Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

s. 105 [Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]

TYCHO BRAHE D. D. THADDÆO

HAGECIO.

S.

BINAS a te uno eodemque tempore per hunc, quem ad me ablegaſti, Tabellarium recepi literas, clariߟ. D. D. THADDÆE, amice perpetuo colende, quæ quam mihi fuerint acceptæ, vix dici poteſt, tum quod a te, tanto viro tamque amico ſincero conſtantique, miߟæ forent, tum etiam quod rerum, quarum deſiderio magnopere flagrabam, me compotem ubertim reddiderint. Ex prioribus circa Solſlitium hybernum præteriti anni ad me datis intelligo, te tunc temporis Dialexin tuam locupletius auetam et recognitam unâ cum aliorum quorundam de eadem materia ſcriptis ad me miſiߟe, idque per Sereniߟimi Regis Navarræ Legati ſervum, tuum conterraneum, qui ob remoratum Domini ſui ad nos adventum et librum et literas tibi remiſerat. Cum poeterioribus vero præter Privilegium Cæſareanum mihi in Typographicis conceߟum et librum eundem unâ cum TRAPEZUNTIJ Commentarijs in PTOLEMÆI Almageſtum libellumque CARIONIS de Direcetionum Significationibus, additis quibuſdam alijs a te elaboratis opuſeulis, perlibenter accepi. Pro Privilegio autem Cæſareo, quod tanta fide et diligentia impetraſti, ſummas tibi habeo gratias. Præſiitiſti ſane ea in re officium amici minime fucati; daboque operam, || quæ in Privilegio continentur, a me ſartâ teetâ fide præſtentur. Taxam 12½ flor. a te in Cancellaria pro eo expoſitamTabellario tibi reſtituendam tradidi, et viatieum, quo ad te revertatur, adiunxi, proque labore ſuo ipſum remuneravi. TRAPEZUNTIJ in PTOLEMÆUM commentarios, quos adeo benevole mecum communicas, interea reſervabo, donec apud PLANTINUM, celebrem illum Antverpienſem Typographum, periculum fecero, an is velit eos Typis ſuis exprimere. Si annuerit, illi mittam, fietque id cum tui nominis, prout decet, mentione honorifica, quod Aſtronomiæ Studioſis tam inſignem Theſaurum non invideris. Interea aliud exemplar deſcribi curabo, ne, ſi forte Archetypum aliquo caſu interciderit, tantis TRAPEZUNTIJ laboribus penitus privemur. Quam primum vero reſponſum a PLANTINO accepero, te de his certiorem reddam. Si vero negocium non ſucceߟerit, commentarios illos tibi citra omne diſpendium reſtitui curabo. Quantum ad tuas lucubrationes attinet, de Nova Stella et duobus Cometis unâ cum materijs ſimilibus hiſce annexis, nondum ea omnia plene, quam vis id avide percuperem, mihi perlegere lieuit, eo quod Tabellarius hic ad me acceߟerit ijs ipſis diebus, quibus Comitia Regni noſtri s. 106 in vicina Haffnia celebrarentur, unde faetum eſi, ut circa id tempus vel mihi eo ad conſanguineos et amicos nobiles, qui e toto Regno confertim illuc confluxerant, excurrendum fuerit, vel etiam ex illis nonnulli me hîc, finitis ijſdem Comitijs, inviſerint. Cumque nuntius nunc reditum ad te urgeat nec ulterius a me detinendus ſit, eo quod ob cauſas antedidlas, tum etiam ob Sereniߟ. Reginæ noſtræ, me in hac Uranoburgi Inſula clementer inviſentis, acceߟum ſupervenientem præter opinionem diutius hîc ſubſtiterit, ideo ut per otium com-||modum librum tuum perlegam, mecum paueulo tempore eum retinebo, id quod bona tua venia fieri poߟe, vel ex proprijs tuis literis mihi perſuadeo. Remittam illum vel per proprium quendam ſervum natione ߟohemum, Mechanicum meum Opificem, qui in patriam