Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 10686 66]

HIERONYMUS WOLFIUS AD

TYCHONEM BRAHE.

S. P. D.

PRÆRIPUISTI, TYCHO Nobiliߟime, tu meas mihi partes gratias agendi ſingulari humanitati tuæ, me ſenem, qui iam nihil ſum, niſi telluris inutile et miſerum pondus, amicum non aſpernanti. Sed hic veræ doetrinæ fruetus nimirum eſt: ut quo ſis ſublimior, eo ſummiߟius te geras. Ego certe tui doetiߟimi colloquij deſiderio (in hac ſolitudine, quam valetudo mihi offert) ſæpiߟime afficior. Et ſi quid abſens, quod tibi gratum iucundumque eߟet, præſtare poߟem, facerem profeeto et fideliter et libenter. Sed perfidia Tabellarij fecit, ut et Bibliotheca D. AMBROSIJ noſtri excideris et armillam SCHRECKENFUCHSIJ, amiߟa pecunia, non acceperis. Quibus de rebus et a MAIORE et Conſule noſtro certior utique fies: qui mihi mandavit, ut e SCHRECKENſUCHSIO cognoſcerem, an eiuſmodi armilla eߟet? et an et quanti vellet vendere? id quod ego prima occaſione faeturus ſum. Raro eſt enim occaſio hinc literas Friburgum mittendi. Unde prævideo, longiuſculam eߟe moram interceߟuram, antequam iſta ad te perferantur. Sed ut quimus, quando, ut volumus, non licet.

Quæ de magnitudinibus ſtellarum reſpondes, grata ſunt: nec ignoro, quoſdam caſum ſtellarum allegorice de præcipuorum || doetorum lapſu interpretari. Sed magnitudo iſta omnem humani animi cogitationem excedens, corporum cæleſtium, me ſæpe quaſi attonitum facit et extra me ipſum cum ſummo ſtupore rapit cum axiomatibus religionis noſtræ conferentem tam anguſtis et temporum et locorum finibus circumſcriptæ, et viliߟimos nos homunciones et fædiߟima miſerrimaque ani- s. 16 malcula omni cœlorum ornatui non æquanti modo, ſed infinito intervallo præferenti. Neque IULIANO CÆSARI ſcribunt quicquam fuiߟe viſum abſurdius, quam ſtatuere Solis interitum et terrenorum corpuſculorum reſurreetionem. D. certe Petrus Epiſtolæ 2, cap. ult. diſerte ſcribit: oi νύν ουρανοί καί ή γή ϋεοΰ λόγω τεΦησαυρισμένοι είσί, πυρί 5 τηρούμενοι εις ημέραν κρίσεως καί απώλειας των ασεβών ανθρώπων, t Nec diBimilia lunt apud EZECHIELEM, ESAIAM et alios prophetas: quæ non videntur poBe άλληγορεΐσθαι. Philo autem in libello περί αφθαρσίας κόσμου tot tamque invietis rationibus mundi æternitatem probare mihi quidem videtur: ut nihil illis præter autoritatem ſacrarum Literarum opponi poߟit. Quos tamen ut reete intelligamus, etiam atque etiam videndum eſt. Itaque tibi autor ſum et loca illa diligenter expendendi, et cum eruditis non modo Philoſophis, ſed etiam Theologis conferendi, inprimiſque cum D. HEMMINGIO, qui Philoſophiam cum Theologia et eloquentiam cum utraque coniunxit. Oppugnant et Philoſophaftri nonnulli (in quibus THOMAS ERASTUS, Heidelbergenſis Medicus, maxime triumphat) et Theologaſtri divinatricem Aſtrologiam ut et religioni adverſantem et divinitusinterdietam. Mihi vero videtur nihil Chriſtianiſmum magis oppugnare, quam infinita cœlorum et altitudo et magnitudo. Quibus de rebus in Aſtrologia mentionem abs te fieri, ac potius accurate illas quæſtiones traetari oportere cenſeo. Prædietionum fidem autem maxime labefaetare videntur hæc, quæ tibi refutanda relinquo. Nam me et ingenium et doetrina in hoc genere deſtituit. ||

1. Controverſia de numero et motu cœlorum.

2. De motu planetarum.

3. De ratione conſtituendi Thematis Natalitii.

4. Diverſa et diߟidentia pronunciata de effeetibus ſiderum. Nec enim Arabes cum Ptolemaica doetrina, nec Indi (ut ex ABRAHAMO conijcio) cum utrorumque dogmatibus conſentiunt.

