Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Archivi Regn...

s. 77 [Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]

CLARISSIMO DOCTISSIMOQUE VIRO

MAGISTRO ANDREÆ SEVERINI VELLEIO

AMICO SUO PLURIMUM DILECTO.

SALUTEM.

BINAS a te Clariߟime M. ANDREA, ex quo e Cymbria veſtra domum reverſus ſum, accepi literas, utriſque negotium Typographi illius traetas; reſpondiߟem dudum tuæ petitioni, ſi hyemis importunitas non obſtitiߟet, literaſque ad te tranſmittendi prius fuiߟet oblata occaſio. Scias itaque me illum Holſaticum Typographum, de quo ſcribis, non multopere expetere. Quod ſi ſponte huc tranſmigrare velit, eius conatus, quantum in me eſt, promovebo. Conduxi autem alium iuvenem non uxoratum, qui mihi in impreߟoria arte exſequenda inſerviet, et Francofurtum ad Nundinas pecuniam pro ſtylo impreߟorio diverſi generis mihi coß«mendo nunc tranſmitto; propriamque officinulam hîc inſtruere conabor, quæ quotannis mihi uſui emolumentoque erit. Si quid tu poſtmodo prelo deſtinatum abſolveris hucque tranſmiſeris, meis impenſis excudetur, ſi tibi ita viſum fuerit. Eſt autem is Typographicus ſervus, quem conduxi, admodum bene in arte peritus et laborator diligens. Nec ex re mea fuit uxoratum illum cum tota ſua familia maiore diſpendio quam compendio ſuſtentare. Si poſt feſtum Paſchatis nos denuo hîc inviſeris, veluti diſcedens ultimo te ſingulis annis ſaeturum promiſiſti (teſtante idipſum graphica tua parietis noſtræ inſcriptione REVORTAR || oculis noſtris quotidie obvia) rem feceris mihi longe gratiߟimam, habeo enim quædam, de quibus tecum coram agere plurimum exoptarem. Ego enim vix ob negotiorum impendentium || multitudinem Cymbriam hac inſtante æſtate reviſere potuero. Tu itaque, ſi cum coniuge itineris ſocia (modo id poߟibile erit) mihi adfueris, hoſpes advenies exoptatiߟimus. Tuaque cauſa illud quicquid eſt itineris viceverſa ſuſcipiam, ſi quando opus fuerit. Vale et ſaluta METTAM tuam eiuſque Patrem et Matrem, Magiſtrum IACOBUM et amicos omnes ceteros. Iterum feliciter vale. Datæ Uraniburgi die 16. Februarij Anno 1584.

T.

TYCHO BRAHE
manu propria.

Negotium illud de hiſtoria CHRISTIANI III, cum ad ABSALONEM GYLDENSTIERN venero, facile, quaſi nobis id minime faetitantibus, expediam, tibique poſtmodo librum vel eius copiam tranſmittam. Literas et pixidem ALBERTO FRISIO deſtinatam tradi procura.