reditum intra paucas hebdomadas a me, ut ſuos reviſat, impetravit, poſtmodum denuo hue reverſurus. Quod ſi hæc ratio minus commode ſucceߟerit, in Nundinis Autumnalibus Francoſurtum ad Bibliopolam et Typographum illum Gallum, de quo mihi ſigniſicas, tibi reſiituendum tranſferri curabo. Interim vero apud modo dietum PLANTINUM Antverpienſem de tuo etiam hoc libro per literas expiſcabor, an eum ſuis ſumtibus edere non gravetur, tibique ipſius voluntatem poſiea ſigniſicabo. Haud ſane illibenter ipſemet per propriam noſtram Typographiam tuum hunc fætum publieum redderem vel ſeorſim per ſe vel noſtris in ſimili materia adiungendo, veluti a me expetis, ſed obſtat, quod meum opus de Novis mundi Ætherei generationibus noſtro ævo conſpeetis in iuſtam per ſe exereſeit magnitudinem, ita ut non patiatur ipſa libri quantitas, tam prolixas lueubrationes adiungi, niſi in monſtroſam et immodicam dilataretur formam. Nam et ipſemet hane ob cauſam cogor in quibuſdam brevior eߟe, quam alias vellem. Verendum enim alioquin, ne non ſaitem liber ſua craߟitudine modum excedat, ſed et papyrus, quam in his ultimis Nundinis Francoſurtenſibus huic negotio comparavi, nequaquam operi ſufficiat. Ad hæc ante hyemem otium mihi vix editioni operam dandi ſuppetit, eo quod æſtivo tempore alijs negotijs per amicorum et nobilium converſationem utplurimum diſirahar, idque præ-||ſertim nunc ob Illuſiriߟimi Ducis Mechelburgenſis ULDARICI ſoceri Regij ad arcem Cronenburgam recens in propinquo Selandiæ littore magnifice extruetam indies expeetatum adventum, qui etiam, quantum ex Regina filia intellexi, et noſtras ædes accedere ante ſuum e Dania diſceߟum non [dejdignabitur. Cumque non paucas hebdomadas apud Sereniߟ. Regem noſtrum unâ eum alijs quibuſdam Germaniæ Principibus commorabitur, haud dubie ob nobilium et eruditorum virorum, qui eos comitabuntur, crebrum interea, uti fieri ſolet, ad me confluxum, liberiore otio citra diuturni temporis iaeturam vix perfruar, adeo ut ante hybernum tempus impreߟioni s. 107 rerum noſtrarum (ut dixi) vacare minime liceat. Et quia non parum deinde temporis requiritur ad abſolvendam noſtri operis editionem, nimis tarde fortaߟis tuis votis ſatiſfecero, ſi poſtea demum tuos labores ſeorſim hic excudi curavero. Qua in re papyrus etiam impreߟoria, quæ difficillime hiſce temporibus ob tumultus in Regnis et locis a nobis occidentalibus obortis, unde in copia alias adferri ſolet, non minimum obetaculi ingeret. Conſultius itaque mihi videtur, ſi PLANTINUS editionem detreetaverit, librum ad te remittere, ut eius viri, de quo ſeribis, impenſis publicæ utilitati communicetur. Nam quantum ego haetenus eum obiter ſaltem ob otij importunitatem percurrendo cognoſcere potui, dignus ſane videtur, qui eum nominis tui memoria poſteritati conſecretur. Et licet a meis vix diverſa contineat, vellem tamen, ut parcius de noſtris, quo ad Novam Stellam attinet, ageres. Erant enim ea, quæ olim de hac re a me conſcripta ſunt, admodum ieiuna et immatura, quæ, Deo volente, abſolutiora et caſtigatiora in hoc alio opere invenies. Id etiam monere volui, quod percurrendo ea, quæ ex mea Novæ illius Stellæ contemplatione ſummatim excerpſiſti, reperiam, || te in quodam loco modeſte ſatis inſinuare, quod declinationem illius ſtellæ diverſimode in differentia 4 ſerupulorum intra paucas lineas admiſerim. Etſi