Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

s. 78 [Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]

CLARISSIMO D. D. HENRICO BRUCÆO.

S. P.

EX literis tuis nuper ad me datis, chariߟime D. D. BRUCÆE, intellexi te reete valere, id quod pergratum cognitu fuit. Quod vero ſtudia Mathematica paulatim negligas, non probo. Nec enim tanta tibi eſt ætas, ut ea iucundiߟimam horum traetationem avertere poߟit, ſed quæſtuoſior eſt veſtra Medicina iuxta vetus dietum: Dat GALENUS opes etc. Et plerumque mortales quo plus ſeneſcunt, eo redduntur avariores, ac terreſtribus plus proni inhiant, cœleſtibus poſthabitis. Quod tamen nonnihil ad negleeta hæc ſtudia redire, et PROCLI Hypotheſes explicare decreveris, laudo plurimum, velimque mihi exemplar Hypotheſium illarum PROCLI mittas. Nondum enim Latinum habere potui, quamvis ſatis mihi conſtet, eas, ſiquidem Ptolemaicis nituntur fundamentis, cœlo minime eߟe ad amuߟim conſonas. Nos enim aliquot annorum præcedentium exquiſitiߟimis in motu Solis obſervationibus deprehendimus, nec Ptolemaicam, nec Copernianam Hypotheſin ipſius apparentijs ſatiſfacere, longeque aliam eߟe Apogei et Eccentricitatis rationem, quam uterque horum artificum præſuppoſuit: ut brevi, Deo volente, ex quamplurimis ijſdemque minime fallacibus obſervationibus Aſtronomiæ cultoribus palam reddemus. Motus enim Solis adeo exaete nobis conſtat, ut ſingulis diebus cum ſerenitas obſervationem ratam largitur, noſtræ calculationi ex proprijs Tabulis in ipſo ſcrupulo ad amuߟim correſpondeat, differenti tam Alphonſina quam Coperniana ratione ſæpenumero quamplurimum, adeo ut hoc anno, Sole æquinoetium vernum ingrediente, defecerit in ipſius motu COPERNICI ratio ſemiߟe partis, abundaverit vero Alphonſinorum ratio partis quadrante. Paulo || enim propiores nunc ſunt Alphonſini vero, quam ipſe COPERNICUS, quantum ad Solis motum attinet, quamvis ambo intolerabiliter devient. In motu vero Lunæ verior eſt exaetiorque Hypotheſis COPERNICI. Idque tum crebræ obſervationes Lunaris curſus circa 90 gradum ab ortu, tum parallaxes ipſius diligentius a nobis examinatæ nos ſæpenumero docuerunt; utut et hæ non parum devient. Deſideratur enim aliquid in medijs motibus. Et proportio ſemidiametrorum Epicycli utriuſque ad ſemidiametrum Concentrici paulo aliter limitanda venit, et forte alia adhuc minus perſpeeta inæqualitas. COPERNICUS enim rudiori Minerva ſuas obſervationes perfecit deſtitutus magnis, exquiſiteque e ſolido metallo elaboratis inſtrumentis, qualia nos quamplurima, tum varietate ſtructuræ, tum magnitudinis et elaborationis affabre et perfeete, ingenti s. 79 ſumtu, induſtriaque aߟidua parata habemus, adeo ut neminem etiam priſcorum Mathematicorum, utut regijs ſumtibus adiutorum (quatenus ex ſcriptis eorum colligere eſt) unquam ad cœleſtes motus perſcrutandos tanta magnitudine diligentiaque elaborata organa in uſu habuiߟe, ſi hæc aſpiceres, facile nobis concederes. Neoterici vero nec noſtra nec ſuperiori ætate neceߟariam in his elaborandis conſtruetionis formam diligentiamque adhibuerunt, ut ob id mirum non ſit, paulatim collabaſcere Aſtrorum ſcientiam, adeo ut ipſius motus nondum exaete conſtet, nec anni quantitas rata ſit, ut nihil nunc dicam de ceteris. Verum in his omnibus alio tempore, Deo volente, tibi alijſque Eruditis noſtras obſervationes et his innixas demonſtrationes communicabo, inſtrumentorumque, quibus in motu cœleſtium corporum ad amuߟim perſcrutando utor, ſtrueturam exaetamque elaborationem indicabo, ut conſtare poߟit, obſervationes a nobis habitas, quibus fundantur demonſtrationes, exaetas eߟe, nullique fallaciæ obnoxias. Nec enim unico, ſed pluribus inſtrumentis, ijſdemque diverſimode fabre-||faetis eandem veritatis metam attingere ſolemus, modo obſervationi fides rata habebitur. Si tibi commodum eߟet hac æſtate nos inviſere, forte hîc ea videres, quæ fruſtra remotius quæreres, nec te pœniteret eius itineris, pergratuſque mihi advenires hoſpes, omni officiorum genere excipiendus; tunc coram de quamplurimis colloqui conferreque poߟemus, aſpicereſque ea præſens, quæ calamus chartaque non capiunt. Petis, ut Inſtrumentum aliquod Hypotheſium Copernicearum tibi mittam, quale olim apud SCHRECKENFUXIUM vidi, id quod lubens facerem, ſi tale paratum