Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

s. 33 [Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]

NOBILISSIMO CLARISSIMOQUE VIRO

D. TYCHONI BRAHE, MATHEMATICO EXIMIO,

DOMINO ET AMICO OBSERVANDO.

LITERIStuis,nobiliߟime,amantiߟime Domine TYCHO, nihil mihi fuit charius. Ioachimicos 40 accepi a D. LEVINO. Chirographum adhuc apud me deliteſcit ſine fraude et dolo. OMELIJ de Horologijs ſciotericis partem, quam commodato ceperam, remiſi, feceris mihi rem pergratam, ſi reliquam partern mittas. Detinueram apud me propoſitiones aliquot Græce conſcriptas, has, ne quicquam deſideres, remitto. Quod vero ſcribis te in obſervationes cœleſtium motuum ſedulo incubiturum, non poߟum non probare, cum animum ſis conſecutus ad ea ſtudia ſua ſponte inflammatum, et qui laboribus non deterreatur, quique in rebus præclaris et a communi ingeniorum captu ſemotis laudabile iudicat ſtudium ſuum poſuiߟe. Utinam ipſum cœlum non plane oppugnet tuos labores, aptius ad p[rui]narum, imbrium, nivium, grandium, Septentrionis, Cori Boreæque flatuum, et aliarum, quæ in ſublimi fiunt, impreߟionum conſiderationem. Vulcano accommodata magis ſedes, cui materiam copioſam ſuppeditat, in qua ſe exerceat. His lapis ille multis decantatus pleriſque omnibus fruſtra quæſitus inveſtigandus potius, quam in cœlo, quod raro in oculos incurrit, ſiderum motus perſcrutandi. Nos hîc te expeetamus, nec ſine libris aliquot non paߟim obvijs. Si quos habeas IORDANI aut REGIOMONTANI nondum editos, Norimbergæ a te emptos unâ tecum afferas. Quod ſi COPERNICUM WOLPHGANG piæ memoriæ, naetus es, hic ſit tantum itineris comes. Ita enim iudico, Regem in Germaniam iter inſtituentem comitaberis, cuius beneficio, quod felix et fauſtum ſit, intelligo, te Dominum Inſulæ faetum, e qua quaquaverſum, montibus non objeets, cœlum proſpicere liceat: Maete animo, quo tua te virtus vocat. Nos curta ſupellex et res anguſta domi haetenus humi depreߟos detinuit, brevi forte emerſuros. Cum apud nos eߟes, petij, ut quæ in morbo || caduco tibi eߟent nota, de uſu medicamentorum ad affeetum facientium, communicares, id hunc ob repentinum diſceߟum minime licuit. Hoc ſi nunc feceris, plurimum me tibi devinxeris. Cum autem ad tres fere differentias poߟit deduci, quando ſcilicet ipſum cerebrum primario laborat, aut aliquod viſcus, ut uterus, ventriculus, lien, et ſi quod ſit aliud, aut e partibus remotioribus, ut manibus pedibuſve, aura quædam caput petit. Peterem in ſingulis propriam rationem, ſi quæ ſit, aut univerſalem omnibus, ſi unus eſt in omnibus curandi modus. Aut quid omnibus commune, quid ſingulis peculiare. s. 34 Non dubito pro animi tui candore et amore mutuo, candide omnia communicaturum. Bene vale. Roſtochij XIV Maij anno 1576.

HENRICUS BRUCÆUS
plane tuus.