Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]

NOBILITATE GENERIS, VIRTUTE ET DOC-

TRINA PRÆSTANTI AC MATHEMATUM ILLUSTRATORI

EXIMIO D. TYCHONI BRAHE DANO, INSULÆ

HUÆNÆ DANICI HELLESPONTI PRÆSIDI,

DOMINO ET AMICO OBSERVANDO.

S.

ACCEPI literas tuas, Vir Nobiliߟime et amice obſervande, quæ fuerunt et gratiߟimæ et exoptatiߟimæ. Sed cum ex eis intellexiߟem meas tibi non fuiߟe redditas, vehementer conturbatus ſum, cœpique quiritari de iniqua ſorte, quod ea utrique noſtrum invidit illam iucunditatem, quam percepturi eramus, tu quidem legendo mea, ego ſciendo, mea tibi reddita eߟe. Fuiߟet etiam liberatus ſiniſtra ſuſpicione apud te WITTICHIUS noſter, quod tuas mihi non reddidiߟet, qui certe non ſolum primo quoque tempore fideliߟime tuas mihi per certos homines reddidit, verum etiam literis ſuis mihi perſuadere anniſus eſt, ut me tranſferrem iſthuc, invitabatque ut comes eߟe vellem ſui ad te reditus. Addebat ad perſuadendum te ex certa ſcientia et voluntate Regis ea ad me perſcribere ac daturum fuiߟe ipſummet Regem literas invitatorias ad me, || ſi prius ipſi per te de mea certa voluntate conſtitiߟet, quam nunc ſolum per tuas literas explorare voluit. Hæc vero etſi in tuis ad me non ita diſerte perſcripta et explicata eߟent, tamen perſuaſiones illas ab optimo et propenſiߟimo eius erga utrumque noſtrum animo proficiſci accipiebam. Tuas quoque rationes, quod ab eodem animo proficiſcerentur, admittebam omniaque illa interpretabar, ut verum amicum decuit. Quare carere debes hac in parte omni ſiniſtra ſuſpicione de WITTICHIO noſtro. Præſtitit enim officium boni viri et amici fideliߟimi. Me vero reſpondiߟe ad tuas menſe Februario anni præteriti, teſtis eߟe poteſt D. CHYTRÆUS. Ad ipſum enim meas ad te miſi, et ut eas ad te perferendas curaret, rogavi. Reſpondit menſe Aprili anni ſuperioris ſe meas accepiߟe et ad te primo quoque tempore et s. 70 commoditate miߟurum eߟe. Intercidiߟe igitur meas inter Roſtochium et Hafniam oportuit, ſi alicui perferendæ datæ ſunt. Hæc tu ipſe, ſi ita lubet, ex ipſomet D. CHYTRÆO cognoſcere poteris. Quod ad invitationem attinet, ut me tranſferam iſthuc, ardua et difficilis eſt quæſtio. Ac primum quæſo te, mi TYCHO, expende ipſemet accuratius et verte omnes rationes, quam mihi ea difficilia ſint faetu. Sum ingraveſcente ætate; ago enim annum 56. Sum pater multorum liberorum. Commigrare igitur in alienas terras et quaſi ſpontaneum exilium