Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 fol. 40 sq.]

DOCTORI MEDICO JOHAN. PRATENSI,

IMPRIMISQUE SUO COLENDO AMICO.

VULCANUM, URANIAM, JOVEM FAVENTES.

SERVUS noſter, ut eſt domum reverſus, aſportavit epi-|| ſtolam remiߟam a te, chare PRATENSIS, qua releeta, dici vix ego credo poߟe, quanta nobis hinc animi fuit voluptas. Namque hæc abditiore viſa vere eſt rerum cognitione plena, pluſque antiquæ ſophiæ tenere, quam nunc ſuetum eſt (proh dolor) in ſcholis doceri. Sed nemo tamen invidebit illis, ſpero, Barbariem meraſque nugas, quas nunc dulcibus intulêre Muſis. Namque hunc quis revocabit? quis reducet? Monſtrabitne viam, ſuapte ſt quis mavult ſponte via carere vera. Sed tu, doete PRATENSIS, nil moratus illos (ut facis) altiora ſcande, et Terræ ſimul et Poli ſupernos perluſtrans aditus labore ſuavi, vulgo ſubtrahe te caduca temnens. Major gloria namque rebus altis debetur, nec habent puſilla laudem. Quid ceߟas? remoras habere nullas mens prognata polo poteſt, ſed illa ſublimis penetrat domos Deorum, libans Ambroſiam et ſuave neetar, quod dijs Jupiter ipſe miſcet, et dijs (ſi qui ſunt) genitis ſimul miniſtrat etc. Sed cur digredior, mororve multis?

Præſtat nunc, ut epiſtolæ tuæ remittam
reſponſum, brevibus quod his habeto.

Imperterritus ille Danus ad me quamprimum fuerit reverſus illinc, mox ſe conferat huc iubeto, huncque præſentem cupio videre præſens, et cognoſcere num ſit aptus ille noſtris moribus, et quid ipſe ſeſe faeturum ſtatuat, velitne furnis inſervire meis fovens labores Vulcani et ſtudijs vacare noſtris, mecumque perque aliquod manere tempus. Tum demum ſtatuam, quid inde fiet.

De Nymphis etiam ſcias, PRATENSIS,

illas me ſpoliaߟe ſat revera Alnis quercubus et ſuis capillis. Verum quod ſpolia illa non fuêre ad vos haetenus, ut decet, relata, in cauſa eſt Dea quæ vocatur Alma, et frugum genetrix Ceres, quod illa cernens præ foribus ſuos labores inſtare, agricolas iuvare cauſam Nympharum vetuit, ſimul minata, ſe non propitiam futuram in illud tempus, quando ſolet venire meߟis, ſi Nymphas colerent diebus illis, quos s. 10 ſacros Cereri dedit vetuſtas. Coguntur miſeri parere Divæ, quæ fruetus tribuit Soli quotannis. Sylveſtres potius volunt vocare Nymphas, quam Cereris carere donis.

Aſt quando fuerint peraeta ſacra, quæ nunc frugiferæ Deæ celebrant, Nymphas agricolæ iuvare debent, vel ſi forte alicui || intereߟe ſacris (ut fit) diſplicet, otioſus ille Nympharum ſpolijs onuſtus ad vos mittetur, faciam ut ferat ferenda. Sed nunc ſcribere plura vix vacabit. Ergo chare PRATENSIS, valeto. Et cum ſis medicus, valere ſemper ut poߟis, facile eſt: ſaluta amicos. Fac me poߟe cucurbitas habere, quas veſtrum figulum parare nobis (ut ſpero) impiger ANDREAS procurat. Dicas huic etiam precor ſalutem. Herizuad. 17. Maij Anno 1572.

TYCHO BRAHE
tibi dicatus.