haberem, neque enim unquam animum adieci ad eiuſmodi organa conficienda, quæ ſaltem inventa aliorum explicarent, cum ex nuda delineatione ea facile percipi poߟint, et adhuc ſub iudice lis eſt, an res ita ſe habeat, nec ne. Quapropter omnem potius operam impendi in extruendis organis, quibus motus cœleſtes exaete conſtarent, ut anteceߟorum inventa per hæc in trutinam vocari poߟint et ad veritatis metas examinari. Quorſum enim opus erat in nondum ſatis perſpeeta re illuſtranda aliquid laboris et temporis impendere, cum præſertim hæc alias leviori negotio facile intelligi poߟit? Vidi equidem apud SCHRECKENFUXIUM parvulam machinam, qua ſe Hypotheſes COPERNICI effinxiߟe exiſtimabat. Sed dum rem poſtea penitius perpenderem, deprehendi, eam ſtrueturam minime menti COPERNICI ſufficere. Putabat enim is eadem machina, prout inverteretur diverſimode, tam Ptolemaicas quam Copernianas Hypotheſes exprimi poߟe, id quod plane eſt impoߟibile. Nec facile dabitur, omnes motus Copernianæ inventionis unica machina mechanice exprimere, quæ ſibi ipſi omnibus in partibus correſpondeat, præſertim ob incomparabilem Oetavæ Sphæræ ad orbem Terræ diſtantiam, utquamvis s. 80 longe cincinnior ſit, paucioribuſque indigeat circulis COPERNICI ſpeculatio circa mundi ſymmetriam || quam Ptolemaica. Et per triplicem illum motum unius Terræ plurima in cœlo apparentia concinne ſalvari poߟunt, quibus plurimi alias excogitati orbes, circulique vix ſufficerent, dummodo res ſe re vera ita haberet, et tales ipſi Terræ congruerent revolutiones, quod nos in duobus motibus, quos huic attribuit COPERNICUS, diverſimode ſe habere, exquiſitis obſervationibus deprehendimus. Motum enim annuum in circulo magno circa Solem Terræ nequaquam adeߟe, expertus ſum in fine anni elapſi 82 et principio 83 ex parallaxibus Martis tum temporis acronychij, et ob id Terræ in minori diſtantia vicini, quam Sol a Terra removetur, idque iuxta COPERNICI placita ad ⅓ quaſi partern, unde maiores parallaxes, quam Sol ipſe inducere debuiߟet, cum tamen longe minores fuiߟe, creberrimis exquiſitiߟimiſque et ſibi invicem correſpondentibus obſervationibus eas deprehendimus; ut ob id tota Martis ſphæra ulterius removeatur a nobis, quam ipſe Sol. Quapropter tollitur illa Hypotheſis in totum, qua COPERNICUS Solis motum et Epicyclos omnes reliquorum Planetarum ex Terræ annuo circuitu ingenioſe quidem et ſatis concinne ex ARISTARCHI Samij fundamentis in lucem produetis excuſare nititur. Alterum vero declinationis motum cum ſuis librationibus, per quem æquinoetiorum inæqualem anticipationem et obliquitatis Eclipticæ mutationem excuſat Copernicus, neque ipſi Terræ adeߟe, diverſa, longeque celerior, æquinoetiorum mutatio, quam tantillo etiam tempore admittit COPERNICI ratio, nos certiores reddet, et anni quantitas a REGIOMONTANI obſervationibus huc uſque Copernianæ rationi nequaquam conſentiens. Ut taceam obliquationem Signiferi etiam nunc eߟe trinis ſcrupulis maiorem quam COPERNICUS et anteceߟores noſtri ſuperiori ætate annotârunt. Cauſam erroris ex Opticis || fundamentis alibi declarabo. Et de his omnibus alijſque quamplurimis ad artem ipſam reſtituendam, motuſque cœleſtes ad amuߟim in numeros revocandos pleniorem commemorationem, Deo adiuvante, inſtituam. An vero tertius ille motus, quo quotidiana revolutio ſalvatur, Terræ et vicinis elementis inſit, non facile quis dixerit: Cum eadem ratione in hac atque in primo mobili apparentiæ tantæ concitationis excuſari poߟint, et minori quidem circuitu, ideoque commodiore compendio omnium ſphærarum ſecundi mobilis repentina ab ortu in occaſum reſtitutio ſalvari, prout etiam Pythagoreis et Platonicis placuiߟe video. Veriſimile tamen eſt, Terræ, tamquam graviߟimo et denſiߟimo opacoque corpori nequaquam hunc celerrimum ineߟe motum, ſed potius ipſi cœlo, cuius forma et materiæ ſubtilitas conſtantiaque motui perpetuo et quamvis celerrimo aptior eſt. Fruſtra itaque expetis, chariߟime BRUCÆE, eorum in organo ob oculos planiorem repræſenta- s. 81 tionem, quorum in ipſo cœlo realis non exiſtit forma. Sed tantum ingenioſe ad ſalvandas aliqua ratione motuum apparentias a COPERNICO excogitata ſunt. Si tamen Studioſos ipſius inventis imbuere voles, id per delineationem planam, quantum quidem opus eſt, facile perfeceris.

