Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]

TYCHONIBRAHE NOBILI DANO, MATHE-

MATICO CLARISSIMO, AMICO PERCHARO

HENRICUS BRUCÆUS.

S. P.

CHHARISSIME TYCHO, pecuniam qua VITO Typorum fuſori et mihi ſatiſfieret, accepi. De Calendario per tuorum aliquem edendo utrum ſententiam mutâris, neſcio; in tanta tamen iudiciorum incertitudine malim nihil tale edi, ne artis vanitas conſirmetur. Quod ſi quid certi ſubeߟe iudicas, age, prodeat ille tuus in lucem, et declaret, ſe vel a te vel aliunde plus didiciߟe quam alij. Quanquam ego ab omnibus et laboratum eߟe haetenus fruſtra et in poſterum laboratum iri exiſtimem, rationibus meo iudicio, quæ refelli nequeant, id ipſum demonſtrantibus. Cedam tamen, ſi videro, me a quoquam ipſis hiſce prædietionibus vinci, nec quæram contra experientiam rationes. De Aſirologi iſtius operibus facile arbitrabar, te ita ſenſurum, cum aliquot paginas inſpexiߟem. Sic magnis voluminibus ſæpe et Claris titulis imponitur mundo. Nihil hiſce nundinis prodijt Mathematicum, nec noſtri Bibliopolæ quicquam attulerunt venale. Literas ſi quas Pragam mitti ad HAGECIUM velis, dabo operam ut deferantur. Legi tuos verſus, qui in || PTOLEMÆUM et COPERNICUM ſcripti ſunt, et inprimis mihi placuere. Præter enim carminis venuſtatem multa ſunt eleganter inventa et erudite tradita. Vide, ut tuos Cometas brevi habeamus, cum iam ſis inſiruetus Typis. Quod ſi plura a VITO deſideres, offert ſuam operam. In me quoque nec voluntatem nec ſiudium defuiߟe agnoſces. Traetatus noſter de Crepuſculis eſt in fine libri ſecundi de motu primo; eum ſi legas, non dubito placiturum. ߟene vale Nobiliߟime amantiߟime TYCHO. Roſtochij pridie Iohannis An. Domini 1585.