Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Archivi Regn...

s. 54 [Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]

A. WELLEIO CONCIONATORI REGIS.

SALUTEM IN SALVATORE.

ACCEPI literas tuas, dileete M. ANDREA, et de equo minus bene vidente D. I. FRANCISCI (cæcum ne appellem, multis deierationibus abſterremur) intellexi: qui [quoniam] eſt vir benevolus et nobis Amicus, eum non denegat ſed ſponte offert ſive venalem, ſive commutabilem; ego ubi artificium molæ noſtræ, in quo eo uti vellem, paratum fuerit, cum eo de hoc agam, ſi proprijs equis uti non licuerit, eo quod eo dono deſtituantur, quo ſuum etiam carere mallet. Agas itaque ipſi interea meo nomine gratias. De iſtius vafri hominis perfidia, qui ſponte oblatam reconciliationem callide averſatur, ut impune ſibi per Legati adventum ſamam meam læſiߟe conſultum ſit, nihil dicam, donec vir ille opt. et æquus advenerit, cuius etiam arbitrio primum ſtabo, an æquum ſit me iſta immerito ab eo pati et per civitatem ab ijs, quibus nihil mali volui, ſed ab his paߟus ſum, defamari. Quid Heߟus iſte dicat et quam gratiam referat, nihil curo, cum non alia ab eo exſpeetârim unquam, neque ob id medicinam conficiam, quod vel gratiam vel lucrum inde ſperem ullum, miror ſaltem couſque Chriſtianiſmi inftitutionem perveniߟe, ut Magiſtratus ipſe gloriari audeat, a membris Satanæ opem, quam ferre nequeunt, allatam ſibi eߟe, poſthabitis Dei auxilio et ab ipſo ordinatis medijs. O Doetores, o Diſcipuli. De Curia iſta quæ ad nos pertinet in Angulo Civitatis Matri, ut conſuluiſti, ſcripſi, ab ea brevi reſponſum expeeto, quod ubi naetus fuero, modo ex votis noſtris contigerit, cum CHRISTIERNO URUP præſens, ubi Haffniam advenero, agam; effice interea apud ipſum, ne curiam ſuam prius alteri divendat. Controverſiam, quæ inter Fratrem meum et BLESSIUM iſtum incidit, nondum a quoquam intellexi, felicior enim ſum in hac Inſula, quam quod plurimas mundanæ fabulæ nugas, hominumque Eccentricitates ſæpius cum moleſtia exauditas doleam. Velim tamen ut me de iſto negotio certiorem reddas, ſiquidem Fratris mei magnopere intereߟe ex te intelligo. Vale et ſignifica quando IOHANNES Patri redierit. Iterum vale et ſaluta Mag. LAURENTIUM Amicum communem meo nomine plurimum. Datæ Huennæ 21. Maij Anno 79.

T.

TYCHO BRAHE.

Mitto tibi Catalogum librorum Francofurtenſium et peto ut BALTHAZARO ſignificari curare velis, ut eos libros quos lineola in margine notavi, quamprimum licuerit, mihi procurare velit. Sunt autem novem Latini, tres Germanici et unus Gallicus. Remitto tibi 8 Ioachimicos per hunc CHRISTIERNUM piſeium mercatorem, pro quibus ago gratias. Iterum vale.