Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]

NOBILISSIMO DOCTRINAQUE ET VIRTU-

TIBUS PRÆSTANTISSIMO D. TYCHONI BRAHE OTTONIDI

DANO, IN CURIA KNUDSTRUP, DOMINO ET AMICO

SUO PLURIMUM COLENDO.

s.

AFFINEM meum, Generoſe Domine TYCHO, in patriam ſuam diſcedentem, abſque meis literis ad te venire nolui: cum quod ſcirem, amicorum plurimi te facientium literas tibi non ingratas fore: tum quod vehementer ex te ſcire deſiderem, quid de novo illo ante aliquot menſes exorto ſidere ſentias. Mirum eſt, quanta ſit doetiߟimorum et in hac arte exercitatiߟimorum virorum diſcrepans ſententia. Nam alij (ut de materia non dicam) Cometam appellare volunt, alij ſtellam propter ſpeciem apparentem: alij mediam quandam naturam habere aߟerunt. Italus quidam (nomen eius excidit) hoc ſidus non novum, ſed unum eߟe ex numero Caߟiopeæ, lumine miraculoſe illuſtrato et accenſo, acerrime contendit, ſcripto in publicum edito, et ſenatui Veneto dedicato. Præterea de diſtantia eius a Terra magna eſt controverſia. Alij enim id in elementarem regionem collocant, ex quorum numero noſter D. PAULUS HAINZELIUS eſt. Alij in ætheream regionem, quorum opinioni aſtipulatur D. PEUCERUS, APIANUS, Landgravius Haߟiæ, et alij, qui tamen et in hoc diߟentiunt, ut alij ſupra Lunam, alij ſupra Venerem, imo alij in primum Mobile collocare non dubitent, freti obſervationibus inſtrumentorum, doetrinæ parallaxeos, et Triangulorum. Sed quomodo una eademque doetrina ex firmis demonſtrationibus extnneta, poteſt artifices adeo incertos red dere, || ut ita diߟentiant? Hæc velim explices, et quid de hac re ſtatuas, per occaſionem, etiam propter communia ſtudia literis ſignificare ne graveris, te etiam atque etiam rogo. Id ſi feceris, erit mihi tam gratum, quam quod gratiߟimum, quod etiam tanquam teſtem ſtudij et amoris tui erga me in perpetuum conſervabo. Utinam hiſce temporibus una s. 14 vixiߟemus, ut obſervationis modum ex te cognoſcere potuiߟem: qua in re nihil mihi gratius contigiߟet. Sed optando quid conſequi poߟim, non video. Amiߟa bona plerunque deſiderantur, id quodnonmea, ſed temporis culpa faetum video fato quodam. Præſens ergo ſtatus boni conſulendus erit. Tu interim feliciter in Domino vale. Datæ Auguſtæ Rheticæ Calendis Iulij 1573.

T.E.

Deditiߟ. et ſtudioſiߟ.

IOHANNES MAIOR.