Danmarks Breve

[Ex apographo in Singularibus histor...

s. 61 [Ex apographo in Singularibus historico literariis Lusaticis part. 27 (Lipsiæ et Budissini 1743)]

CLARISSIMO ORNATISSIMOQUE VIRO,

MAGISTRO BARTHOLOMÆO SCULTETO, GORLI-

CENSI, MATHEMATICO EXIMIO, AMICO

VETERI PLURIMUM COLENDO.

S.

GRATUM mihi fuit, chariߟime || SCULTETE, vir doetiߟime, quod noſtri, et veteris amicitiæ, Lipſiæ olim inter nos initæ, memoriam conſerves. Id enim ex libellis, mihi a te dono miߟis (qui pergrati erunt) liquido perfpexi. Pro qua tua benevolentia gratias tibi habeo maximas; daboque operam, ut intelligas, me tui etiam memoriam, quamvis multorum annorum locorumque intervallo difiuneti ſimus, ex animo minime obliteraߟe. Legi, et diligenter perſpexi ſcriptumtuum de Cometa anni 77. magna diligentia a te elaboratum; ſed ut ingenue et amice de ijs, quæ ſentio, te moneam, videris partim impoߟibilibus, partim datis minus exquiſite obſervatis parallaxeos menſuram ſuperſtruere. Nam neque Calendis Ianuarij Cometa cum illis dua-||bus ſtellis, quas aߟumis, ſupra Horizontem in eodem circulo verticali eߟe poterat, neque ſtellarum intercapedo rite ſumpta eſt, cum ſit illa re vera plus ¾ unius gradus minor tua aߟignatione; ut de altitudinibus nihil dicam. Nec enim fieri poterat, ut ſpacio 12 minutorum temporis mutaretur parallaxis uno gradu 7 minutis, etiamſi adhuc longe propior Terræ ſtatueretur Cometa; et ipſemet vides, ex tota induetione abſurdum ſequi. Nam quod capite oetavo longitudinem Cometæ 4 gradibus cum ½ fere diſcrepantem a priore poſitione calculus admittat, per angulorum anguſtiam minime excuſare poterat. Sed exiſtimo te deſtitutum exquiſitis inſtrumentis et medijs, quibus obſervationes perficeres; alias demonſtrationem tam || accuratam et ingenioſam firmiori fundamento ſuperſtruxiߟes, reique veritatem propius attigiߟes. Ego ſane varijs et exquiſitis inſtrumentis, quæ in promptu habeo, e ſolido metallo, tanta magnitudine ad amuߟim elaborata, ut ſingulorum minutorum ſint capacia, eius Cometæ apparentias obſervavi, et parallaxes multis modis geometrice demonſtratas in numeros redegi. At nuſquam invenire potui, Cometam illum parallaxin admittere tantam, quæ unius gradus partem tertiam attingeret, ut ſuo loco ſufficienter demonſtrabimus. Ultimo vero Cometæ apparentiæ die, eodem uſus obſervationis et demonſtrationum adminiculo, ſenſibilem eߟe parallaxin certiߟimis rationibus deprehendi. Hinc omnibus huius rei amatoribus || quam primum per otium licuerit, copioſiorem et ſufficientem deſcriptionem, certis obſervationibus et demonſtrationibus innixam, Deo volente pro- s. 62 ponam. Inſtrumenta, quibus in obſervationibus cœleſtibus utor, ſunt eiuſmodi, ut nihil in his, quod ad perſeetionem faciat, deſiderare poߟis. Quadrantes e ſolido metallo fabricatos, Azimutha ſcrupuloſe unâ indicantes, tantæ magnitudinis habeo, ut ſingula minuta, quædam etiam cuiuſlibet minuti quartam partem diſcernant. Armillas HYPARCHI et PTOLOMÆI metallicas, ſingulorum minutorum capaces, quæ novis quibuſdam compendijs ad amuߟim elaboratæ ſunt, habeo. Sextantem Aſtronomicum, pro capiendis ſtellarum diſtantijs, exquiſitius et facilius quam per Radium, quo unâ tamen || utor, mira traetandi commoditate pridem parari feci. Globum apprime rotundum, ſex pedes in diametro exuperantem, conſtrui curavi, qui ſingulorum pene minutorum capax, ſtellarum loca, e cœlo per veras diſtantias deſumpta, continebit, et in numeros facili compendio reſolvet. Torquetum Armillare magnum e metallo ſolido, tum etiam regulas HYPARCHI, Azimutha unâ cum altitudinibus monſtrantes, longitudine ſufficienti nunc confici curo, pluraque alia, Aſtronomicis exercitijs inſervientia, organa, magna et exquiſita, partim perfeeta habeo, partim