Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 foll. 41—43]

VIRO VERE NOBILI ET GENEROSO

TYCHONI BRAHE DE KNUDSTRUP, DOMINO

OPTIMO ET AMICO SYNCERO.

SALUTEM ET VER MELISSEUM.

RECEPI literas tuas, TYCHO optime, quibus negotia tua promovenda apud Artifices tuos mechanicos committis. Quod tardius ad te redeat hic tuus Tabellarius, in cauſa fuit, quod nundinæ Roſchildenſes me ultra propoſitum detinuerint: ubi mihi tantiſper commorandum fuit, donec de vaſe meo et bonis Francofurto per Flenſburgenſes mercatores miߟis, fieri poteram certior. Negotia tua ſic ſe habent. Abſolutæ ſunt imagines omnes in Globo tuo. Diviſus Meridianus et Horizon, paratum pedeſtale, ſed hîc difficultas eſt non parva, de inauratione videlicet, de coloratione, seu pietura, ut ſcribis. Primum quidem Aurifaber non confidit ſe ſuper argenteam totius Globi faciem, aureas ſtellas, cum debita imaginum repræſentatione, inducere poߟe. Etenim multis rationibus apud me nunc, tum apud te antea id explieavit. Quod ad Pietorem attinet, ille nunquam circulos illos et diviſiones tam exaete, ut nunc inſculptæ, exprimet, ſed incruſtabit quidem colorum cruſta ſuperficiem terſam et levem, quæ obtenebrabunt ea, quæ Aurifaber ſubtiliter delineavit. Ut interim ſileam, quomodocunque hoc fuerit, non fore tandem diuturnum (etenim multis illa via s. 11 incommodis obnoxia eſt) quam cito poterit vel læſione aliqua vel fortuito attaetu pars cruſtæ coloratæ enucleari ? Sed audi meum conſilium, quod ex Aurifabri quoque ſententia tibi denuncio. Opus eſt nobile et regium imo aureum. Et quia Horizon et Meridianus et pedes deaurari debent, agedum deauremus prius totam ſuperficiem Globi, hac tamen ratione, ut imagines ipſæ una cum ſtellis appareant minus terſæ: das iſt matt, ut illi loquuntur. Partes autem intermediæ, ſeu ſuper-||ficies ipſa Globi polienda erit, et ad micationem et ſplendorem rutilantem deducenda, qui quoque ſplendor in ipſis ſtellis (ſi voluerimus) indui poߟit, ut iubar illud aureum, tanquam ſcintillans ex ſubluſtri imaginis lumine, emicet. Ita et forma illa ſtellarum inſculpta exaete repræſentabit, quarum cuſpidum ſubtilitatem coloribus æmulari, difficile eſt. Illi enim tenues illas cuſpides et cavitates, quæ toti figuræ decus adijciant, oblinient, et replebunt venuſtate iſtorum angulorum deformata. Ita tandem aureus erit Globus, ſimplicitate cœli materiam et faciem æmulans, ſic pedes capiti reſpondebunt, longe ablegatis verſicoloribus et muliebribus illis obleetamentis oculorum: quæ quoſdam deleetant, ut monſtra in pieturis. Cedant variegationes inſtabiles, color unicus eſto: color aureus eſto. Sic non, ſi cervix equina humano capiti adiuneta fuerit, in piſcem deſinet atrum. Sed mi TYCHO, hoc meum conſilium eſt, tuo illæſo et ſalvo iudicio. Ad pedem, Meridianum et Horizontem deaurandum ſignificat ſe opus habere ad minimum 4 roſeis nobel: ſi noſtrum conſilium amplexus fueris, addantur 3 vel 4 ad ſummum, et totum ſeſe oculis noſtris Silenus ille aperiet aureus. Tu imprimis ſententiam tuam ſuper hac re ſignifica, et Aurifaber dicit ſe aurum hîc habere non poߟe: tuum erit ad pedes et Meridianum et Horizontem 4 nobiles roſatos, ut dixi, inprimis mittere. STEPHANUS hodie vel cras imponet rotulas, et experietur proceߟum, urgebo quantum potero et promovebo. Inſtrumentum ferreum bene procedit, hac ſeptimana, imo veſperi abſolvetur, ut promiſit Artifex.

