Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 9737 f] ...

[E codice Vindobonensi lat. 9737 f]

GENEROSO ET MAGNIſICO VIRO D. HEN-

RICO RANZOVIO, REGIÆ MAIESTATIS DANIÆ IN HOL-

SATIA ET SLESVICIA VICARIO ET CONSILIARIO

PRUDENTISSIMO, PRÆſECTO ARCIS SEGE-

BERGÆ, ET DOMINO IN BREDEN-

BERGA AMICO SUO

OBSERVANDO.

S.

NOBILISSIME et Eruditiߟime Domine HENRICE R ANZOWI, fuit hiſce diebus apud me filius tuus GERARDUS RANZOW, Præſes arcis Kroneburgenſis, Amicus meus ſingularis et vicinus exoptatiߟimus; cumque is præ ceteris noſtri ævi Nobilibus Iuvenibus non ſaitem rerum Mundanarum multiplici et late quæſita Experientia, ſed etiam Ingenio et Iudicio præeminenti valeat, Moribuſque inſuper admodum laudatis præditus ſit, ipſius converſatione plurimum afficiebar eique tum varias obſervandis ſideribus a me ingenti labore et ſumtu conſtruetas Machinas, tum etiam Pyronomici exercitij diverſa Artiſicia lubens oſlendi; inter alia vero cum in Typographiam meam, quam hac æſlate præterita parari curavi, illum deducerem, ut Typos et rationem noſtram imprimendarum chartarum perſpiceret, conqueſtus ſum illi, papyrum impreߟoriam mihi pro abſolutis laboribus edendis deficere, et hyemem obſtaculo eߟe, quominus eam nunc ſatis opportune nanciſci queam; adeo ut ne pro quodam exiguo huius inchoati anni Calendario Aſtrologico imprimendo mihi charta ſuppetat, vel alicubi iuſto pretio hîc in Dania venalis exiſiat; nedum ut alijs maioribus a me conſeetis Operibus, quæ maximam papyri copiam poſtulant, ſufficiens acquiratur. Subiunxit itaque ille, te Patrem ipſius molendinam habere papyraceam nec dubitare, ſi negocium hoc tibi conſtaret, quin lubenter pro Calendario iſto excudendo mihi ſufficientem Papyrum conceߟurus ſis, ſuaque ſponte (ut eſt Ingenio bonis conatibus admodum faventi) obtulit, ſe tibi hoc nomine ſcripturum, quod et ſtatim hîc præſens præſtitit; literaſque tibi || tranſmittendas tradidit, quas nunc per proprium nuntium, unum ex meis familiaribus, IOHANNEM BERNSSߖN no- s. 90 mine (cui ut fidem habeas velim) perferendas curo, ut eo certius ad tuam Generolitatem mature perveniant, negociumque hoc eo reetius perficiatur; rogoque peramanter ut, ſi in Officina tua Papyracea reperiatur impreߟoria Papyrus meis votis conveniens, mihi de ea 20 vel 25 Riߟ, ut vocant, concedere velis. Precium ſolitum tuæ Officinæ præſeeto, quam primum de eo certior faetus fuero, lubens tranſmittam. Continebit Calendarium illud, ubi impreߟum fuerit, circiter 6 quaterniones, ut ob id 25 Riߟij pro 2000 Exemplaribus imprimendis requirantur. Pro reliquis vero maioribus a me abſolutis Aſtronomicis Operibus quam primum, Deo volente, in lucem edendis, multo copioſiorem, quæ requiritur, papyrum in hoc ipſo Freto Helſingoræ facile habiturus ſum, cum vernum tempus navigationem conſuetam reduxerit. Spero autem tuam Magnificentiam meis deſiderijs hac in parte, quantum in te eſt, interea non defuturam, et dabo operam, ut hoc Officij genus in me non fruſtra collocatum experiare. Mittam vero brevi literas impreߟas tibi alijſque Nobilibus et eruditis Amicis inſcriptas, quamprimum omnes abſolutæ fuerint, ut Typos noſtros videas, ſique illi placuerint, et quid habeas, quod in lucem edere ex Aſtrologicis rebus decreveris, lubenter ut in mea Officina excudatur, permittam, ſaitem ut ipſe requiſitam Papyrum addas. Et ſi quacunque alia in re tuæ Generoſitati unquam aliquid per me quod gratum ſit præſiari queat, efficiam ut me facilem et promptiߟimum || habeas. Vale cum chariߟima coniuge totaque domo, vir Ampliߟime pariter et Eruditiߟime, meque tui ſtudioſiߟimum redamare non graveris. Datæ Uraniburgi in Inſula porthmi Danici Huena die 8. Ianuarij Anno 1585.

Tuæ generoſitati addietiߟ.

TYCHO BRAHE,
manu propria.

Si catalogum Aſtrologicorum tuorum librorum ex ampliߟima tua Bibliotheca deſcriptum mihi tranſmittere non diſplicuerit, rem feceris longe gratiߟimam.