5. Incerta regnorum et urbium initia et magnarum conjunetionum et trigonorum.

6. Gemellorum ſumma diߟimilitudo rebus plerumque omnibus.

7. Incertum momentum infantis editi, et incertæ corrigendi rationes.

Nam quotus quiſque ſtellæ alicuius altitudinem obſervat? Ptolemaicas autem ☌ et  ☍, et HERMETIS trutinam magnorum errorum et abſurditatum convincit ANTONIUS MONCULMIUS. lam caſus alios alij ad alios ſignificatores referunt, et diverſi eventus diverſum Horoſcopum in mea Geneſi plurimis inſignibus infortunijs, nonnullis etiam ſucceߟibus nobilitata, oſtendunt: Et in progreߟionibus vel adhibita vel omiߟa latitudo quantum diſcrimen facit? Quid vero de CAMERARIO dicas, viro eruditiߟimo, mihique, dum viveret, amiciߟimo, qui et de s. 17 Horoſcopo et de motu ſingulorum planetarum 27 partes detrahit? Ita mihi pro ♒ horoſcopat ᶽ: ♄ in ♄ in m, 4 in ♋, ʘ, ☿in ♌, ♀ in mp ☾ in ♎ verſatur. Ingens utique diſcrimen. Hæc et alia plura tuæ induſtriæ erit ita declarare, ut et rudiores (quo in numero et ego ſenex nomen meum profiteor) edoceantur, et impudentibus calumniatoribus ora obturentur. Philoſophicum iſtud otium ita comparatum, ut fruetus eius latiߟime pateant, et multorum ardua in ſpeciem negotia longe ſuperent ex animo tibi gratulor. Teque hortor (etſi minime quidem id opus eſt) ne vel ullo ſplendoris aulici fuco, vel ignobilis nobilitatis ludibrijs et ludicris exercitijs ab honeſtiߟimo iſto inſtituto te unquam depelli patiaris. Maete tua virtute TYCHO: ſic itur ad aſtra. Quod me tu ad æquani[mi]tatem adhortaris: agnoſco benevolentiam erga me tuam, parebo fideliߟimis tuis monitis quantum potero, etſi natura parum fortis. Equidem pro virili

Conor, ſed cedit patientia vieta dolori.

Verba levant animos, ſed dolor aure caret. ||

Expugnata malis ſapientia noſtra labaſcit

Dum gravis excruciat, dum diuturna lues.

Equidem legi et Theologorum et Philoſophorum omnia ſolatia: eaque dum mihi bene eſt, æqui bonique facio: et animi perturbationes moderari, συν θεω δ’ ειπεΐν, poߟum mediocriter, ſed dolores corporis non verbis, ſed aut lapidibus et herbis, aut morte levantur. Nam naturæ neceߟitas æque mihi atque CARNEADI dolorem auget: neque me CLEANTHES in morbo vociferantem et eiulantem, magnificis ſuis verſibus, quos citat EPICTETUS et eleganter vertit SENECA, quicquam iuvat:

Duc me parens celſique dominator poli,
Quocunque placuit. Nulla parendi mora eſt.
Aߟum impiger. Fac nolle? comitabor gemens,
Maluſque patiar, quod pati licuit bono.
Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.

Sed hæc haetenus; unum reſtat, ut gratias humanitati tuæ et Avunculi STENONIS BILDIJ liberalitati agam: qui MARCUM HARTLIEBIUM, diſcipulum meum, malis edoetum, quid ſit parentum et præceptorum monita contemnere, benigne ſuſcepiſtis. Spero vos beneficia bene poſituros.

Novarum rerum nihil ſcribo, quia paucas ſcio, eaſque malas; ſed quæ hic feruntur, e PETRO cognoſces. Septentrionalia vobis notiora utique ſunt: ſed quæ hîc de Megalopyrgio, de Sueco, de Polonis, adeoque ipſa Saxonia nunciantur, parum ſpem bonam faciunt. AMURA- s. 18 THES SELYMI ſucceߟor omnes fratres natu minores interfeetos, cum patre ſepeliendos curaߟe fertur, Cæſari oeto annorum dediߟe inducias, totam belli molem in Perſas converſurus. Sed vereor, ne hæc beatorum ſomnia ſint, et nos inopinantes a perfidiߟimo et potentiߟimo hoſte opprimamur. Vale et ignoſce, meque tui memoriam ſacroſanetam conſervaturum perſuaſum habeto, ώ εύτυχέστατε Τυχών, dum memor ipſe mei, dum ſpiritus hos reget artus. ||

Conſul armillas mittit, negatque tibi meas nugas fore uſui: nec ijs onerandum eߟe Petrum, cum tu his longe meliora habeas inſtrumenta. Ego Aſtrolabium (neſcius idem eߟe cum armilla) a SCHRECKENFUXIO mihi donatum, dono tibi mitto: una cum annulo Aſtronomico a IOACHIMO RINGELBERGIO quondam confeeto; quæ ſi tibi (id quod vereor) uſui futura non ſunt, μνημόσυνον tamen WOLFIJ tui eߟe patieris. De ceteris plura ſcribent Cos. HAINZELIUS et M. MAIOR. Literas a SCHRECKENFUXIO ad me datas tibi mitto, imperitus æſti mator huius machinæ. Iuߟi ipſum petere quid amplius exigat. Iterum vale. Nonis Martij 1575.

HIERON. WOLFIUS tuus.

S. P. Chariߟime WOLFI, literas 22. Februarij a te ad me ſcriptas una cum 16 Coronatis in auro 27. eiuſdem accepi. Petis autem in illis, ut tibi inſtrumentum aliquod tranſmittam, quod quidem recuſare nolebam, eo quod alias libenter tibi gratificer. Ad pretium porro ſplendidius quod attinet, te iudicem in hac re libenter patior. Quod propria manu non ſcribam, in cauſa eſt adverſa valetudo, ut fortaߟe ex nuncio melius percipies, quam ut paucis ſcribi poߟit. Ceterum TYCHONIS BRAHE perſona, quam literis tuis depingis, notiߟima mihi eſt. Ad ereetionem porro huius ſphæræ materialis quod attinet, opus erit ſolertia quadam, ne colores et numeri in ea defricentur. Si præterea quid deſiderares, poߟes me certiorem reddere. Habebis enim ſemper a me reſponſum. Tabellarius iſte occaſionem reſcribendi monſtrabit. Hiſce bene vale. Datæ Friburgi 1. Martij anno 75.

T.

OSWALDUS SCHRECKENFUXIUS.