nunc vero quoniam ante paucos dies idipſum adeptus ſum, nihil obſtabit niſi otij oportunitas, quominus eius etiam libri evulgationem adornem. Tertius eſt de tribus alijs Cometis, qui poſtmodum nobis illuxerunt et in alto æthere curriculum ſuum non minus quam ille, de quo liber modo tranſmiߟus agit, abſolverunt. Quod autem in hoc ipſo libro, ubi tua placita in eodem Cometa ſub diſquiſitionem mathematicam voco, a te multoties diߟentiri me res ipſa cogat, non eſt quod ſtniſtrius interpreteris; ſcis enim me ſolo veritatis amore et libertate || Philoſophica idipſum agere, nulloque tua inſeetandi elevandique animo id a me fieri. In priori libro de Stella Nova tum etiam in tertio, ubi de Cometa anni 80 agitur, oportuniorem invenio commoditatem tecum magna ex parte ſentiendi, tuaque dignis encomijs extollendi. Si quos habes Italicos, Hiſpanicos vel Gallicos authores, qui de Nova Stella aliquid commentati ſunt, rogo ut eorum ſcripta Latinitate, ſi fieri poߟit, donata, mecum communices, unâque ſi quos alios Cometarum præcedentibus aliquot annis viſorum deſcriptores peculiares nec ubique obvios in promtu habueris. Librum illum de Cometa anni 1531 ab APIANO ſeorſim editum nondum s. 121 vidi, quemadmodum neque IOHANNIS PENÆ Galli ſcriptum, quod PRÆTORIUS in deſcriptione huius Cometæ anni 77 citat. Si horum me participem reddideris, meis votis plurimum ſubveneris. Memini me librum quendam Aſtrologicum a te dono accepiߟe, cum Ratiſbonæ ſimul eߟemus, qui Planetarum influentias peculiari quadam ratione per acceߟum ad Terram vel ab ea receߟum proponeret; eum in patriam reverſus nuſpiam invenire potui. Si eius aliquod exemplar denuo per te obtinuero, diligentius illud inpoſterum conſervabo, evolvamque accuratius; exiſtimo enim quædam in eo a veritate non diߟentanea contineri, ſi dextre conliderentur, et cum cæteris requiſitis debite conſerantur.

Ubi totum opus, de quo ſupra dixi, typis meis excuſum fuerit, tibi illud tranſmittam. Interea hane ſeeundam partern per otium evolve, mihique tuum de ea iudicium ingenue ſignifica. Invenies in eo novam orbium cceleſtium diſpofitionem, a me non ita dudum adinventam, quæ quo penitius fuerit conſiderata, eo magis tibi placebit. || Ego hanc non ſolum apparentijs conſonam, ſed etiam in rei veritate ita ſe habere non dubito, quod Ptolomaicæ et Copernianæ aߟumtiones nequaquam præſtant. Sed de his nunc plura ſcribere temporis penuria et epiſtolæ leges prohibent. Tu itaque, optime THADDÆE, quam feliciߟime vale et ingraveſcentis ætatis difficultates forti animo tolera, meque per occaſionem quamcunque oblatam literis reviſere non intermitte. Iterum vale. Datæ Uraniburgi die 3. Maij Anno 1588.

Tuus

TYCHO BRAHE.