vero hunc lapſum pro tuo candore, eo quod differentia tantilla pro nullo reputari debeat, exeuſes, nolui tamen me in numerationem Aſtronomicam vel in minimis impingere. Quare admirabundus libellum meum protinus revidebam, invenique te per feſtinationem procul dubio nimiam ineuria quadam legiߟe in poſteriori loco 62 gr. 2 m., cum libellus noſter habeat 62 g. minus 2 min., id quod indicat, deſiderari duo minuta ad completionem 62 grad., idque, uti ſcis, idem plane eſt, quod prius dixeram, declinationem eius ſtellæ ſuiߟe 61° 58'; nolebam enim ijſdem verbis eadem repetere. Tuum itaque erit in hoc loco noſtri ſeripti animadverſionem, ſi id publieaveris, quo ad hanc brevem incuriam a teipſo facile commiߟam revocare; ubi totum librum diligentius perlegero, ſi quid mihi occurrerit admonitione dignum, ſincere et amice te de ſingulis commoneſaciam. Id ſaitem generaliter nunc indicabo, præterquam quod rationes inveniendi parallaxes Cometarum, quas tum ex alijs, tum a teipſo inventas in medium proponis, talia data utplurimum requirant, quæ inter obſervandum Cometas rariߟime et difficulter offerantur, ut ipſemet multoties expertus ſum. Accedit et hoc (quod maioris momenti eſt), omnes illas parallaxium inveſtigationes, quas liber tuus continet, ne ijs quidem exceptis, quas e REGIOMONTANI traetatulo explicas, Cometam omni motu proprio deſtitui, et non niſi raptu primi mobilis convolvi, præſupponant, id quod in nullo haetenus Cometarum loeum meruit, in ſola illa Nova ad Caߟiopæam Stella competebat. Cumque motus proprius Cometarum ſæpe- 14* s. 108 numero maior ſit ea diverſitate, quæ per parallaxes, ſi quam habeant, inſinuatur, nullatenus, non conliderato motu hoc proprio, parallaxium differentiæ per ullum eorum problematum, quæ adducis, (quantum haetenus perſpexi) manifeſtantur. Hæc vero ea de cauſa neutiquam indico, quod putem, teipſum iſia non conſideraߟe, ſed ut operam des, quo ea potiߟimum diſcentibus proponantur, quæ in ipſa .... quam commodiߟime citra omne obitaculum adminiſtrari queant. Porro cum ex literis tuis intelligam, Diarium illud huius Anni a Studioſo meo ELIA editum ad tuas manus perveniߟe, et inter alia non diſplicuiߟe, quæ in eo de Cometa proxime viſo referuntur, mitto tibi paulo exaetiorem et copioſiorem eiuſdem Cometæ deſcriptionem, qualem cum Illuſiriߟ. Principe Domino GUILIELMO Landtgravio Haߟiæ nuper communicavi, veluti ipſius Celiit. per literas ad Dn. HENRICUM RANZOVIUM, Vicarium Regium in Holſatia horum ſtudiorum amantiߟ. a me fieri expetierat. Sed ut eo reetius occaſionem omnem huius negotij intelligas, adiunxi exemplar Epiſtolæ eiuſdem Illuſtriߟimi Principis Landgravij ad prædietum RANZOVIUM, mihi ab hoc tranſmiߟum, tum etiam exemplar mearum ad ipſius Illuſiriߟ. Celſitudinem de hoc negotio et alijs Aſtronomicis rebus, tibi leetu non ingratis futuris, perſcriptarum literarum unâ cum ipſius Celſitud. ad me dato reſponſo, adiunetis inſuper literis CHRISTOPHORIROTHMANNI, ipſius Celſit. Mathematici, et ſcripto eiuſdem de eodem Cometa, quod tibi eo nomine exarari curavi. Percipies ex his omnibus proculdubio plurima, quæ tuis deſiderijs arridebunt. Inſtrumentorum ſpeciem meorum et quorundam, quæ ad obſervationes exaetius, quam haetenus faetitatum eſi, cælitus perveſtigandas attinent, ex meis ad principem Landgravium literis non ſine voluptate