Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666 foll. 10—12; cf. ibid. foll. 30—31]

CLARISSIMO ET DOCTISSIMO VIRO, DO-

MINO THADÆO HAGECIO, MEDICINÆ ET PHILOSOPHIÆ

DOCTORI CELEBERRIMO, AMICO SUO PLURIMUM

COLENDO.

S.

CLARISSIME et chariߟime D. D. THADDÆE. Binas a te recepi literas, ex quo Ratiſbonæ ſimul fuimus, et quamdiu licuit, illic familiaritatem contraximus. Quod autem prioribus nihil interea a me reſponſum lit, ſcias propterea minime faetum eߟe, quod amicitiæ noſtræ immemor eߟem, et tui ob locorum et temporis intervalla oblitus. Nam nulla Horizontis vel locorum quantumvis magna intercapedo, vel temporis diuturnitas tui memoriam et amorem mihi adimet, ſed inopia tabellariorum et commoditatum ad te ferendi meas literas effecit, ut haetenus nihil reſcripſerim, donec nunc tandem PAULUS WITTICHIUS alteras a te mihi attulerit, in quibus eum mihi multis commendas, iuvenem ſane qui in Mathematicis exercitijs adeo ſedulam haetenus operam navavit, ut non ſaltem dignus ſit, qui ab omnibus || bonis et doetis commendetur et ametur, ſed etiam, qui ipſa commendatione maior lit. ſuit is mecum aliquandiu hic in mea Aſtronomica Inſula, et in triangulorum compendijs plura quam antea, communicatߥ operߥ, extricaߟimus. Nam et ego taliߟus inſudavi atque in poſterum ulterius, volente Numine, inſudaߟo, quo hæc ratio, quæ per προσϑα-φαίρεσιν procedit aߟſque tædioſa multiplicatione et diviiione, plenius excolatur et locupletetur, in quiߟus tamen ille necdum ſatis eſt verſatus, ſed aߟueſcet ſucceߟive. Viſus eſt enim is, quod et ſponte ſatetur, ſaitem initia quædam hlc ieciߟe admonitus ijs verߟis, quæ ſe a me audiviߟe, dum ſemel Witteߟergam ipſo illic ſtudente tranlirem et me horum ſtudiorum cauſa conveniߟet, licet ego eorum recordari non potu- s. 59 erim. Verum is nunc ne aliquid damni in re ſamiliari capiat, patriam et ſuos reviſere conſtituit, brevi huc ad me, veluti ſponte dixit, reverſurus, ut ſimul obſervationes inſtrumentis meis, quæ varia et inſigni magnitudine atque diligenti elaboratione nec parvis ſumtibus et laboribus adorno, iucunde et utiliter exerceamus. Exſtruo etiam inſignem domum, quæ inſtrumentorum varij generis commodam diſpoſitionem admittet, unâ cum laboratorio peculiari pro chymicis exercitijs, præſertim quantum ad Medicinam Spagiricam ſpeetat, continuandis. Perduxi autem non ſine magno ſumtu et conſtanti labore, multis exantlatis moleſtijs et difficultatibus, eo uſque opus totum, ut Deo feliciter auſpicante futura proxime ſeptimana ſim migraturus in novas illas Ædes Uraniæ perpetuo, modo aſtra Borealia ſic tulerint, dicatas, et illic naetus maiorem commoditatem tranquillitatemque, Deo volente, per otium hybernum obſervationes et demonſtrationes || noſtras, quas habui varias et certas tam in ultimo maiori Cometa quam hoc minori, qui nunc conſpicitur, abſolvam, eaſque tibi et alijs eruditis communicabo; ubi inter alia certo ex diverſis obſervationibus et rationibus demonſtraturus ſum, neutrum horum Cometarum exſtitiߟe in Elementari regione, ſed longe ſuper Lunam in ipſo æthere ſedes et motum ſuum obtinuibe. Nam prior etiam Horizonti viciniߟimus nunquam admiſit parallaxin maiorem tertia parte unius gradus, ſed ſemper minorem, uti multis rationibus inſallibiliter demonſtraturus ſum. Huius, qui nunc durat, Cometæ parallaxes adeo ſunt exiguæ, ut ſint inſenſibiles pene, ut plane non dubitem eum eߟe æthereum. Tuæ obſervationes in ultimo Cometa ob inſtrumentorum penuriam non fuerunt exaetæ neque intervallo 18 minutorum temporis per REGIOMONTANI rationem parallaxes ita variabantur, ut diſcerni et indagari poterant, etiamſi cætera, quæ ad obſervationem requirebantur, quæ ſane non levia erant nec facile dabilia, reete ſe habuerunt. Neque Cometa unquam cum Aquila viſus eſt culminare, nec ſi faetum eߟet, parallaxis inde dari potuit, ut in Dialexi tua præ occupationibus minus conſiderate docuiſti et in illo libro de Cometa exercuiſti. Diſtantiæ vero a ſtellis diverſis horis ſaetæ et inſenſibiliter mutatæ, ut ipſemet aߟeris, convincunt minime tantam fuiߟe parallaxin, quantam aߟeris, imo ne ſenſibilem quidem; ſed de his alibi latius. SCULTETI demonſtrationes falſis nituntur fundamentis et erroneis obſervationibus, ut ipſe WITTICHIUS, a quo eas deſumſit, nunc fatetur; ideo nihil probat, quod eandem fere tecum poſuerit parallaxin. Sed brevi, Deo volente, habebis meas obſervationes et demonſtrationes in utroque Cometa a rei veritate, quatenus in ſenſus cadit, non ab-||errantes. Addam etiam inſtrumentorum meorum formam et conſtruetionem et Solaris curſus exquiſitam reſtitutionem, quam præcedentibus annis inquiſivi, adeo ut cum obſervationibus 8* s. 60 indies conveniat, veluti WITTICHIUS mecum ſæpe expertus eſt, a quibus calculus tam ALPHONSI quam COPERNICI nonnunquam ſemiߟe unius gradus, interdum paulo plus, aberrat. Longe enim alius eſt motus centri eccentrici Solis in ſuo circello, quam anteceߟores noſtri deprehenderunt, vel ipſe etiam COPERNICUS conſtituit, adeo ut eccentricitas Solis nunc ſit 2P 5m ſcrupulis tredecim maior opinione COPERNICI. Apogæum vero Solis iuxta 5P ᶽ hæret longe anterius quam habent COPERNICI Hypotheſes. Aliter enim apparentiæ Solares non reſpondent, ut ex multis obſervationibus demonſtravi, et brevi, Deo volente, communicabo eruditis. Deprehendi etiam celeriorem longe nunc eߟe motum oetavæ ſphæræ, quam COPERNICUS conſtituit, adeo quod æquinoetia ferme quarta parte unius gradus celerius anticipârit, quod per Spicam faeta obſervatione eadem via qua COPERNICUS multoties obſervavi et demonſtravi. Sed de his et alijs data maiori commoditate et otio ad te latius perſcribam.

