Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

s. 19 [Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 fol. 60 sqq.]

NOBILITATE ET ERUDITIONE PRÆSTAN-

TI IUVENI DOMINO TYCHONI BRAHE,

AMICO SUO SINGULARI.

S. P. D.

SI vales, bene eſt, mi TYCHO, ego quidem Dei beneficio | nunc reete valeo, et febre quartana tandem liberatus ſum. Quæ de Inſtrumentis tuis Aſtronomicis ſcripſiſti, libenter legi, et illud Armillarum Ptolemaicarum, quod ſolum te nunc deſiderare intellexi, WOLFIJ noſtri auixilio atque literis (certo nuncio ad SCHRECKENFUCHSIUM Friburgum cum munere pro ijs Armillis miߟo) facile a SCHRECKENſUCHSIO impetravimus. Quod quidem PETRUS Aurifaber cum ſupelleetile ſua hinc ad vos tranſportabit. Et licet COPERNICUS plenam et ornatam de compoſitione huius Organi deſcriptionem in ſecundo ſuo de Revolutionibus libro cap. 14 referat, tamen etiam IOHANNIS REGIOMONTANI de conſtruetione et uſu eius enarrationem adiungere Inſtrumento volui: quam ex REGIOMONTANI ſcriptis (Norimbergæ de quinque Inſtrumentis Aſtronomicis, Torqueto, Aſtrolabio Armillari, Regula magna Ptolemaica, Baculo Aſtronomico et Quadrato geometrico cum IOHANNIS SCHCENERI Caroloſtadij additionibus, anno MDXLIII editis) tranſcribi curavi, ſi forte eo libro careres, de quo tamen ſane dubito. Tabellarius iſte nequam, qui nummis, quos illi credidiſti, abſumptis profugit, nondum redijt, is vel vagus et exul a patria errabit, vel quod abſtulit, reſtituet. MARCUS HARTLIEB, uxoris meæ ex ſorore nepos, ante biennium Wittenbergam ſtudiorum cauߟa a parentibus miߟus, annum forte ibi commoratus eſt. Priore ſemeſtri vel plus eo ſe, ut diligentem et liberum decet adoleſcentem, ſtrenue geߟit, et bonam in literis operam navare cœpit. Poſteriore ſemeſtri minus ſui officij ſatagebat, quod quidem ſimul atque parentes eius licet ſerius reſciſcerent, ſtatim eum Wittenbergâ ad fratrem IOHANNEM, I. V. Doetorem, Conſiliarium Electoris, Heydelbergam ut proficiſceretur, avocarunt. Is in itinere cum in quendam hominem, ne quid ſcribam vehementius, non bonum incidiߟet, et in eo itinere aliquot ſeptimanis, non ſine magno ſtudiorum ſuorum et pecuniæ diſpendio, cunetaretur, tandem Heydelbergam ad fratrem cum comite venit, corporis ſe et valetudinis incommoda in via pertuliߟe fingens. Id quod ſocius eius apud fratrem etiam falſo teſtatus: et MARCO fra-||tri pecuniam in itinere erogaߟe affirmans, viginti Ioachimicos a D. Doetore IOHANNE MARCI fratre extorſit. MARCUS deinde cum a fratre de omnibus quæ haetenus egiߟet, admonitus et 3* s. 20 obiurgatus eߟet, inſcio et invito fratre, ſibique ipſi male conſcius Heydelbergâ diſcedit. Quo poſthac profeetus ſit, aut ubi haetenus ſe detinuerit, non ſat ſcimus. Verum PETRUS Aurifaber, qui tuas mihi reddidit, aiebat eum Hafniæ apud te bonis conditionibus eߟe, et ſtudijs incumbere. M. IOHANNES quoque MAIOR ſignificabat, ſe literas a MARCO apud eundem PETRUM accepiߟe, quibus fere idem ſcribebat, et præterea culpam deprecabatur, atque rogabat, ut apud patrem de reconciliatione ageret. Sed iratus pater ægre adhuc reconciliabitur. Si veram pœnitentiam egerit atque reſipuerit, gratum mihi feceris, ſi mea cauߟa eum, quod ſine moleſtia tua fieri velim, iuveris: ſinaliquid poſthac præter officium fecerit, et in priori ſua negligentia perſtiterit, quicquid in eum ſupplicij ſumpſeris, etiamſi eum egregie et male muletaveris, et parentibus et nobis propinquis et cognatis ſuis rem gratam feceris. Mater eius, piæ memoriæ femina, præterito menſe, 3 nimirum Nonas Februarij, veſperi hora 8 pie in Chriſto obdormivit: cum ante annos 48 Nonis eiuſdem menſis in hunc mundum naſceretur. Illud te admonere volui: In compoſitione magnarum PTOLEMÆI Armillarum (quæ minutorum vel ſubtilioris diſtributionis capaces ſunt) cum diſtantia Polorum (Æquinoetialis videlicet et Eclipticæ) pro ratione temporis mutetur, Axonia, quæ cum Delatore Zodiaci in Polis mundi convertuntur, ita in Delatore tranſijci poߟe, ut 24 minutorum ſpatio (quæ ſunt, ut noſti, differentiæ maximæ et minimæ obliquitatis Signiferi) hinc inde pro mutatione Declinationis Solis maximæ, quocunque volueris moveri, et nihilominus intra tale ſpatium ubivis et quandocunque certo loco ſecundum diametrum cum Polo mundi conneeti convertique queant. Præterea id quoque ad pleniorem huius Inſtrumenti perfeetionem facere videtur (quo ſtellarum loca accuratius exquiſitiuſque et ad ſecunda, tertia, quarta etc. ſcrupula haberi atque capi poߟint) ut Geometrica illa et artificioſa plurimorum circulorum, intra ſe invicem duetorum, diſtributio in planis lateribus Armillarum atque earum maxillis (quod facile in tanta Armillarum latitudine fieri poteſt) debito modo notetur atque deſignetur. Sed quid ego noetuas Athenas, qui hæc ad te? Illud pene ſignificare tibi prætermiſeram. Quadrantem noſtrum Giggingenſem Nonis Decembris proximis, increbreſcente vehementiore vento, lapſum corruiߟe, eiuſque uſum nobis nunc penitus ademptum eߟe. Iterum atque iterum vale. Clavem ad capſulam Armillarum hîc una mitto. Frater meus et || ANDREAS WELSERUS plurimam tibi ſalutem reddunt, atque tui memoriam cum honorifica de te mentione ſæpenumero recordari ſolent. Iterum vale, et me, quod facis, redamare ne deſinas. Dabantur Auguſtæ Vindelicorum, die Æquinoetj verni, hoc eſt 5. Idus Martij, Anno ſalutis M. D. LXXV.

T. PAULUS HAINTZEL.