Quod ad Typographum attinet, poſt prandium intelliges, tunc plura addam, iam enim animus eſt in patinis. Figuræ nunc excinduntur, inſtigo quantum poߟum. De papyro difficultas magna eſt: ſed tamen corrademus. De epiſlola mea et carmine, quia nondum propter occupationes confeeta ſunt, ne ſis ſolicitus, quoniam tota poſterior pars operis primum abſolvenda eſt, tuque interea nobis aderis. Sed ante 4 dies certum nuntium habebis, cum quo omnia mittam neceߟaria. Titulum quoque una mitto, quem præfigemus operi; conſulimus, ut ita relinquas. Etenim ſingula verba perluſtravimus diligenter, ſed ſi quid mutari voles, fiet id ubi veneris ſatis mature, quoniam titulus poſtremo cudetur. De reliquis iubeo te non eߟe ſollicitum: curabimus ea diligenter. Verbum illud, quod titulo aߟuiſti LVCVBRATIONES, neſcio, 2* s. 12 an hîc locum habere poߟit. Noeturnæ quidem ſunt, ſed an lucubrationibus Atticis reſpondeant, etiamſi non dubitem: tamen ne magno aliquid hiatu promittamus et ſpecioſis titulis et vaſtis fores exornemus, author ſum. Non, quod || etiam auguſtiore inſcriptione dignum hoc opus tuum non iudicem: ſed ut moderata illa ſubmiߟiore in ipſo limine adhibita, in ipſo operis incaleſcentis progreߟu, potentius in animum leetorum, tantorum myſteriorum non præſcium illabamur. Summa, titulum hunc immutare quoties libuerit, et Genialis tulerit impetus, dabitur occaſio. Si pro contemplatione mathematica conſiderationem mathematicam poni voles, unum erit. Lucubrationibus operam dant nigra lolligine ad lucernam chartas imbuentes, lucubrationibus palleſcunt ad oleum legentes. Lucubrantur quoque qui ad mediam noetem vel Auroram ipſam madidi ſunt. Et aurigis nautiſque, ſi quibus alijs, ſuæ ſunt lucubrationes. Nos exemti proſtituta illa æquivocatione vocabuli, rerumque Domini faeti, homonymias in eas terras relegabimus, in quibus vivos homines mortui incurſant boves. Sed hæc poſtprandium. Nos ſacra inebriet ambitio, non e vulgi fornicationibus petita, ſed e caſtis Uraniæ et ſororum veſtalium adytis etc.

Pro lignis mihi tranſmiߟis et dono datis gratias ago quam poߟum maximas, relaturus ſi potero. Ita hominum bonorum res comparata eſt, ut alij aliorum beneficijs egeant. Vos tanto culmine mundi poſiti nobis inferioribus Dij eߟe poteſtis aut lupi, ſi exteriorem Anatomiam conſideremus. Si abditam illam et interiorem, tu quoque et par et ſuperior eߟe et potes, et, ſi cunabula veſtra ſpeetetis, debetis merito. Tu non exutus exteriori vinculo, etiam interiore nobiſcum libertate triumphas, qua civitate donatus et eiuſdem Reipublicæ civis et Auguſtus ſemper. Reliqua occupat fornicaria et infidum vulgus pellicibus ſatiatur ſuis. Illa pulchritudo te cæcum habet, oculis orbate ſenſilibus lucem ne reſpice. Vale. Hafniæ raptiߟime 16. Aprilis Anni 1573.

T.

PRATENSIS.

Poſt has literas eruditiߟimi illius Pratenſis, optimæ memoriæ viri, nullas ad me datas reperio, antequam ea ſucceߟit, quæ eiuſdem anni die 3. Maij data eſt epiſtola, qua editionem libelli mei de Nova ſtella efflagitavit et impetravit, cui etiam mox alia prolixiore epiſtola reſpondi, atque id, quod expetivit conceߟi. Quia vero hæ duæ epiſtolæ ſtatim ab initio huius libri exhibentur, idque certis de cauſis, præſertim quia in libro Progymnaſmatum ABronomicorum e noſtris earum circa calcem capitis 8, ubi inpropria de ea ſtella contemplationem diſquiro, fiat mentio, quodque illi principaliter ſtellam illam concernerent, et plus quodammodo momenti haberent, quam cæteræ. Commutatæ autem ſunt inter nos adhuc plures, donec ille vivebat, literæ, quarum pars intercidit, pars quod parum Aſtronomica attigerit, et obiter ſaitem de rebus familiaribus ſcripta ſit, omiߟa eſt. Cum s. 13 vero ego anno mox ſequente circa eius finem in Germaniam profeetus eߟem, ut cum Claris et eruditis iſtis viris || aliquandiu iucunde converſarer, atque in Italiam una diſcurrens, eius aliquam partern perluſtrarem, nec Pratenſi interea ſatis conſtaret, ubinam morarer, faetum eſt, ut nullas ad me dederit literas priuſquam anno 1576, circa cuius initia in patriam reverſus eram, neque etiam tunc admodum multas, ſiquidem eo anno fatis conceߟerat, magno ſui apud optimos quoſque relieto deſiderio. Quæ vero eodem anno ipſum concernunt, tales ſunt, pro ut nunc videbitur.