Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Archivi Regn...

s. 55 [Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]

DOCTISSIMO VIRO MAGISTRO ANDREÆ

SEVERINI WELLEIO, CONCIONATORI IN REGIA

HAFFNIENSI, SUO AMICO.

S. P.

DILECTE Magſter ANDREA, peto ut iam unâ cum Domino Legato meos lares Huenenſes velis inviſere prout pollicitus es, et roga meo nomine Dn. Magiſtrum LAURENTIUM, Amicum noſtrum, ut unâ venire velit. Quod ſi Doetor IOHANNES FRANCISCUS et D. EZOCCUS velint Domino Legato comites eߟe et ab urbanis moleſtijs per aliquot dies animum recreare et cum tenui boni conſulere, fecerint mihi rem gratam. De Domino Quæſtore Regio ſcripſi Domino Legato. Quod ſi is me in hac Inſula inviſere præ negotijs publicis, quibus aߟidue occupatur, non detreetaverit, fecerit mihi rem gratiߟimam; non enim diffido ipſum, quamvis pro dignitate et meritis hoc in loco minus ſollenniter excipi poߟit, tamen pro conditione temporis et loci boni conſulturum. Vale et ſignifica per puerum meum quid lit futurum. Iterum vale. Datæ Huenæ die 5. Iulij Anno 1579.

T.

TYCHO BRAHE.