Sed eſt aliud, quod mea plurimum intereſt, de quo tecum agam. Conſcripſi iamdudum quædam de trium Cometarum intra proximum ſeptennium viſorum, et de Novæ Stellæ Phænomenis, quibus motus omnes diſtantiaſque et cetera, quæ in conſiderationem veniunt, ex certis obſervationibus demonſtro, et plurima alia tum ad hanc contemplationem tum ad totam artem facientia in medium profero, eaque tandem tum amicorum hîc in patria, tum plurimorum in Germania Angliaque ſolicitationibus perſuaſus in lucem edere conſtitui. Cum autem ob luem Epidemicam, multo iam tempore graߟantem, non tutum || fuerit, Hafniæ apud Typographos noſtrates quippiam eiuſmodi expedire et nunc alijs quibuſdam occupentur impreߟionibus, ut mature editionem hanc per eos abſolvere non liceat, decrevi itaque ipſemet Typographiam quandam, quatenus proprijs meis lucubrationibus excudendis ſufficiat, hîc Uraniburgi conſtituere, ut tam hæc, quam alia, quæ Deo volente in poſterum abſolvere conabor, Aſtronomiæque cultoribus communicare, hîc penes meipſumTypis noſtris mandari poߟint, eoque paeto figuræ demonſtrationum numerique et charaeteres, quibus, uti ſcis, in hac materia opus eſt, correetius certiuſque adornari, et omnia a meipſo ut emendate prodeant cognoſci; ſiquidem pauci reperiantur, qui in his ſtudijs exercitentur, et error es incidentes inter imprimendum rite diſcernere emendareque poߟint. Conduxi itaque hunc Typographicum ſervum, IOACHIMUM nomine, ut mihi hoc in negotio exſequendo inſerviat, ablegavique illum nunc Witebergam, ut illinc mihi prælos, omniaque neceߟaria, quæ hîc haberi nequeunt, comparet, cumque ipſi ſoli, nec mihi ſatis noto non adeo tutum ſit pecuniam concredere, ad Scribam Arcis Witebergenſis, cui nomen eſt VALENTINUS (cuius vitricus filias Regis noſtri inſtituit, quique olim Witebergæ familiaris mihi eſt) 50 Ioachimicos tranߟcripſi, ut is illic exponat pro Typis alijſque ad opus pertinentibus, prout hic noſter neceߟarium eߟe ſignificaverit. Mitto itaque, chariߟime BRUCÆE, tibi 50 illos Ioachimicos, quos velim aurigæ Witebergenſi, quam primum ad vos venerit, tradas, ut is dieto Arcis Scribæ VALENTINO eos unâ cum literis meo nomine perferat. Debet autem hic meusTypographus unâ Witebergam ire, vel potius præcedere, ſi auriga illic non adfuerit, illicque tam diu commorari, donec omnia neceߟaria ad Typographiam inſtituendam parata, huc per aurigam eundem abducere poߟit; ſi vero quid interea ad te literarum dederit, exigente forte id ipſum rei exſe- s. 82 quendæ conditione, || rogo, ut confeſtim Hafniam ad Doetorem IOHANNEM FRANCISCUM tranſmittas, ut inde abſque omni mora