Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]

NOBILISSIMO DOCTRINAQUE ET VIRTU-

TIBUS PRÆSTANTISSIMO DOMINO TYCHONI BRAHE
OTTONIDI DANO, DOMINO DE KNUDSTRUP,
DOMINO SUO OBSERVANTER
COLENDO.

POST tuum Auguſta diſceߟum, generoſe Domine TYCHO, ad te ſemel litteras dedi, in quibus T. D. pro ſcripto de ſtella anno 1572 viſa edito, mihique dono miߟo gratias egi. Deinde aliquid de voluntate SCHISLERI et Globi conficiendi ratione cuiuſcunque magnitudinis ſubiunxi. Spero autem eaſdem litteras tibi eߟe redditas. De voluntate vero tua cum nihil adhue certi || cognoverim, pauca eadem de re tum cum affine meo PETRO tum cum N. GEMPERLIN pietore egi coram, ut de mea erga te benevolentia tibi quid certi conſtaret. Meretur enim virtus tua, ut tibi omnibus modis gratificetur. Quare cum ſingulari Dei beneficio ad excolendas artes Mathematicas, quas ipſe impenſe amo, excitatus eߟe videaris, Deum Opt. Max. precor, ut tibi vitam largiatur diuturnam, quo laudatibimis artibus iam quidem nutantibus brevique caſuris tuo ingenio quam feliciߟime ſuc- s. 47 currat. Quadrans, quem hîc in horto Domino Conſuli magna induſtria extruxiſeti, adhuc conſtat et uſui obſervationum cœleſtium inſervit. Machina certe ingens, vixque ulliߟi noſtro ævo iimilis reperitur, quam etiam magnus ille PETRUS RAMUS ſummopere, cum hîc et tecum eߟet, admiratus eſtR. D. WOLFIUS tibi plurimam ſalutem ex me dicere voluit: ipſe ſcripſiߟet, niſi publica negotia illi impedimento fuiߟent et affinis meus non cum ſumma feſtinatione abitum paraߟet. Vale feliciter. Auguſtæ Rheticæ pridie Matthæi Apoſtoli 1577.

T. D. deditiߟ.

M. IOHAN. MAIOR.