Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf 1068666 fol. 58]

NOBILI ET GENEROSO VIRO TYCHONI

BRAHE A KNUDSTORP, AMICO SUO PLURIMUM

COLENDO.

GENEROSE et clariߟime vir, Domine et amice perpetuo colende, recordari mei PRATENSIS ſine lacrymis non poߟum, cum animæ plus quam dimidium perdiderim meæ. At cum dolor iſte nobis communis ſit, ego fruſtra me affligendo tibi moleſtus eߟe deſinam, et tuis literis reſpondebo. Quæ certe mihi fuerunt gratiߟimæ, et plurimum profuerunt. Nam illæ me veterno quodam oppreߟum excitarunt, et quaſi in tenebris lumine privatum errantem in reetam reduxerunt viam, ut ea, quæ me decent, præſtarem. Scias igitur, mi amantiߟime TYCHO, lapidem angularem paratum eߟe, ſed cum inſcriptionem ſeu dedicationem, et quædam alia myſtica ſacraque ille optimæ recordationis PRATENSIS ſibireſervaߟet, iurareque voluiߟet, ego mihi (quod tantus vir facile conficere potuiߟet) tribuere non auſus ſum, ut quicquam in ijs, niſi te mandante, vel potius præſcribente, tentare voluerim. Te igitur oro, ſi Mercurium tibi caducei uſuram negare non velis (illius enim verbis lubenter utor) ut, quod tui ſtudioſiߟimus in ſe receperat, et mihi iure quodam debebat, tute perficias et perſolvas, vel ego cogar (etſi invitus) neſcio quid in te deſiderare. Ut autem hac in re facilior promptiorque ſis et mihi citius reſpondeas, ne magnum illud opus noſtra mora et tua culpa remoretur, oro ut ijs, quæ in ſchedula ſcripſi, addas, immutes, ſubtrahas, vel ut uno verbo omnia compleetar, una litura deleas, et ſtatuas, quid ſit faciendum, quid ſcribendum, cum id facile efficere queas, et ego tibi obſequar lubentiߟime. Quod ſi me tui amantiߟimum eߟe et obſervantiߟimum credideris, non falleris. Vale, Vir præſtantiߟime, et cito reſcribe. Haffniæ 26. die Iunij Anno 1576.

Tibi deditiߟimus amicus

CAROLUS DANZEUS.