Danmarks Breve

[E colleetione Bælling D in fol. 67 ...

[E colleetione Bælling D in fol. 67 Bibliothecæ Regiæ Hauniensis]

MAGNIFICO DOMINO RECTORI ET

CLARISS. VIRIS, REGIÆ ACADEMIÆ HAFNIENSIS

PROFESSORIBUS VENERANDIS, DOMINIS ET

AMICIS PERPETUO OBSERVANDIS.

S.

MAGNIFICE Domine Reetor, clariߟimique viri, Hafnienſis Academiæ venerandi profeߟores! Quod unanimi conſenſu, ſingulari veſtro favore impellente, me nihil tale a vobis expeetantem Reetratus honoribus inſignire et in Reipublicæ veſtræ litterariæ per ſubſequens Annuum tempus Adminiſtratorem eligere non dubitaveritis, vobis omnibus et ſingulis reverenter habeo gratias. Ego vero præterquam quod me tanto officio digne ſuſtinendo minime idoneum agnoſcam, ideoque eleetionis huius rationem veſtræ potius benevolentiæ et favori adſcribendam cenſeam, quam quod revera tale aliquid a me præſtari poߟit, gravibus inſuper ijſque non paucis, hoc præſertim s. 46 tempore, diſtrahor curis et negotijs, quo minus veſtræ voluntati ſatiſfacere et tam præclaro officio rite obeundo vacare poߟim. Inprimis vero ob Architeeturæ in ædificijs conſtituendis || occupationes, quibus in hac Inſula, a veteri deſolatione in habitabilem oram, Deo conatui noſtro favente, revocanda, implicor. Quapropter reverenter et obnixe veſtras Excellentias rogatas volo, ut, conſideratis his negotijs, quibus hoc ipſo tempore, quo vobis adeߟe oporteret, impedior, me a tanto munere obeundo, quod alias etiam noſtris viribus impar eſt, excuſatum habere velint. Impoſterum vero, Dei nutu, liberato mihi ab hoc occupationum onere, ſi quid erit, quo mea tenuitas veſtræ Academiæ et vobis in quocunque officij genere uſui eߟe poߟit, lubens omnique conatu pro virium menſura præſtare et volo et debeo. Omnemque meam operam, quacunque in re litterariæ Reipublicæ veſtræque utilitati inſervire poߟit, vobis perpetuo defero. || Deus optimus et æternus, autor omnis ſcientiæ et veritatis, vos veſtraque ſtudia in ſuum honorem et publici boni utilitatem diu clementer conſervet. Valete. Datæ in Inſula Huena Maij die 21. Anno Chriſti 1577.

Mag. et Exc. V. amantiߟ.

TYCHO BRAHE.