Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068663]...

[E codice Vindobonensi lat. 1068663]

CLARISSIMO VIRTUTE ET ERUDITIONE

PRÆEMINENTI VIRO D. DOCTORI THADDÆO HAGECIO

AB HAYK, MATHEMATICO ET MEDICO INPRIMIS

EXCELLENTI, AMICO SUO PERPETUO

COLENDISSIMO.

ZU PRAG.

S.

REMITTO tibi nunc tandem, eruditiߟ. amantiߟimeque D. THADÆE, doetas et ingenioſas illas tuas de Nova Stella et Cometis aliquot lucubrationes, quas Francoſurtum ad haſce proxime inſTantes vernales Nundinas (ut illinc per eundem ߟibliopolam Gallum, de quo mihi ſignificaſti, ad te procurentur, vel, ſi is officium hac in re detreetârit, ut per hunc ipſum, cui eas tradidi, negotium hoc apud aliquem certum hominem expediatur) perſerendas curavi. Quod vero eas nunc tua expeetatione proprioque meo propoſito tardius hunc tuum fætum recipias, nuntiorum penuriaincauſa fuit; rariߟime enim aliquis hinc ad vos provficiſcitur, et, cum nulla commodior daretur oc- s. 111 caſio, volebam præteritis autumnalibus nundinis Francofordenſibus idem præſtitiߟe, et ob id cum quodam noſtratium Bibliopolarum illuc ad dietas nundinas quotannis proſiciſcentium egeram, ut is hic ante ſuum diſceߟum me conveniret ſecumque librum tuum unâ cum meis literis ſrancoſurto ad te mittendum aſportaret; nam et ipſi etiam literas ad Illuſiriߟ. Principem Landgravium Haߟiæ ipſiuſque Celſ. Mathematicum ROTHMANNUM, ubi || Caߟellas pertranſiret, expediendas unâ committere volebam; ille vero, mihi ſuam operam hac in re non gravatim promittens, omnino me ante diſceߟum ſuum accedere conſtituerat. Verum accidit ijs ipſis diebus, quibus illi huc veniendum erat, ut Illuſtribus hoſpitibus, utpote Regina ipſa denuo me inviſente et ſecum utrumque parentem adducente unâ cum duce SIGISMUNDO, patrui filio, magnoque nobilium virorum comitatu, excipiendis occuparer, quod ille ubi cognoverat, et iam iam dies illi inſtarent, quibus ſine mora abeundum erat, me non accedens itineri ſe unâ cum ſocijs commiſit. Hine itaque eveniebat, ut, hac commoditate librum tuum remittendi mihi tune prærepta, uſque in hoc tempus illum mecum retinere coaetus fuerim, quemadmodum etiam Illuſtriߟimo Principi Landtgravio hanc meam iuſtam exeuſationem, quod etiam ipſius Celſitudinis votis in reſcribendo tardius ſatiſfaciam, proxime elapſis diebus per literas indicavi. Perlegi autem hunc tuum librum non ſine voluptate et diligentia, tuumque in hac materia indefeߟum ſtudium pari labore et induſtria coniunetum commendatione digniߟimum cenſeo. || Eߟent quidem nonnulla, quæ paulo enucleatius forent conſtituenda, ſi obſervationes exaetæ unâ cum otio tibi ſuppeterent, ſed ſunt ea utplurimum eiuſcemodi, quæ non facile cuivis obvia occurrant, nec uſque adeo magni momenti exiſtunt. Quod nullæ ex omnibus illis eruditis et ingenioſis alias ſatis, quibus Parallaxes indagare doces, rationibus motui proprio Cometarum (quo rariߟime carent) ſatiſfaciant, exiſtimo, me in ultimis ad te datis literis admonuiߟe; quare alia erit Parallaxium a motu Cometarum proprio ſeparatarum inſtituenda ratiocinatio, ſi non ſolum ſpeculative, ſed etiam in ipſa praxi veritatis ſcopum collimatius attingere intendamus; quod tibiipſi ulterius expendendum conſiderandumque relinquo. Stellarum Caߟiopeæ tum a ſe invicem, tum etiam a Nova illa Stella remotiones