indies perfici elaboro. Ædificium etiam, quod Uraniæ nomine inſignivi, in medio huius Inſulæ his Aſtronomiæ exercitijs et Spagyricis laboribus apprime opportunum, nec mi-||nus ſecundum architeetonicæ artis decoram ſymmetriam extruetum, magno ſumptu nunc tandem abſolvi. Impendi autem tum in hoc, tum in inſtrumentorum conſtruetionem, intra quinquennium proxime elapſum, plus * ib millibus Ioachimicorum. Serio enim, et pro rei dignitate Aſtronomica hîc traetanda, commoditateſque aptas iudicavi conſtituendas, minime ignorans, non eߟe cuiuſque, ſumtus tanto negotio rite inſtruendo ſuſtinere, et eos, qui poߟint, id in alijs rebus ludicris potius præſtare, quam ut tantæ ſcientiæ facultates impendant. Quam cupide optarem, ut hîc mihi ſimul adeߟes! Videres ſane ea, quæ te non mediocriter obleetarent. Sed quia id fieri vix poteſt (uxorem enim, uti audio, duxiſti) et Reipublicæ inſuper das operam, effice, ut || per literas ſaltem crebrius confabulemur. Invenies me in conſervanda vel per has amicitia minime negligentem. Mitto tibi faſciculum literarum, et te obnixe rogatum volo, ut per certum hominem ad Dominum D. THADEUM HAGECIUM Pragam illas tranſferri procurare velis. Dedi PAULO WITICHIO a nobis diſcedenti quaſdam ipſi etiam mittendas, quas tamen minus fideliter procuravit, et multis alijs minus ſincere mecum egiߟe (cum tamen benevole fuerit exceptus) deprehendi. Cum enim mea, quæ nanciſci poterat, clam abſtuliߟet, obſervandique ſidera noſtris inſtrumentis compendia et rationes perſpexiߟet (quibus tamen traetandis minime idoneus erat, nam ne unam quidem obſervationem aut Cometæ aut alicuius ſtellæ, vel || Radio ſaltem capere illi poߟibile erat, nedum ut Cometæ parallaxes deprehenderet, s. 63 prout DUDITIO fruſtra perſuaſit) tandem ſub prætextu, quod avunculus eius mortuus eߟet, hæreditatem ſibi deberi profeߟus, hinc domum reverſus eſt, et, quo mirabar maxime, finxit ſe intra paucas hebdomadas reverſurum, cum tamen ego eius opera minime indigerem, eoque potius carerem, quam ut multo labore mihi comparata clam a me ſubduceret, ſibique alibi arrogaret, quod, uti in Cometa fecit, ſic etiam in Solaris curſus reſtitutione, et oetavæ Sphæræ emendatione, quam a nobis naetus eſt, faeturum non dubito. Sed reddidit is me prudentiorem, effecitque, ne cuivis poſthac mea committam. At, quia Solaris curſus a nobis reſtituti || mentio faeta eſt, mitto tibi anni proxime futuri Ephemerim Solarem, ex noſtra motuum ratione, quam annis aliquot præteritis, præſertim 78, de cælo inſtrumentis et Geometricis demonſtrationibus in numeros redegi. Hanc ſi cum ipſo cœlo, beneficio alicuius inſtrumenti, contuleris, invenies eam motui Solis, quantum ſenſus diſcernere poߟunt, apprime congruere, a quo tamen uterque calculus Aſtronomicus haetenus uſurpatus longe interdum aberrat, ecclipſibus etiam id ipſum non obſcure oſtendentibus. Tu itaque per inſtrumenta noſtros motus examina, ita tamen, ut Poli altitudo in ipſo ſcrupulo nota ſit, et parallaxeos Solaris habeatur ratio, inſtrumentique tanta fuerit magnitudo, ut ſingula minuta commode diſcer-||nat. Sed, ne videar epiſtolæ metas tranſcendere, tecum amplius colloqui ipſa charta nos prohibet. Tuum erit per occaſionem mihi reſcribere. Si quæ præterea fuerint edita, quæ a me expeti poߟe iudicaveris, ut DUDITIJ de Cometis et Aſtrologia libellum, et ſi quæ ſunt alia huiuſmodi, peto ut ea ad me tranſmittere velis. Ego, ubi per otium (ut ſpero) hybernum, mea, quæ propoſui de Cometis, abſolvero, tecum ea, et ſi quæ habuero alia, tibi grata, lubens communicabo, daboque operam, ut me perpetuo tui memorem experiaris. Vale, mi SCULTETE, et mei memoriam, uti facis, conſerva. Datæ Uranienburgi in Inſula noſtra Huæna 12. Oetobr.

An. 1581

TYCHO BRAHE,
Danus.