Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

s. 45 [Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 fol. 59]

TYCHONI BRAHE EX SORORE NEPOTI

CHARISSIMO.

Is, quo vita, ſalus, via, ſtatque redemptio noſtra,
Corporis atque animæ det tibi fauſta, precor.

I AM iam literas tuas, Nepos e ſorore chariߟime, de negotijs tuis expediendis apud fabrum ferrarium meum, per famulum tuum accepi, petitionibus tuis quam libentiߟime ſatiſfaeturus, nec officium ullum erga te, quem ſemper intime dilexi, pollicitationis in me claudier ſinam. Armillas, quas, ſi reete memini, Ptolemaicas appellas, et pro quibus ornandis mihi cupreos circulos miſiſti, artifici hîc in moletrina ex tuo præſcripto ornandos commiſi, etiam frementibus et reluetantibus alijs, qui aquam pro conficienda farina nimium exhauriri prætendunt. Sed vereor, ne is iuxta tuam mentem Armillas iſtas rite parare et levigare norit. Verum, ubi ipſemet me acceߟeris, reetius de his diſpicies. Has ſcribens, literas Regias accepi, ut ad ſuam Maieſtatem ſine mora veniam. Ubi autem a Regia Maieſtate liberabor, Lares Huenenſes ſeu potius Uraniburgicos, adeoque te ipſum inviſam, tuis Muſis thura libando. His paucis quam feliciter vale. Datæ Herriſuadi 5 Nonis Maij Anno 1577.

STENO BILDE.