paulo aliter ſe habent, quam tui etiam correetiores et reiterati numeri exhibent; ſic etiam diſiantia polaris ſtellæ ab 11a Caߟiopeæ, pro qua tantum laboraſti, 9 ſerupulis in tua annotatione abundat. Nequaquam || omnino per Radium Aſtronomieum exquiſitæ et ipſi cælo congruæ ſtellarum diſtantiæ ulla adhibita diligentia capi poߟunt, quaeunque tandem longitudine et diviſionum ſubtilitate Radius ille præditus ſit, ut alio loco certis rationibus confirmabo, ubi, favente Numine, opus noſtrum de prima et Mechanica s. 112 Aſtronomiæ parte abſolutum fuerit et publicæ utilitati communicatum. Ut enim ipſiߟima ſtellarum intercapedo obtineatur, neceߟe eſt utramque ſtellam bifariam per rimulas, quæ lineas viſuales a ſuperiori pinnacidio ubique paralelas efficiunt, centraliter intueri. Quod nequaquam Radio præſtari poteſt, ideoque nova quædam organa, quæ huic incertitudini præveniant et ſtellarum exaetas infallibileſque remotiones exhibeant, iam dudum excogitavi, quorum fabricam et uſum in prænominato opere aliquando (Deo conatus noſtros ſecundante) perſpicies. Declinatio Novi Sideris a te conſtituta 4 ad minus ſcrupulis iuſto maior eſt, et ratio inquirendi eius longitudinem e tempore tranſitus per Meridianum non caret evidentibus obſtaculis; || difficillime enim exaetiߟima illa temporis momenta cognita veniunt, et licet hoc magna adhibita induſtria poߟibile concedamus, nihilominus Solis locus vel ex ipſo COPERNIANO calculo depromtus huic negotio non ſufficit, ſiquidem Solari in cælo curſui nequaquam congruus exiſtit, ut ex ea, quæ in Diario iſto, quod a nobilibus Gallis accepiſti, reperitur, reſtitutione colligere potes. Oportuit etiam affixarum ſtellarum loca, quorum uſus in Stella illa Nova et Cometis requirebatur, prius per certas obſervationes emendata habere, ut ea, quæ ſuperſtruerentur, reetius conſtarent; quod dum non ſolum a te omnibuſque fere alijs haetenus negleetum eſt, ſed etiam a me in traetatulo noſtro de Stella illa Nova dudum edito prætermiߟum, faetum eſt, ut ſcopum ipſum in certis et exaetis longitudinibus latitudinibuſque et ijs, quæ hinc derivari poߟunt, cognoſcendis non ſatis præciſe in Stella illa Nova attigerimus. Horum verum a me emendationem in opere, quod nunc de tota hac materia impreߟioni adorno, brevi, Deo volente, invenies. Si itaque tua omnino edere decreviſti (in quo propoſito ut perſeveres, potius autor || quam diߟuaſor eߟe velim), percuperem, ne quid ex meo illo libello adiungeres, cum omnia correetiora et elimatiora ſim propediem in lucem emiߟurus. In Cometa anni 1577 videris non eandem quam in Nova Stella adhibuiߟe diligentiam, licet teipſum poſtea in alio quodam ſcripto oportune correxeris. Nam plane exigua et fere inſenſibilis illi Cometæ aderat Parallaxis, et reetiߟime omnium de eo ſcripſit MÆSTLINUS, ut ob id immerito illum in quibuſdam taxes. Ratio illa obſervandi per filum in direetum ad ſtellas extenſum non quidem exaetæ certitudini ſatiſfacit, nihilominus ſi exquiſita et nulli fallaciæ obnoxia organa in promtu non ſunt, dubijs et incertis imo ipſi Radio quamoptime elaborato hanc filarem obſervandi rationem anteferrem. || Sed de his ſuo loco et tempore copioſius. TRAPEZUNTIJ in PTOLO MÆUM introduetionem an quiſpiam ſit Typographorum Francoſurtum venientium, qui eam typis