Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

s. 91 [Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]

CLARISSIMO NOBILISSIMOQUE VIRO

D. TYCHONI BRAHE, MATHEMATICO EXIMIO, DOMINO ET AMICO PLURIMUM COLENDO.

S. D.

MITTO tibi Chartam et Typos, quos Witeberga accepi. Papyri ſingulas Riſas æſtimat ſolidis 30. Hiſce vaſis incluſam ad me miſerunt, ſi quid damni acceperit, non eſt, quod me culpes. Reliquos Typos DAVID auriga ſe allaturum, ubi fuſi fuerint, promiſit. Poſcit in pondo 100 Ioachimum unum. In univerſum pro pecunia tranſmiߟa typorum fuſori et typis hue tranſvehendis exigit 4 Thaieros. Quid inſuper fieri velis ſignificabis.

[HENRICUS BRUCÆUS.]