Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]

TYCHO BRAHE THADDÆO AB HAYCK S.

REDDIDIT mihi ante aliquot ſeptimanas Gœrlicius quidam Mercator literas tuas, clariߟime Domine D. THADDÆE, amice cariߟime, ex quibus præter ſingularem tuam et conſtantem erga nos benevolentiam intellexi etiam || priores meas ad tuas manus ſecus ac ſuſpicabar perveniߟe. Unde WITTICHIUM ſatis ea in re nunc excuſatum habeo. Saltem id admiror, quod nihil literarum a diſceߟu ſuo elapſo tempore ad me dederit. Sed habet is forte ſua impedimenta, neque occaſio facile in promptu eſt. Quare et hac in parte nihil ipſi imputo. Cum vero is qui tuas mihi attulerat, nunc ad me reverſus ſit, ut reſponſum, prout ipſi etiam iniunxeram, tibi reportaret, s. 73 ego quamvis eo tempore id evenerit, quo maxime ad ſcribendum ob negociorum multitudinem impeditus ſim, et a Sereniߟimo Rege noſtro inſuper avocer, non potui tamen intermittere, quin aliquid literarum tibi perferendum ipſi traderem, ne tui oblitus tibique reſcribere data opera neglexiߟe apud te excuſari poߟem. Quæ itaque tuis literis pro hac brevi occaſione temporis reſpondenda habui, ſic brevibus accipe.

Quod adventum tuum ad nos prolixe excuſas, tibi ea in re non plurimum contrarior, neque ego aliam ob cauſam nomine Regis te hue invitavi, quam quod a WITTICHIO intelligerem officio in Aula Imperatoris deſtitutum cogitare de alia eligendæ vitae et ſuſtinendæ familiæ ineunda ratione, adeo ut iam quoque a Rege Sueciæ te vocatum eߟe dixerit. Cum vero ex proprijs tuis literis intelligam, res tuas non eߟe eo loco, ut patriam mutare alienoque Domino ſervire velis, nihilque tibi ad commodam vivendi rationem deeߟe in patria, tibi plurimum congratulor, et meam voluntatem, quod tibi, ſi opus fuiߟet, non deeߟe voluerim, ut boni conſulas oro.

Quod de Apogeo ʘ ſcribis reſtitutionem noſtram accedere propius Alphonſinorum rationibus, quam COPERNICI, ego ſane ea in parte nullum habui reſpeetum neque ALPHONSI neque COPERNICI; || ſed ex plurimis exquiſitis obſervationibus Geometrice ad invicem collatis iuxta quartam partern ♋ hærere Apogeum (quam interdum una parte minus, interdum una plus) reperi, ut quamvis ex minimis hîc inquirantur maxima. Eccentricitatem vero multoties in eodem, quo aߟignavi, ſcrupulo reperi, novem minutis Coperniana maiorem. Et licet eccentricitas maxima ex parte proſthaphæreſes variet, præſertim iuxta medias elongationes, tamen circa Apogeum et Perigeum intolerabilis eſt duarum vel trium partium loci, ſub quo hæret Apogeum, error.

