Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]

NOBILITATE GENERIS, VIRTUTE ET ERU-

DITIONE PRÆSTANTI DOMINO TYCHONI BRAHE DANO DOMINO ET AMICO OBSERVANDO.

S.

NOBILISSIME Domine TYCHO et amice obſervandiߟime, longa intercapedo locorum facit, ut rariߟime per literas colloqui poߟimus, alioqui non intermitterem, quin te ſæpius meis literis ſalutarem, aut ſi iter eߟet ſaitem dierum ſex aut 8, in hac mea ingraveſeente ætate, ipſoque ſenio (nam a die 1. Oetob. 60 ingreߟus ſum ætatis annum) ipſemet te convenirem. Cum autem præter omnem meam ſpem et opinionem incidiߟem in HENRICUM meum popularem ſervum Magniſ. D. IACOߟI SEGURII Legati Sereniߟ. Regis Navarræ ad quoſdam Germaniæ principes, ac is ſervus Dreſdâ ſalutandi amicos ſuos gratia Pragam excurriߟet, diceretque ſe in Daniam reetâ cum Domino ſuo profedlurum eߟe, nolui eum vaeuum meis literis dimittere s. 99 iſtuc neque hane occaſionem ſeribendi ad te prætermittere. Scias igitur me unâ eum meis omnibus integra adhue ex Dei beneficio ſrui valetudine, præterquam quod ſenum morbi crebrius iam me invadunt, vires animi et corporis langueſeunt, ut etiamſi quam maxime velim obleetare ſtudijs Aſtronomicis, non poߟim. Taceo alia multa. Meam Dialexin auxeram iam olim aliquot problematis partim novis, partim ex DIGGSEI || Alis et Scalis derivatis de invenienda parallaxi quorumeunque Phænomenûm; in multis memet correxi apriore editione. Et ut eߟet veluti Synopſis quædam ſeriptorum de Nova Stella, volui omnium Authorum ſcripta noRris conſona uno volumine edere, quibus adiunxi aliquot Cometarum hiſtorias. Qua de re iam ante ad te perſcripſeram, ac tu rogaveras, ne tuum ſcriptum adiungerem, quod illud ipſe elimaturus pluraque ei additurus eߟes. Hoc meum opus nondum quidem prodijt, quod ſane non mea culpa, ſed Typographorum accidit, quod Aſtronomica non libenter edant. Cum autem intellexiߟem te domi in tua Urania etiam Typographiam inſtituiߟe pro edendis tuis lueubrationibus, traetaveriſque idem, quod ego, argumentum de inventione parallaxium, naetus hane occaſionem, volui mittere ad te meam illam Synopſin, ut vel ordine a me deſignato eam (ſiquidem tibi probabitur) tuis typis ederes vel excerperes inde, quæ tibi utilia viderentur, tuoque operi adiungeres. Ego certe gratum noſirum ſtudium et operam poſieritati fore iudico, ſi plenam hiſtoriam a pluribus conſcriptam novi iſtius ſideris propoſuerimus. Nihil dico de doetrina parallaxeos omnium phænomen, quæ hucuſque a nemine fuit tradita. Tu ea omnia multo retetius intelligis, quam ut a me explicari poߟint. Nihil dicam de his amplius. Sed librum meum quæſo accipe et evolve, et ſi placet dignumque editione cenſes, voleſque illum tuis typis edere aut tuo operi adiungere, retineto apud te. Sin diſplicuerit, aut aliquid interceߟerit, quod tuis typis imprimi non poߟit, rogo ut meum librum per eundem mihi remittas. Nullum enim aliud exemplum habeo, nollemque quantulumeunque hunc meum laborem perire. Quicquid ſtatueris de libro, ratum et firmum erit apud me. Omnem tibi in illum poteRatem trado, adeoque in me, ut libere moneas et reprehendas, fidemque amicitæ in hac re mihi potiߟimum præſtes. B. V. Pragæ ad lucernam, quod ſervus ille D. SEGURIJ ſummo mane abitum pararet, die 13 Decemb. veteris Calendarij, nos 23 numeramus, Anno 1585.

T. ſtudioſiߟ.

THADD.

13*