eligere, ubi et mores gentis et lingua peregrina eſt, profeeto difficile, durum et miſeriâ plenum eſt. Addo neque honorificum mihi et meis futurum eߟe abſque honeſta et decenti vocatione in alienas terras migrare. Quid enim aliud veſtrates dieturos aut ſaltem ſuſpicaturos eߟe cogitare poߟum, quando me non vocatum veniߟe ad vos con-||ſpicerent, quam me hinc vel eieetum vel egeſtate compulſum alienas quæſiviߟe ſedes? Quid noſtrates? Levem et inconſtantem parumque prudentem, quod me unius hominis amica invitatione tam facile permoveri paߟus ſim, incerta pro certis elegerim, verba honoris pro ampliߟimis rebus acceperim. Dicent etiam haud dubie temerarium et inconſideratum, et qui conditionis et exiſtimationis ſuæ nullam ſcirem habere rationem, quod qui olim Cæſaris Medicus fuerim, honeſte et decenter accitus; qui ante quinquennium a Rege Sueciæ, deinde ab ordinibus Stiriæ expetitus, cui etiam, ſi voluiߟem aut vellem, locus fuerit, et eߟe poߟit adhuc apud Regem Poloniæ, denique qui huius Regni nobilis civis ſum, nunc ſponte et temere extra patriam ultro ſedes quæram et ſervitium expetam. Ac ut tandem finiam, migrare ad vos honorifice non vocatus, non propoſitis mihi certis conditionibus, plane non videtur conſultum, non meæ ætatis eſt, non conditionis, non dignitatis. Excurrere vero ad te, ut præclara illa tua ſtudia Chymica et Mathematica meis oculis conſpicerem, teque præſentem compleeterer, et in tuo amore totus conquieſcerem, percuperem ſane, niſi in eo quoque non paucæ eߟent difficultates et quidem graves: iter longum et difficile, ſumptus non exigui, denique excurſio illa nimis magna eߟe videretur. Sed ſi aliqua commoditas veniendi iſthuc et redeundi ſe offerret, prætermittere eam nulla ratione vellem. Nunc quoque impedior cura uxoris meæ, quæ partui vicina eſt. Vides, mi TYCHO, meas iuſtas et honeſtas rationes, quibus impediar et detinear, ut neque tuæ benevolentiæ, quam ego ſummam et optimam eߟe erga me agnoſco, neque meo deſiderio ſatiſfacere queam. Itaque pro tuo iſto erga me optimo et benigniߟimo animo, || cura et ſolicitudine mei, quod mihi optima cupias, omniaque officia amoris et benevolentiæ ſponte deferas, tibi maximas, quas verbis exprimere licet, ago et habeo gratias, viciߟimque tibi perſuaſiߟimum eߟe cupio, me ita amore tui incenſum eߟe, ut s. 71 ſi liceret tecum eߟe, reliquum meæ vitae iucundiߟimum putarem, tuaque cauſa nihil non faeturum eߟe.