Quod lapſum in Cometa anni 77 et quoſdam alios in Dialexi emendaveris, libenter audio. Id vero quod de culminatione Cometæ cum Aquila in excuſationem adducis, mihi non ſatis facit. Impoߟibilia enim non erant ad probandum tentanda neque excuſationem ullam merentur; ſed emendanda potius et revocanda, partim propter imperitos, partim propter invidos et malevolos. Scribis te editurum copioſius ſcriptum de Nova Stella et Cometis præteritis, ubi intelligo, te etiam mea quædam velle adiungere, a quo tamen, ſi impreߟum non eſt, quantum ad mea attinet, ut ſuperſedeas, te rogatum velim. Ipſe enim decrevi, quam primum licuerit, quædam enucleatius et de Nova Stella (ubi pleraque feſtinanter ſcripta reſtitui, multa copioſius in demonſtrationum certitudinem adduxi) et de ſubſequentibus præcipuis duobus Cometis, tum etiam de tertio illo non adeo illuſtri, qui hoc anno menſe Maio in Septentrione ſub Heniochi ſidere per 10 dies nobis apparuit, in lucem emittere obſervationeſque certas in medium adducere et in- s. 74 fallibilibus demonſtrationibus rem omnem tum in motu et ſitu eorum, tum in parallaxibus comprobare. || Nam quod quaſdam obſervationes hîc habitas in Cometa anni 80 a WITTICHIO acceperis, et inde parallaxes indagare conatus fueris, oleum et operam perdidiſti. Tempora enim ex diverſis horologijs et ijſdem nondum ſatis correetis annotata erant, nec illam diſcretionem adhibueras, quænam certiora alijs eߟent, et quæ ſibi invicem in quolibet horologio correſponderent, multo minus ut per tranſitus ſtellarum ſive per Meridianum ſive per certum Azimuth, prout neceߟarium erat, et anobis poſtea faetitatum eſt, ea corrigeres, adeo ut ob id pluribus minutis ubique fere aberratum ſit, ut mirum eߟe non debeat, quod tantam in parallaxibus conſtituendis inconvenientiam, ob temporum incertitudinem inveneris. Ego vero etſi tempora omnia aliter correeta habeam, quam prima fronte præbebant ipſa horologia, tamen in parallaxibus indagandis longe certiori nitor ratione, quam ubi temporis opus ſit intervallo. Ibi enim ex minimo peneque inſenſibili errore maximus et intolerabilis augmentatur. Ideoque alijs quibuſdam rationibus, ubi exquiſita temporis cognitio non requiritur, inquiſivi, tam hunc quam antecedentem Cometam (in tertio enim nondum feci periculum, nec adeo facile erit poߟibile) pene inſenſibilem habuiߟe parallaxin, quemadmodum hæc et alia quædam ſufficienter ex certis obſervationibus demonſtrari intelliges, ubi libellus noſter de tota hac materia in lucem prodierit, quem ſpero me per hybernum otium, Deo conatus noſtros adiuvante, abſoluturum. Velim itaque nihil mearum obſervationum in publicum edas, priuſquam hinc certior faetus fueris, quænam ſit mea de his ſententia, a qua te plurimum abeߟe et temporibus incertis minimeque correetis inniti video, et mirari ſatis non poߟum WITTICHIUM tibi tempora obſervationum tranſpoſita et per tranſitus ſtellarum || minime verificata obtuliߟe, cum tamen ipſimet præſenti dixerim horologijs non eߟe fidendum, ſed longe accuratiore emendatione opus eߟe. Quantum ad diſtantias fixarum indagandas attinet, ego non amplius fidem adhibeo Radio multas ob cauſas, quas longa foret mora hîc recenſere. Sed poſt diſceߟum WITTICHIJ duo exquiſita inſtrumenta in hunc uſum adinveni, quæ ſemper eandem diſtantiam in ſcrupulo præbent, adeo ut nec in defeetu nec exceߟu aberrare poߟint. Oportet autem in utroque inſtrumento duos eߟe, qui obſervent. Et quamvis utrumque inſtrumentum ipſa fabricatione longe differat, tamen in quolibet eadem et ſibi correſpondens exquiſite fit obſervatio. Sic nos per hæc invenimus diſtantiam polaris ab undecima Caߟiopeæ p. 26 m. 25 exquiſite (niſi quod aliquando dimidio ſcrupulo minor apparuit), quam tu 9 minutis maiorem collocas. Sic etiam in alijs diſcrimen inveni, de quo alio tempore tecum latius conferam. In declinatione Spicæ nullam differentiam inter tuas et meas s. 75 obſervationes reperio. Nam et ego multoties hîc eius altitudinem maximam p. 25 m. 10¼ præciſe obſervavi, ubi Æquator attollitur p. 34 m. 7, adeoque declinatio p. 8 m. 57 plane ut tua, quod errorem quartæ partis in æquinoetij præceߟione Copernico hucuſque irrepſiߟe convincit, poſita eadem cum ipſo latitudine, quam etiam exquiſite duarum eߟe partium per alia inſtrumenta deprehendi, ut alibi hæc et plæraque alia copioſe demonſtrabo. Sed interim dum ſcribo, tempus me alio vocat, prohibetque, quantum velim, tecum colloqui. Dabo tamen operam, ut alia occaſione oblata, copioſius de his atque alijs tecum agam. Vale, et mihi, cum licuerit, reſcribere non intermitte. Verumtamen addam hoc unum, quod pæne neglexeram. Hiſce diebus Comes quidam Anglus primarius Reginæ ad Regem noſtrum Legatus, ut ipſum in ordinem Equitum || Divi GEORGIJ honorifice conſuetis ceremonijs reciperet, cum perfunetus eߟet ſua apud Regiam Maieſtatem legatione, me hîc inviſit, unâque inter cæteros Comites Medicum DoetoremTHOMAM MUFETUM ſecum habuit. Is cum tui inter nos honorifica incidiߟet mentio, petijt ut tibi per occaſionem datam ſuo nomine plurimam ſalutem dicerem tuumque filium, qui in Anglia eſt, reete habere indicarem. Iterum feliciter vale. Datæ Uranienburgi in Inſula Huæna 23. Septemb. 1582.