Danmarks Breve

TYCHONIS BRAHE DANI OPERA OMNIA AUSP...

s. * TYCHONIS BRAHE DANI
OPERA OMNIA

s. * AUSPICIIS SOCIETATIS LINGUÆ ET LITTERARUM DANICARUM
(DET DANSKE SPROG- OG LITTERATUR-SELSKAB)

s. * TYCHONIS BRAHE DANI
OPERA OMNIA

EDIDIT
I. L. E. DREYER
TOMUS VII

HAUNIÆ MCMXXIV
IN LIBRARIA GYLDENDALIANA
TYPIS NIELSEN & LYDICHE (AXEL SIMMELKIÆR)

s. * s. * TYCHONIS BRAHE DANI
EPISTOLÆ ASTRONOMICÆ

EDIDERUNT
I. L. E. DREYER ET IOANNES RÆDER
SUMPTUS FECIT INSTITUTUM RASK-ŒRSTEDIANUM
TOMUS II

HAUNIÆ MCMXXIV
IN LIBRARIA GYLDENDALIANA
TYPIS NIELSEN & LYDICHE (AXEL SIMMELKIÆR)

s. * s. * PRÆFATIO SOCIETATIS LINGUÆ ET LITTERARUM DANICARUM.

UT in præfationetomo primo præmissa docuimus, munificentia viri excellentissimi G. A. HAGEMANNI factum est, ut præter observationes Tychonis, quæ sumptibus INSTITUTI CARLSBERGICI eduntur, cetera quoque opera ejus omnia edere possemus. Ille enim a. 1911 tantas opes nobis suppeditavit, ut omnia Tychonis scripta astronomica et epistulas (tomos I—IX) ac præterea litteras actaque publica ad Tychonem atque res ejus pertinentia (tomum XIV) sumptibus illius publice edi posse confidendum esset. Postea vero quam is de vita decessit (a. 1916), pretia rerum adeo aucta sunt, ut opibus ab HAGEMANNO suppeditatis editio ad finem perduci non posse appareret. Itaque a. 1922 summos viros, qui INSTITUTO RASKŒRSTEDIANO præsunt, adiimus atque ab iis petivimus, ut ad operam nostram continuandam atque conficiendam opem nobis ferrent. Quibus cum certo persuasum esset, plurimum interesse, ut omnium Tychonis operum editio prodiret, aures nobis benigne præbuerunt, quo factum est, ut editionem talem, qualem ab initio nobis proposuimus, ad finem perducere nobis liceat. Quam ob munificentiam INSTITUTI RASKŒRSTEDIANI præfectis ex animo gratias agimus.

HAUNIÆ, MENSE MAIO ANNI MCMXXIV.

s. * s. 1 EPISTOLÆ ASTRONOMICÆ

s. 2 EPISTOLAS ASTRONOMICAS a Tychone et ad eum scriptas, quas ipse Tycho in lucem non edidit, quarum nonnullæ antea editæ non sunt, edimus e codicibus librisve typis descriptis, qui suis locis indicabuntur.