cognoſces. Conſenſum vero inter obſervationes Cometæ Landgravianas et noſtras ex literis ipſius Domini Landgravij et Mathematici ſcripto non citra admirationem intelliges. Peperit autem hanc convenientiam Inſtrumentorum ad quorundam ex meis ſimilitudinem a Landgravio inſtituta reſtauratio, prout WITTICHIUS || illi formam, diviſionem et pinnacidia hic apud me explorata non aliter, ac ſi ipſemet eorum inventor eߟet, mei nulla faeta mentione propalavit, quo nomine etiam aurea catena ab ipſo Principe donatus elt. Accidit tamen illi, quod plerunque doloſe agentibus evenire ſolet, ut pinnacidiorum quadruplicium undique parallelorum exaetam rationem non indicaverit, ſive quod ipſi exciderit, ſive quod paucioribus rem abſolvere præſumſerit, unde Landgravij obſervatores in diuturni temporis et laboris iaeturam implieuit, donec ipſa experientia, quæ deſiderabantur, ipſimet animadvertiߟent, velut ex Mathematici illius Epiſtola copioſius intelliges. Agit ſane minus ſincere mecum WITTICHIUS (quem ego hîc tum ob tuam commendationem, tum s. 109 ob proprium ipſius ingenium in precio habui, pluraque, quam forte opus fuiߟet, concredidi) quod mea ſine meo conſenſu ſub ſuo nomine publica faciat, non quod alijs mea inventa invideam, ſedquiaipſemet de Mechanica Aſtronomiæ parte peculiari opere traetare et multorum diverſorumque organorum ſtrueturam poſteris communicare decrevi. Quam itaque ab alijs gratiam pro tot arduis laboribus et ſumtibus incredibilibus non immerito, vel te iudice, reportare debebam, iſte, quantum in ipſo eſt, præripere ſibique, alienis plumis ſe inſtar corniculæ ÆSOPICÆ exornando, attribuere conatur. Sed valeant hæc cum cæteris, quæ a perverſo ingratoque mundo enormiter aſtuteque fieri conſueverunt. Commode tamen hoc accidit, ut ea, quæ tunc temporis WITTICHIUS apud me vidit alijſque pro ſuis poſtea venditavit, nullam obtineant comparationem ad hæc, quæ poſtmodum in hoc genere a me elaborata ſunt, adeo ut priora nunc ipſemet parviſaciam et pro antiquatis ſeponam, quemadmodum hæc latius cognoſces, ubi opus illud noſirum, cuius antea memini, quod Mechanicam Aſironomiæ partern luculenter traetabit, in publieum prodierit. In quem etiam uſum inſtrumenta || mea omnia artificioſe delineata æneis laminis inſculpi procuro. Ubi vero non ſaitem hæc, ſed et alias noſtras pro Aſtronomia inſtauranda lucubrationes illumque de Ætherei mundi novis Generationibus librum, quem nunc præ manibus habeo, typis noſtris, Deo conatus fortunante, publicavero, te eorum, quem etiam arbitrum præcipuum (utpote harum rerum inter paucos apprime intelligentem) in his eligo, compotem reddere non intermittam. Sed iam demum animadverto, me, dum non ſine voluptate diutius tecum colloquor, Epiſiolij limites tranſgredi. Quapropter nunc pedem retraho, manumque e tabula tollens te Deo Opt. Max. cum tota familia commendo. Is te quam diutiߟime conſervet incolumem et felicem. Vale noſtramque amicitiam, ſiquidem præſens corpore (velut olim Ratiſbonæ) non licet, animo ſaitem (quod facis) abſens conſerva, eamque per literas data quacunque opportunitate continua, quod et ipſe viciߟim præſiare nequaquam intermittam. Reſalutat te frater meus STENO BRAHE oſficioſiߟime. Iterum quam feliciߟime vale et plura a me, ubi librum tuum remiſero, expeeta. Datæ Uraniburgi Calendis Iulij ſiylo veteri Anno 1586.