Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]

ET NATALIUM SPLENDORE ET INGENIJ

PRÆSTANTISSIMO VIRO DN. TYCHONI BRAHÆO

OTTONIDI, DOMINO ET AMICO SUO

COLENDO.

S.

REDIERUNT e Dania veſtra, Nobiliߟime Domine TYCHO, ſuperiore anno GEMPERLINUS, nuper Aurifaber, quorum neuter me acceߟit, uterque tamen per alios ſalutem mihi tuo nomine dixit. Etſi autem ſperaveram te pro neceߟitudine noſtra ne abſentis quidem mei memoriam abieeturum, tamen cum aſtra non quidem exitium (id enim a religione noſtra et ſaniore Philoſophia eߟet alienum) ſed vitae ſaltem periculum ſuperiore anno, te autore, mihi s. 48 portenderint, minus miror, me utcunque viventem in mortuis abs te numerari, ſi forte prædietio illa apud te mollior fuit, quam mihi tunc indicare voluiſti, ideoque ſupervacaneis litteris ſuperſediߟe. Memineris tamen, Aſcendens meum needum Saturni Anaretæ oppoſitum attigiߟe, quod ex tua quoque ſupputatione circa annum ætatis meæ 65 demum eveniet, quem etiam ob id ex Aſtrologicis ratiocinijs fatalem mihi eߟe inſinuaſti, a quo, ut conſcius ſis, ſi forte mea ætas et noſtra colloquia tibi memoria exciderunt, adhuc triennio abſum. Aiebas etiam fieri poߟe, ut direetionem Horoſcopi ad Trinum ſuum proprium circa annum 68 incidentem aߟequerer, plerumque id concedi ijs, qui Aquarium aſcendentem obtinent, mihi revelaſti, quando de his et ſimilibus familiariter et iucunde ſermones miſcuimus, atque e theſauris tuis Aſtrologicis, quos alias in abſcondito habes, mihi quædam impartiri voluiſti, quorum etiamnum magna animi voluptate recordor. Quare cum adhuc et vivam et qualitercunque || valeam, quod te non ignorare arbitror, qui tam probe meam Geneſin et hinc pendentia fata noſti, quatenus humanæ ſubiacent induſtriæ, nullatenus eam tibi inhumanitatem tribuo, ut me, quamvis pauperem et genere ignobilem, ſed a Muſis ditatum et nobilitatum aſperneris, vel ſuperbiam, ut ſecundis rebus elatus, neminem tenuioris fortunæ hominem amicitia tua dignum exiſtimes, vel calliditatem, ut benevolentiam pro tempore ex loco ſimules. Sed faceߟant hæc omnia, indigna generoſa natura, qualem eߟe tuam e diutina noſtra converſatione expertus ſum, pleneque perſuaſum habeo. De me autem ſic exiſtimes velim, me tibi et viventem et mortuum fore amicum. Vale. Auguſtæ Vindelicorum 9. Maij Anno 1578.

HIERONYMUS WOLFIUS.