Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Oxoniensi Bo...

s. 110 [Ex apographo in codice Oxoniensi Bodleiano Smith 77]

PETRO IUNIO TYCHO BRAHE.

EX quo Magnificentia tua, nuper mihi Helſingoræ præſenti, ſe ante reditum in patriam me in hac tenella inſula certo certius inviſuram, promittere non gravabatur, cumque omne promiߟum (veluti communiter fertur) in debitum abeat, idcirco non ſaltem obnixe petere, ſed confidentius etiam exorare non dubito, ut T. M. me craſtina luce (quam ipſa etiam commodam auram allaturam non obſcure clara pollicentur aſtra) in hiſce Uraniæ dicatis ædibus inviſere dedignari nolit; erit ſane T. M. non ſaitem Sereniߟimi et potentiߟimi Regis ſui nomine, ſed etiam proprio, cum Muſis ſit addietiߟima, Uraniæ Muſarum ſorori non poſtremæ longe acceptiߟima, cuius etiam præſentiam tum ERICUSLANGIUS, tum etiam ſALCHO GOIE, viri nobiles et T. M. ſtudioſiߟimi ambo, mecum ſic avide præſtolantur. Da itaque operam, ut votis noſtris exoptatus reſpondeat eventus. Vale. Datæ Uraniburgi 18 Auguſti 1586.

Tuæ Magnificentiæ ſtudioſiߟimus

TYCHO BRAHE.