Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068666]...

s. 93 [E codice Vindobonensi lat. 1068666]

CLARISSIMO ET VIRTUTE ERUDITIONE-

QUE PRÆEMINENTI VIRO D. DOCTORI THADDÆO AB HAYCK, MEDICO ET MATHEMATICO INPRIMIS EXCELLENTI, INCOLÆ PRAGENSI, AMICO SUO PERPETUO COLENDO.

HERRN DOCTOR THADÆUS ZU PRAG ZUERFRAGEN.

S.

PERFUNCTUS Legatione apud Cæſaream Maieitatem, a Sereniߟimo Rege noſtro ſibi adiuneta, reverſuſque hue in patriam ſrater meus STENO BRAHE, non ſaltem literas mihi a te attulit, Eruditiߟime et longe chariߟime Domine D. THADDÆE, ſed inſuper narravit, quanta humanitate ipſum exceperis, quamque liberaliter et iueunde traetâris. Quod ſane magna cum voluptate percepi, tibique gratias habeo plurimas, quod mei abſentis memoriam hac ratione in fratre præſente recolueris. Nam ex benevolentia ipſi præſtita, me quoque ob veterem quæ nobis intercedit neceߟitudinem a te complexum eߟe, ſatis evidenter perſuaſum habeo, relaturus ſane gratiam, ſi de te vel ullo tuorum bene merendi unquam offeratur occaſio. Reſcripſiߟem vero tuis literis maturius, ſi per nuncij commoditatem id licuiߟet. Interea vero dum hine inde perquiri curo, qua ratione ad te noſtræ mittantur, ecce forte fortuna acceߟit quidam, qui ſe in iſtis ߟohemiæ oris habitare aiebat, cupereque eum quodam ex mihi inſervientibus Artificibus natione Bohemo (qui aliquot annis in quibuſdam ad Inſtrumentorum fabricam facientibus diligentem mihi navavit operam) ſermonem miſcere, illiuſque in patria, ſi quæ velit, negocia procurare. Hac oblata ſeribendi commoditate, eum is meas etiam ad te perferri literas, ſedulo ſe curaturum addiceret, non potui non, utut alijs maxime occupatus negocijs, ſepoſitis omnibus, has illi ad te perferendas committere.

