Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 fol. 58]

NOBILITATE GENERIS, DOCTRINA ET

VIRTUTE PRÆSTANTISSIMO DN. TYCHONI BRAHE

OTTONIDI, DOMINO DE KNUDSTRUP, DOMINO

ET AMICO SUO SUMMA OBSERVANTIA

COLENDO.

S.

BENEVOLENTIÆ tuæ erga me ſingularis, generoſe Domine, teſtimonium lunt non ſolum tui ſermones ſuaviBimi, quibus hic liberaliter ſum inſtitutus, ſed etiam liber tuus de Stella Nova editus, quem mihi dono mittere non dubitaſti. Quare quamprimum eum a D.WOLFIO, Compatre meo chariBimo, accepi, prima || quacunque occaiione oblata ad te gratitudinis ergo ſcribendum duxi, præſertim cum id meus in te amor et ſingularis obſervantia, qua te ſemper ſum proſecutus, ſlagitaret, ne aut ſpacio temporis aut locorum intervallis diminuta eBe videretur. Dominationi igitur tuæ primum de ſalvo atque incolumi in patriam reditu gratulor, eamque incolumitatem tibi perpetuam eBe precor. Deinde pro libro tibi gratias, quas poBum, maxi- 5* s. 36 mas ago. Etſi autem ea non eſt mei ingenij facultas, ut parem gratiam referre poߟim, tamen affirmo, me omne meum ſtudium, omnem meam obſervantiam cultum honorem denique tibi dicaߟe, meque tuarum maximarum virtutum, quas ſemper ſum admiratus, memoriam perpetuo conſervaturum eߟe. Porro te ignorare nolo, mi Domine TYCHO, SCHISLERUM γνωμονοποιόν noſtrum confeciߟe Globum ex cupro fabrefaetum ſecundum omnes dimenſiones perfeetæ, veluti tuum Automaton, rotunditatis, cuius diameter quinquepedalis. Globus autem tali arte eſt ſabrefaetus, ut in 8 partes diߟolvi et rurſus in integrum reſtitui poߟit, neceߟitate exigente, quem in Hiſpaniam unâ cum Aſtrolabio quantitatis eiuſdem per MARCUM FUGGERUM eſt miſurus. Cum itaque viderem Globum, de tuis commodis cogitans quærebam, num etiam maiorem conficere poߟet? qui reſpondit ita, ſeque ad tale corpus conficiendum motum eߟe ex eo, quod audiviߟet D. tuam hîc artificem quæſiviߟe, qui id præſtaret, ſeque poߟe æque conficere eiuſmodi corpus, cuius diameter eߟet 8 vel 10 pedum, et ea arte, ut in 40 circiter partes reſolutus facilime vaſique incluſus, commodiߟime vel per mare vel per terras tranſportari poߟit. Cum autem ulterius quærerem, quantum cuperet pro tali corpore conficiendo, me ad D. tuam hac de re ſcripturum, reſpondit, non minus quam 1000 aureos, circulis exceptis et pede. || Quare cum hîc Globum viderim ligneum, qui tamen propter ligni naturam ſuis ex æquo partibus non reſpondere videretur, hac de re certiorem facere volui, ut ſi forte eiusmodi corpus globoſum D. tua habere cuperet, quod et ad durationem et perfeetionem magis accederet, ſciret, hîc eߟe Artificem, qui hoc ſe præſtare poߟe diceret. Proinde ſi qua in re mea opera uti volueris, efficiam ut te nec ſumptuum pœnitere queat, nec ego cura, opera et ſtudio tibi defuiߟe videar, modo cum aliquo agas, qui artifici dimidium ſumptuum tuo nomine exponat. In ceteris neque diligentia neque fide unquam deero.

Novi quod ad te ſcriberem non habebam, niſi forte ſcire velis, hoc ipſo die poſt obitum PEUTINGERI in Duumvirum, quem nos vulgo Stadtpfleger nominamus, MARCUM FUGGERUM eleetum eߟe cum omnium civium admiratione. Hiſce vale feliciter, et me, quod facis, amare perge. Auguſtæ Rheticæ poſtridie Cal. Auguſti 1576.

D. T. deditiߟimus

IOHAN. MAIOR.