Hæc fere in prioribus meis ad te ſcripſeram, quæ quoniam alicubi periiߟe intelligo, denuo repetere hiſce oportuit. Venio ad alteram Epiſtolæ tuæ partem. Gratulor tibi vehementer iſtud otium Mathematicum, in quo te verſari intelligo. Maete virtute, mi TYCHO, et in hoc curſu, ut cœpiſti, ſtudium illud Aſtronomicum illuſtrare perge. Ephemeridem Solarem huius anni ex tuis obſervationibus exſtruetam accepi, et pro ea maximas tibi ago gratias. Mihi tantæ magnitudinis inſtrumentum nullum eſt, ut ſingula ſcrupula capere poߟit, neque in meis ædibus ea mihi eſt commoditas, ut etiamſi tale quid habeam, collocare queam. Quadrante haetenus meo uſus ſum in meis ſtellarum et Cometarum obſervationibus. In eo dena et quina habentur ſcrupula. Radium ſatis magnum habeo, de quo hauddubie WITTICHIUS noſter tibi ſignificavit. Ad Solem igitur nullæ mihi fuerunt obſervationes. Placet quod in Sole habeas rationem parallaxeos, quam huc uſque omnes neglexerunt. WITTICHIUS noſter eam quoque minime prætermittendam eߟe cenſuit. In Apogeo Solis video te tribus circiter gradibus anteriorem eߟe Copernico. Sed variatio Apogei etiam plurium graduum non mutat notabiliter motum Solis, in cuius Apogei conſtitutione laborarunt ſummi Artifices. De Cometarum parallaxibus quæ perſcripſiſti, ea quoque plurimum grata et iucunda fuerunt. In parallaxi Cometæ anni 77 meum lapſum iam ante agnovi et memet correxi. || Nam non ita inſtruetus fui inſtrumentis idoneis, quam olim Viennæ in obſervatione novi ſideris. Defuerunt mihi etiam multæ aliæ commoditates. Ac tu optime admones ex meo ipſius ſcripto longe minorem parallaxin fieri oportuiߟe, quemadmodum huius erroris in Epiſtola ad MYLIUM et in [ſcripto de] proximo Cometa Gœrlitij impreߟo mentionem feci. Quod culminaverit cum Aquila, non ita a me ſcriptum eſt, quaſi id a me fuiߟet obſervatum (nam culminatio illa Sole ſupra Horizontem exſtante fuerat) ſed quod ſaltem craߟiori quadam indagine, collata eum alijs obſervationibus, de parallaxi aliquo modo iudicium fieri poߟe exiſtimaverim. Scripſit autem alius quidam ineptus et meus plagiarius, culminaߟe Aquilam cum Cometa die 6 Decemb. h. 5. Ceterum quæ ego in mea Dialexi olim cap. 9 de invenienda parallaxi ex culminatione Phænomeni cum aliqua ſtella fixa ſcripſeram, ea iamdudum correxi, ac caput 7, 9 et 10 plane mutavi. Illuſtravi etiam aliquot problemata DIGGSEI et alia adieci tum mea, tum a WITTICHIO accepta. Et certe hæc doetrina parallaxium mediocriter per nos illuſtrata eſt, de quo tamen tuum et aliorum intelligentium erit iudicium. Librarius ſolum nunc nos moratur, qui noſtra illa imprimere vetat. Et ut admirandi illius novi ſideris Hiſtoria ad poſteros tranſmitteretur, s. 72 non tantum noſtra illa de parallaxibus adiungentur meæ Dialexi, ſed omnium aliorum ſcripta noſtræ ſententiæ conſentientia. Titulus libri erit talis, ut hîc in charta deſcriptum vides. Vellem tuas quoque obſervationes Cometarum prodire, fuitque hæc cauſa, cur eas in meo proximi Cometæ ſcripto deſideraverim. Nam quod æthereus fuerit uterque Cometa, id iam ante ex tuis ad me intellexeram, ideoque iam ante, ipſo adhuc lucente Cometa, ad multos perſcripſeram. Proxima quadrageſima || fui Vratiſlaviæ apud meam filiam et commoratus ſum illic ultra menſem. Mea de parallaxibus cum WITTICHIO contuli, qui mecum communicavit veſtras obſervationes proximi Cometæ, quas habuiſtis diebus XI, XII, XIII et XVII Oetob. Ex his ego experiri volui, in deduetione calculi aberraverim, an momenta obſervationum non reete abs te aut a WITTICHIO conſignata ſint. Nam ex veſtris illis datis ne veriſimile quidem in parallaxibus omnibus illis diebus quicquam invenire potui. In altitudinibus Cometæ inter nos alias ſatis reete convenit. Relinquitur igitur, ut momenta temporum minus reete aߟignata fuerint. Et certi temporis conſideratio hac in parte valde eſt difficilis. Subduc quæſo tuum calculum et omnia accuratius conſidera meque admone. Ego ipſe quoque, modo aliquid otij naetus fuero, denuo repetam calculum et veſtra examinabo. Nam eorum in meo opere facere cupio mentionem, ut noſtra ſententia de Cometis in animis eruditorum eo magis confirmetur. Quod ſi poſt diſceߟum iſthinc WITTICHIJ aliquot dierum alias quoque habes illius Cometæ obſervationes, eas mecum communicato. B.V. Pragæ ex ædibus noſtris die 1. Maij Anno 1582.

T. ex animo

THADDÆUS HAGECIUS
ab Hayck.