eas habere poߟim. Addidi etiam præter illos 50 Witebergam mittendos, duos Thaleros, partim ut aurigæ pro ſua opera debitam mercedem hinc numerare poߟis, partim ut pro ſuperfluo libellos quoſdam Mathematicos mihi compares, quales noſti me expetere, ut Aſtronomica MÆSTLINI, ſi quæ poſtea ad vos pervenere. Deſidero etiam ſcriptum illud Germanicum MÆSTLINI, quod ſignificaſti ipſum edidiߟe contra reſtitutionem Calendarij Gregorianam. Cupio enim illud videre, ſi forte ipſius rationes in anni metis conſtituendis inde perſpicere licuerit. Non uſque adeo mihi diſplicet illa temporis reformatio a GREGORIO Pontifice noviter inſtituta: quamvis plurimi plus odio Pontificum quam veritatis amore huic contradicunt. Qua in re affeetibus veritatis lumen offuſcantibus nimium indulgent. Certum eſt ſcrupula illa, quæ ad 6 horarum completionem deficiunt, ſuper integros dies anni longo jam tempore Solſtitia æquinoetiaque per plurimos dies anticipaߟe, ut non coincidant dies feſti amplius cum conſtitutionibus primitivæ Eccleſiæ. Quam ſi rem penitius perſpiciamus in Chriſtiana Republica, nulla revera fit dierum differentia. Neque rerum externarum uſus neceߟarius, ubi divinitus non mandantur. Vult enim vulgus contineri in officio, ordine et diſtributione temporum atque ceremonijs. Præſtabat itaque vero propius in his accedere et cum veterum conſtitutionibus potius concordare, quam longius inde deviare, quamvis hac in ipſa reſtitutione Gregoriana non habeatur ratio exaetæ annuæ quantitatis. Nam et hæc vulgaribus Aſtronomicis adhuc penitus incognita eſt. Rogo itaque ut omnium eorum ſcripta in Germania, qui aliquid hoc in negotio publicârunt, ſive pro ſive contra, || mihi tranſmittas, ut quomodo invicem et cum veritate conſentiant, cognoſcere poߟim. Libellum etiam Sphæricum MÆSTLINI mihi mittas, et SCALIGERUM de emendatione temporum, Gratiopolitanum etiam de Triangulis, operaque Abbatis Meߟanenſis Siculi. Nulla enim eorum habeo. Et oro, ut mihi quam primum hæc et quæcunque alia, quibus ſcis me deleetari, illic adipiſci poteris, quanticunque conſtent, compares, Hafniamque ad D.IOHANNEM FRANCISCUM mittas; quicquid expoſueris, ſtatim remittam, tibique quacunque in re uſus poſtulaverit, viciߟim gratificari non intermittam. Sed video chartam amplius vix ſufficere, meque, dum tecum avidius loquor, epiſtolæ metas currenti calamo tranߟcendere. Quare nunc illi frenum inijciam: teque Deo Opt. Max. commendo. Vale et ſaluta meo nomine clariߟimum virum D. DAVIDEM CHYTREUM et D. LEVINUM BATTUM Doc toremque PETRUM MENIUM, ceteroſque amicos. De toto negotio mihi reſcribe.

T.

TYCHO BRAHE.