Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Archivi Regn...

[Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]

MAGNIFICO ET GENEROSO VIRO DOMI-

NO CAROLO DANZÆO, REGIS GALLIARUM LEGATO

ET CONSILIARIO PRUDENTISSIMO, AMICO SUO

PERPETUO PLURIMUM OBSERVANDO.

MAGNIFICE Domine DANZÆE, Amice ſemper colende, pollicitus es cum ultimo Haffniæ ſimul eߟemus, te Huenenſes Lares inviſurum, quam primum intelligeres me huc reverſum eߟe, quia vero interea temporis nunc e Selandia in Scaniam, nunc ex hac rurſus in illam, partim Regis partim Amicorum negotijs et ex parte etiam proprijs impellentibus iaetatus ſum tanquam pila miߟus ab illis, ut noſter de aulica ſeneetute dixit PALINGENIUS, adeo ut ante hoc tempus non licuerit niſi aliquantulam requiem hîc figere. Peto itaque ut nunc promiߟis ſtare et cum Amicis quoſcunque elegeris meas Penates utquamvis pro conditione temporis et loci tenues, tamen ab urbium ſolenni faſtu animum quietis anhelantem nonnihil revocantes inviſere non dedigneris. Si Dominus Quæſtor Regius comitem ſe adiungere s. 56 præ negotijs publicis, quibus occupatur, non detreetaverit, fecerit et is mihi rem gratam. Scripſi M. ANDREÆ, quem puto una venturum, ſecumque M. LAURENTIUM noſtrum addueturum. Tuum vero erit quoſcunque voles unâ adducere. Vale. Datæ Huenæ 5. Iulij Anno 1579.

T.

TYCHO BRAHE.