Quantum ad Dialexin tuam a te denuo locupletatam attinet, eum editionem eius differri ob Typographorum avari-||tiam intelligam, et mihi eius copiam offeras, ſi de mea voluntate certior faetus fueris, rogo ut eam ad me prima quaque occaſione tranſmittas. Dabo operam ut vel hîc meis typis edatur, vel tibi quamprimum citra ullam libri iaeturam remittatur. Eorum etiam quæ de Nova Stella et aliquot Cometis præcedentibus annis conſpeetis a diveriis hine inde in medium allata ſunt, li ſingulorum exemplaria unâ miſeris, rem feceris longe gratiߟimam. Conſcripſi enim et ego quædam de hoc toto negocio, quæ proprijs typis propediem, Deo conatus noſtros felicitante, edere conſtitui, id quod haetenus, ex quo omnia ad Typographiam pertinentia in s. 94 promptu parata haberem, ob Papyri inopiam, quam peculiarem requiro, procraſtinatum eſt. Cum enim Mercenariæ naves partim ob earum arreſtationem in Hiſpania, partim ob Antwerpiæ diuturnam obſidionem hac æſiate fretum hoc, in ſolita copia, non tranſnavigaverint, faetum eſt, ut Papyro, quæ hac ratione inter alias merces e Gallijs et Belgicis civitatibus copioſa et varia apportari ſolet, præter ſpem deſtitutus ſim. Verumtamen per naves Hollandicas, papyrum noſiro negocio, in ſufficienti copia et forma, aptam, a Telonij Regij, quod Helſingoræ eſi, præſeeto, mihi certo procuratam, indies expeeto; quamprimum vero hæc allata fuerit, editionem non diutius differam. Interim percuperem variorum in hac materia opiniones perſpicere, ut conſiare queat, quinam veritatis metam, ad quam tendimus, collimatius attingant, vel ſi quæ de via inciderint, quorſum ea defleetantur, explorem. Te itaque noſtris deſiderijs nequaquam deſuturum || tum propria (quæ exaetiߟima fore perſuaſum habeo) tum etiam aliorum placita mittendo, nullum mihi movetur dubium. Ubi noſira de his commentatio excuſa ſuerit, per primam quamque oblatam occaſionem hane tecum viciߟim communicabo, tuæque cenſuræ lubens ſubijciam. Percepi inſuper ex literis tuis, duos illos Nobiles Gallos, qui me hic inter peregrinandum ſalutârant, tecum aliquandiu ſuaviter vixiߟe, voſque interea Chymica quædam medicamenta confeciߟe; ego vero, cum hi mecum eߟent, ignorabam eos vulgaris Medicinæ nedum Spagyricarum præparationem fuiߟe ſiudioſos, alias et ego de hac re cum illis non iniueunde contuliߟem. Oſtendi quidem ipſis meum, quodſubterraneum eſt, Laboratorium, idque licet in ijs quæ ad Pyronomicam artem faciunt, non vulgariter ſit inſtruetum, tamen illi diߟimulabant ſe quicquam horum intelligere. Quo conſilio id fecerint, ignoro. Nec interim dum hîc adſunt, quicquam intellexeram eos tam cito Pragam venturos, alias nequaquam ſine meis te acceߟiߟent literis. Petis ut quempiam Chymicarum præparationum peritum ad te mittam, ſi forte peregrinando hue appulerit, id quodlubenter faeturusſum, ſedvereor ne votis tuis hac in parte minime eventus reſpondeat. Rariߟimi enim ſunt apud nos his exercitijs addieti, ideoque rariores eo nomine hue confluunt. Alchymiſiis vulgaribus, qui ſe multa ſcire vaniloque profitentur, quantum ſit fidendum, ipſemet facile ex tot illorum impoſiuris perſpeetum habes. Meum itaque erit conſilium, ut ſidelem aliquem iuvenem harum rerum ſiudioſum tibi adiungas, ipſumque ſucceߟive inſiruas, quoad in his laboribus per diuturnam exercitationem reddatur expeditior; fabricando enim, ut dici ſolet, fabri fimus. Si quid egregij haetenus a vobis in hac Arte inventum fuerit, velim mecum communices, || ego viciߟim eorum, quæ in mea Officina Hermetica nata ſunt et tibi placitura intellexero, te reddam participem. Cum unâ Ratiſbonæ s. 95 eߟemus, libellum quendam a me accepiſli, neſcio cuius authoris, de Chymicis medicamentis præparandis, ſed et titulum libri neque exaete teneo, in oetava ſorma fuiߟe ſatis recordor. Eum librum nuſquam poſtea venalem habere licuit, utut ſæpius Bibliopolas eo nomine in Germania ſollicitari curaverim, quod forte ideo minus fieri poterat, quia nornen authoris et titulus libri mihi exciderant. Peto itaque ut vel eius libelli exemplar, ſi forte uſpiam apud vos venale exſtat, vel ſaitem titulum libri cum authoris nomine ad me tranſmitti curare velis. Et ſi quæ præterea de hac materia noviter prodierunt, quæ artem et ingenium ſapiant, unâ per te obtineam, rem pergratam feceris. IOHANNIS WERNERI opuſculum de motu oetavæ ſphæræ Norimbergæ olim, ut exiitimo, impreߟum multo tempore late conquiſivi, ſed nondum uſpiam adeptus ſum. Si itaque librum hunc iſtic naetus fueris, et me eius participem reddideris, tum etiam, ſi traetatum illum manuſcriptum ignoti authoris de Direetionum ſignificationibus, quem Ratiſbonæ apud te vidi, per aliquem deſcriptum, adiunxeris, multum meis deſiderijs gratificaveris. Sumtus omnes lubens remittam, tuiſque votis viciߟim, ubicunque licuerit, me præbebo officioſiߟimum. Commentaria TRAPEZUNTIJ in PTOLOMÆUM ſi adhuc penes te habes, necdum impreߟa prodierunt, ſique eis carere potes, mihi perſcribe, qua ratione tranſigendum tecum fuerit, ut ea (ſi alias Typis mandari nequeant) abs te impetrem. Fieri enim poteil, ut proprijs impenſis editionem eorum inſtituam, ne tanti viri excellens labor penitus intercidat, et