edere velit, expiſeari curo. Interea librum illum mecum conſervo, quod bbna tua venia fieri non diffido. s. 113 Et quia conſtitui (Deo favente) proxima inſtante æſtate in Germaniam excurrere (modo veniam a Sereniߟ. Rege noſtro, uti ſpero, impetravero), cumque tunc quamprimum Caߟellis (ubi Principem Landtgravium ob commune hoc ſtudium convenire decrevi) diſceߟero, Francofurtum me conferre in votis habeo idque circa tempus autumnalium Nundinarum. Ideo, ſi TRAPEZUNTINA illa editio prius non ſucceߟerit, inter alia librum illum mecum accipiam eiuſque publicationem omni conatu tunc procurabo, quod eam etiam ob cauſam tibi nunc indicare volui, ut, ſi forte res tuæ ita ferrent, quod in illa mea excurſione alicubi in vobis vicina Germania vel Lipſiæ aut Dreſdæ ſimul convenire poߟimus, interea tecum de hoc deliberare poߟis; nihil enim mihi gratius eveniret, quam ſi facultas | daretur, ut quemadmodum Ratiſbonæ olim nunc iterum alicubi vel paueulis diebus nos invicem gratis ſermonibus coram compleeti poߟemus. Tuum itaque erit mature aliquid certi hac in re ſtatuere et mihi tuam voluntatem prima quaque occaſione ſignificare. Pragam in illo itinere accedere vix mihi commodum erit; etiamſi enim omnia votis meis ſucceߟerint, non tamen ante initia Iulij hine diſcedere ſtatui, et ante hyemem in patriam mihi neceߟario ad mea revertendum erit. Tu itaque da operam, ut medium aliquod inveniatur, quo votis noſtris utrinque (nam et te idipſum exoptare non dubito) ſatiſfiat, mecumque tuam mentem in his quam primum (ut prius etiam rogavi) communica. Exiſtimo, me tibi ultimo miſiߟe exemplar quoddam Literarum Illuſtriߟ. Principis WILHELMI, Landtgravij Haߟiæ, quibus meis reſpondebat, unâ etiam eum Mathematici ipſius Celſitudinis CHRISTOPHORI ROTHMANNI literis. Et quia ſemel atque iterum ab eodem Principe de reſponſione ſollicitatus ſum, eo quod eaſdem ob cauſas, quibus tibi etiam haetenus ſcribere non lieuit, hanc multo tempore differre coaetus fuerim, || proxime idcirco elapſis diebus, naetus iam tandem commodam occaſionem, ipſius Celſitudini reſcripſi; quare, ut meum etiam hoc reſponſum cum prioribus Principis huius literis conferre poߟis, adiunxi hîc illius exemplar, præſertim eum eam inprimis materiam contineat, qua te plurimum affici compertum habeo. Addidiߟem quoque exemplar meæ ad ROTHMANNI literas reſponſionis, verum, cum is, per quem nunc haſce mitto, abitum feſtinet, eo quod Cimbriam, patriam ſuam, ante Nundinarum illarum Francofordenſium acceߟum inviſere conſtituerit, non relinquebatur nobis tantum temporis, ut deſcriptionem eius fieri curare concederetur, ipſa etiam prolixitate, qua Landtgravianas literas fere in duplo excedunt, pro hac tanta otij penuria idipſum non admittente; ſed hæc et alia ſuo tempore commodius fortaߟis obtinebis. Cumque nunc charta deficiens ſcribendi finem facere admoneat, pluribus ſuperſedeo, teque, chariߟime THADÆE, cum tota familia Deo om- s. 114 nium rerum autori commendo. Is te quam diutiߟime conſervet animo corporeque incolumem. Vale et prima quaque oblata occaſione reſcribe. Iterum quam feliciߟime vale. Datæ Uraniburgi die 25. lanuarij Anno 1587.

Tuus

TYCHO BRAHE.

[Boni] conſule has raptim exaratas et incertas literas, quas recognoſcere, nedum reſcribere nuncij Feſtinatio non admittebat.