Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

s. 83 [Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]

PRISCÆ AC VERÆ NOBILITATIS INSIG-

NISQUE ERUDITIONIS AC VIRTUTIS VIRO DN. TYCHONI

BRAHE OTTONIDI, DOMINO INSULÆ HUENÆ, DN.

ET AMICO SUO PLURIMUM OBSERVANDO.

S.

LITERÆ tuæ, generoſe Dn. TYCHO, mihi duabus de cauſis fuerunt gratiߟimæ, cum quod familiaritatem inter nos hîc Auguſtæ conflatam, literarum Beneficio fulcire non dedignatus es, tum quod ſcirem, eum qui dicebatur obijߟe anno 82, adhuc in vivis eߟe et hac aura inter ſuperſtites feliciߟime frui. Qua felicitate ut quam diutiߟime vel propter Rempubl. literariam ad artes Mathematicas reſtaurandas temporum iniuria collapſas, fruaris, Deum Opt. Max. toto pectore oro. || Porro ad petitionem tuam quod attinet de emendis libris, feci quod potui. Inprimis autem mihi curæ fuit SCALIGERI de emendatione temporum, qui in fine appendicem habet compleetentem iudicium, quo Gregorianum ſeu Lilianum, ut ipſe vocat, Calendarium in univerſum improbat, uti videbis. Huic adiunxi aliorum in Germania editorum ſcripta quotquot habere potui, quæ in unum volumen ſunt conieeta et Heidelbergæ edita poſt. Edidit et IACOBUS HEERBRANDUS Theologus Tubingenſis Theſes contra Calendarium, quibus noſtrorum Theologorum ſententiam de non recipiendo Calendario comprobavit, ſed a Senatu ſunt prohibitæ et exploſæ, ut ſic loquar. Superioribus ſcriptis adiunxi HAGECIJ Reſponſionem ad HANNIBALEM et GRAMINÆUM de Stella Nova, quæ ante triennium per me ad te non miߟa eߟe recordor. Proinde tibi non ingrata futura auguror. Librum de Triangulis, quem inprimis deſiderare videris, venalem non reperi. Precium ſingulorum, quorum undecim in peculiari ſcheda his literis incluſa notatum invenies, pro quibus affinis meus mihi, ut voluiſti, ſatiſfecit. WERNERI libros cum de motu oetavæ Sphæræ, tum de Obſervationibus ſtellarum fixarum, ſi aliquando in vetere quadam Bibliotheca invenero, faciam, ut me tui non immemorem fuiߟe intelligas. Reperi et alios libros Aſtronomicos in Catalogis WILLERIANIS, partim de Horologijs, partim de Aſtrologia, h. e. illa divinatrice arte traetantes, qui etſi plerique in promptu non erant, et a tuis ſtudijs mihi quodammodo alieni videantur eߟe, ſingulorum tamen titulos conſignare volui, precio pleriſque adieeto. Si igitur ex his quidam tibi arrident, tuum erit ſemeſtre ſpacium vel circiter ante me certiorem facere, ut ſi WILLERUS eius generis libros in promtu non habeat, eos tamen interea temporis huc tranſferendos curare poߟit. Qua in parte tibi meum 11* s. 84 ſtudium et operam polliceor. Doetoris AMBROSIJ libri ante triennium WELSERO mortuo ab hæredibus ſunt diſtraeti et venditi. ||

Novarum rerum fere nihil habeo, niſi quod inter Senatores civitatis noſtræ propter Calendarium Gregorianum magna animorum diſtraetio fuerit. Maior enim pars non tam Pontificij quam noſtri contenderunt, Calendarium propter vicinos Bavaros et Epiſcopum Auguſtanum recipiendum eߟe tanquam politicam cauſam, ut correſpondentia cum vicinis in commercijs, iudicijs et contraetibus ſervari poߟit. Pauci ex noſtris, tres præſertim Ædiles Curules aߟerentes Theologorum nomine, Calendarium non eߟe mere politicum negotium, ſed etiam Theologicum, eo quod a Pontifice ſit ortum et ſub pœna excommunicationis recipiendum mandetur, minime igitur noſtris Civibus et Eccleſijs obtrudendum eߟe, provocantes ad Cameram Imperialem menſe Martio 1583. Tandem menſe Maio An. 84 eſt lata ſententia contra Ædiles et adhærentes, quapropter die 18. publicatur ſententia, et ijdem 4 Domini iubentur domi ſuæ ſe continere, donec aliud quid de illis ſtatuatur. Die 25. Maij, circa meridiem Præfeetus Urbis, der Stadtvogt, iuߟu Senatus Doetorem MYLIUM Auguſtanum, noſtrum primarium Theologum ex urbe in pilento educere conatur. Sed quid fit? Populus hoc audito accurrit et aurigam, quo minus progrediatur, ſtrietis gladijs adoritur, MYLIUMQUE e pilento vi extraetum in ædibus Piſtoris prope portam Geggingenſem habitantis abſcondit, negleetis militibus cuſtodiam in porta agentibus. Mox confluunt Cives armati vociferantes: noſtrum Theologum cupimus. Dum hæc aguntur, Senatus ceteros Theologos in Curiam convocat, traetaturus cum illis de Calendario recipiendo; quod tum conſtanter denegârunt. Altero die poſt eliguntur ex ſingulis ordinibus, Patricio, Mercatorio et Plebeio 6 viri, qui de pace et tumultu ſedando cogitent. ||Mox ultimo Maij advolant legati cum Wirtenbergici, tum Ulmenſes, qui litem ita compoſuerunt, ut ex ſcripto vel publicatione in faſciculum tuum conieeta videre eſt. Non dubito, quin diverſorum diverſa ſint futura iudicia de Theologis noſtris. Sed non ſolum Legati, Iuriſconſulti etc. verum etiam Tubingenſes ipſi recipiendi Calendarij authores fuerunt, reſpicientes præſens periculum, et deſertionem Eccleſiæ, ſalvo verbo et libertate Eccleſiæ retenta. Sed de ſtatu huius urbis noſtræ fortaߟe prolixius, quam par eſt. Id ſaltem a te, ſi non nimis audax viderer, expeterem, ut tuo nos iudicio de hoc Calendario neoterico informares ac firmares, an videlicet id priori præſtet ac cœlo reetius congruat, nec ne. Id enim te unicum efficere poߟe, utpote qui luminarium motibus ſedulo invigiles, perſuaſum habemus. Et ſunt vota non noſtra ſaltem, ſed plurium. Quod ſupereſt, mi TYCHO, Deum Opt. Max. precor, ut tibi largiatur et vires animi et corporis, qui organa et opera in gratiam Matheſeos ſtudioſis inchoata abſolvere, feliciterque s. 85 ad finem perducere queas, quo ſane nihil neque cognitu iucundius neque gratius accidere poterit. Vale feliciter. Datæ Auguſtæ Rheticæ vulgo Vindelicorum poſtridie Pentecoſtes CIƆ IƆ LXXXIV.

IOHAN. MAIOR.