uſum deſtinatum Aſtronomiæ iludioſis omnino præcludat. Unum etiam adhuc reſtat, quod te magnopere, ni tibi nimium ſim moleſtus, rogatum velim. Cum non mediocri ſumtu propriam hîc Uraniburgi Typographiam adornârim, in || qua non ſolum ea quæ de Nova Stella et ſuccedentibus aliquot Cometis a me cælitus animadverſa diligenter exponuntur demonſiranturque, ſed etiam ea quæ ad æterna illa et Mundo coæva ſidera ſpeetant, quæque multis et exquiſitis a cælo ipſo (per Organa maxima, ſolide et ad amuߟim, ingenti labore et ſumtu præcedentibus aliquot annis conſtrueta) petitis obſervationibus, Aſtronomiam totam, tum quo ad Luminarium, tum etiam reliquarum tam errantium quam inerrantium Stellarum, exaetam motus rationem, veritati apparentiarum (quatenus ea in ſenſus noſtros vel ſubtiliߟime indaganti cadit) conſentientem, priſtino vigori reſtituunt; ea inquam et quam plurima alia ad Mathematicam inprimis ſcientiam pertinentia, quæ vel haetenus a nobis abſoluta ſunt, vel in poſterum, Deo vires et ingenium ſuppeditante, elaboranda veniunt, conſtitui (eodem ſavente) proprijs typis excudere, et Reipub. literariæ non ſine ſingulari, uti ſpero, emolumento communicare. Cumque præter eas, quas tum in ipſam Typographiam omnibus neceߟarijs adminiculis rite inilruendam in- s. 96 ſumſerim impenſas, tum etiam non minores in Operum, quæ excudenda veniunt, apparatum requirantur, præſertim in his Mathematicis rebus, quæ line figurarum multiplici delineatione ſumtuoſos labores requirente, nequaquam dextre inſtitui queunt (prout hæc omnia tibi ipſi adeo perſpeeta ſunt, ut longa non indigeant probatione): Idcirco ne tot ſumtus et labores cum diſpendio mearum rerum in rei literariæ gratiam incaߟum faciam, ſi forte quæ hîc meis Typis impreߟa fuerint, in Germania vel alibi confeſtim recudantur, per Amicitiam noſtram te rogatum velim, ut a Cæſarea Maieſtate mihi vel per temetipſum vel per alios, Privilegium ratum impetres, ut intra decennium libros in Aſtronomia et reliqua Mathematica ſcientia a me elaboratos typiſque proprijs in hac mea Officina Uraniburgica excuſos, in ullis Imperij locis Cæſareæ Maieſta-||ti ſubieetis, denuo imprimere vel publicare et divendere, ſub certa muldla et amiߟione exemplarium, nequaquam liceat. Cavebo viciߟim, ne libri a me publicandi quidpiam, quod vel Relligionis controverſijs, vel Reipublicæ conſtitutioni offenſioni ſiet, ullo in loco contineant. Et ſi quid ipſa Cæſarea Maieſias viciߟim hoc nomine a me præſtandum poſtulaverit, ipſius Maieſtati meam Operam et obſequium humiliter defero. Præterea ſi qui ſumtus in eos, qui hæc ex Cæſaris decreto exſequuntur, conſcribendoque Privilegio occupantur, erogandi veniunt, quamprimum per te de his certior faetus fuero, lubens omnia quæ requiruntur mittam. Tuum itaque erit, chariߟime THADÆE, omnem movere lapidem, ut Privilegium hoc a Cæſarea Maieilate primo quoque tempore obtineam. Cuperem enim idipſum operi meo, quod de novis æthereæ Regionis Generationibus noſlro ævo conſpeetis inſcripſi, et omnium primo typis edere decrevi, præfigere, ut eo tutius per Autoritatem Cæſarianam noilris laboribus et ſumtibus conſulatur. Qua autem forma et quibus verbis Privilegium hoc optime comprehendi queat, tuæ ſagacitati latius indicandum diſponendumque relinquo. Nec dubito quin meæ de te expeetationi hac in parte ſedulo ſis ſatiſfadlurus. Ut vero Typorum noltrorum, quos haetenus conquiſivi, charaeterem perſpicias, mitto tibi quædam carmina, præterita hyeme recreandi a ſerioribus ſtudijs animi gratia ad quoſdam Nobiles et eruditos amicos exarata, et ne Typi et Typographus ob Papyri inopiam prorſus feriarent, in noilra Officina excuſa. Addidi etiam ædificij nollri in hac inſula Aſtronomiæ honori et reſlaurationi ſumtuoſe extrueti deſignationes aliquot, ut tibi abſenti aliquo modo ædes haſce Uraniæ (cui et tu ab ineunte ætate ſacra litaſli) dicatas, intueri liceat. Omnium quoque in hiſce contentorum Organorum Aſtronomicorum delineationem unâ miſiߟem, ſed nondum ob ſculptoris mei in Germaniam || abitum, eorum figuræ penitus abſolutæ ſunt. ߟinorum ſaitem Inſtrumentorum pieturam mitto, quorum fabri- s. 97 cam et uſum ex ipſa inſpeetione facile aߟequeris. Ubi ſculptor reverſus ſuerit, cæteraſque machinas ſuis lineamentis expreߟerit, faciam te eorum participem. Curo enim has omnes figuris convenientibus excidi, eo quod peculiari volumine harum omnium ſirueturam et multiplicem infallibilemque uſum, Aſironomiæ alumnis patefacere decreverim. Sed video me copioſius tecum agendo epiſiolæ modum excedere, quare ne te ulterius, quam par eſt, detineam, finem ſcribendi faciam, teque cum tota domo Divinæ tutelæ commendabo. Vale, et noſtris deſiderijs prima quaque opportunitate reſponde. Si nulla offeratur commodior ratio, literas unâ cum ijs de quibus mentionem feci, Roſtochium ad Doetorem HENRICUM BRUCÆUM perferri cura. Is enim confeſtim per crebra quæ inde hue appellunt navigia me eorum compotem reddet. Iterum mi chariߟime THADÆE vale quam feliciߟime. Datæ Uraniburgi 25. Auguſti Anno 1585.

Tui amantiߟimus

TYCHO BRAHE
manu propria.

Si ante inſtantem hyemem reſponſum a te accepero, rem feceris mihi longe gratiߟimam.