[Nunc unum addam, quod tua intereߟe et in tuum commodum ac †rei familiaris incrementum ſpeetare confido. Rettulit mihi PAULUS noſter, quomodo a Machiavellicis iſtis invidis et oſoribus ſtipendio in aula Cæſaris privatus ſis, neque interea certam et commodam vivendi rationem denuo aߟecutus es. Suaſerim itaque, ut ſi res tuæ ita ferant, hue in Daniam ad nos conferas, viſurus quales hîc commodidates adipiſci queas; certo enim tibi polliceor me effeeturum apud Regiam Maieſtatem, et apud primarios Regni noſtri nobiles, ut ſi hîc Medicinam exercere velis, liberale et ſufficiens ſalarium a Rege et a cetera nobilitate pro opera medica amplam remunerationem obti neas, et in honore et exiſtimatione, uti par eſt, apud noſtrates magno cum rei familiaris emolumento degas, modo hiſce meis conſilijs morem geߟeris, qua in re, ſi ipſemet tam cito venire nequeas, mihi tuam voluntatem ſignifices rogo; ego interea procurabo ut omnia, quæ in tuum commodum ſpeetare poߟint, apud nos copioſius et melius adipiſcaris, quam in patria tua vel uſquam alibi in reliqua Germania haetenus contigerunt. Tute igitur quid faciendum tibi ſit, tecum delibera, et mihi, ut dixi, mature ſignifica. De meis pollicitationibus non eſt quod quicquam dubites; efficiam enim ut experiaris in ipſo effeetu maiora his et omnia tibi Deo felicitante ex voto ceߟura. Deus Optimus Maximus te conſervet, et in omni bono et utili propoſito conſilio et auxilio ſit.] Vale. Datæ in Inſula noſtra Huena 4. Novembris Anno 1580.

T.

TYCHO BRAHE.