Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Ottoniensi K...

[Ex apographo in codice Ottoniensi Karen Brahe 298 (857 b); cf. Dߥnische Bibliothec VII] (Hauniæ 1746) p. 470 sqq.]

CLARISSIMO ET DOCTISSIMO VIRO

DOCTORI PETRO SEVERINI, MEDICO REGIO,

PHILOSOPHO EXIMIO, SUO AMICO.

S.

BINAS a te chariBime D. D. PETRE recepi literas, quibus interea nihil a me refponfum eft, non quod amicitiæ et officij immemor eBem, fed quod multis negotijs et amicorum vifitationibus interea (ut fit) diftradlus fuerim. In prioribus communis noftri fratris et amici immortali memoria digniBimi PR ATENSIS cafum et immaturum inexpedlatumque a nobis difceBum merito deploras. In pofterioribus vero proprias, quibus conflidlaris in vitae curfu, difficultates doles.

Etfi vero PR ATENSIS noftri abitus potius, quam obitus ab omnibus merito doleatur, utpote qui ob multarum fcientiarum excellentem peritiam, vitæque et morum incomparabilem fuavitatem, in omnium animis perpetuum fui deliderium reliquerit; tamen cum nos divinis oraculis et philofophia aliquatenus imbuti, ftatuamus eos, qui corpoream et vifibilem hane mundi formam, urgentibus fatis, reliquerunt, ad beatioris mundi incolas migrare et tanto beatius deinde vivere, quanto infinita felicitas finitam miferiam exfuperat; o Horizontum temporis et æternitatis imperferutabile diferimen; cumque is, qui hine difceBit, non deceBit PRATENSIS, fuerit et divina et humana Philofophia ita edoftus, ut in eius, per quem omnes mifericordiam mere- s. 39 mur, pia invocatione et officij ſui in hac mortali vita fideli vocatione, in æternitatem migraverit, et dum fata ſinebant, vitam hanc mortalem bene et laudabiliter tranſegerit; idcirco non dubitamus cum eo longe melius nunc aetum eߟe, quam nobiſcum, qui inter tot errorum et fluctuationum procellas miſera ſpe, quod reliquum eſt in corpore vitæ, fovemus. Unde non eſt quod tam ipſius caſum doleamus, quam proprium, quod tanto viro, tam præclaris animi dotibus ornato, tamque ſincero et fido amico orbati ſimus. Verum cum et nos fruſtra hoc faciamus, utpote qui nullo luetu nullis lacrymis exoptatiߟimum amieum in hanc vitam revocare poߟimus, noſtroque deſiderio nulla ratione ſuccurri poߟit, patienter feramus id, quod inexorabile fatum nulla impatientia mutari permittit. Unum reſtat, quo amici defuneti exuvias ornare poߟumus, nempe ut Epitaphium illi dignum confici curemus, quo eius memoria, alias quidem immortalis, ſed pro civili et politica conſuetudine ad poſteros et eos, qui ipſum in vivis || non norunt, conſervari poߟit; huius, quantum ad ſumtus attinet, ego eorum particeps ero, tu de inſcriptione cogita. Id autem imprimis fieri oportet, ne, ſi diu differatur, in perpetuam (ut fit) oblivionem abeat. Dies enim diei memoriam delet.

Quantum vero ad poſteriores tuas literas attinet, magis eſt quod noſtram in hac vita ſortern deploremus; quod tot aߟidue, dum hîc peregrinamur, itinerum difficultatibus et aſperitatibus impediamur. Tu, dum neceߟaria Philoſophiæ adminicula ſeetaris, libertatem Philoſophicam in Aula aliquamdiu ſi non plane amittis, ſaitem in exilium abigis, unde eam revocare, ingentis, ut experiris, eſt difficultatis. Aula enim quoſvis blando et benevolo vultu recipit, ſed protervo et invito dimittit. Verum patientia, taciturnitate et conſilio multæ difficultates tandem exſuperantur, tempore etiam aliam atque aliam fortunæ mutationem inducente. Sed danda eſt opera, ne, dum ab his fluettibus et tempeſtatibus evadere conamur, in novos impingamus et Charybdin evitantes in Scyllam devolvamur. Invia enim eſt inter tot ſcopulos, procellas et voragines ad Philoſophiam via. Verum ſi cui auxilio Supremi portum attingere datur, is poterit magnum alterius ſpeetare laborem, non quia vexari quenquam eſt iucunda voluptas, ſed quibus ipſe malis careas quia cernere ſuave eſt.

Petis inſuper a me, chariߟime D. D. PETRE, ut hypotheſeos COPERNICI in triplici motu Terræ explicationem tecum communicem; qua is ſolerti ingenio per ſolamTerram, tum primi mobilis rapidiߟimum motum, tum oetavæ ſphæræ inæqualem tarditatem, ipſius denique Solis annuum curſum ſalvari poߟe demonſtravit. Primus eſt, quo Terra circa axem ſui Æquatoris verſus ortum ſpatio 24 horarum convolvi imaginatur, eaque ratione rapidiߟima illa primi mobilis circumgyratio, s. 40 qua omnes ſecum inferiores ſphæras in occaſum convolvere a veteribus ſtatuebatur, penitus excluditur. Alter motus eſt, quo centrum Terræ interea annuum curſum, quem veteres Soli attri-||buebant, abſolvit, eaque via Eclipticæ duetum ijs in locis, ubi hi Solem locabant, deſignat. Tertius vero eſt, quo axem Æquatoris Terræ ad planum Eclipticæ, quod centrum ipſius (ut dixi) deſcribit, variabilem et annuo hinc motu revertentem inclinationem habere oportet; alias enim apparentes Solis ab Æquatore declinationes, dierumque incrementa et decrementa cum umbrarum diſcriminibus hypotheſi huic non congruerent. Sed et in hoc tertio motu mirabili induſtria per binos circellos circa axem Æquatoris Terræ deſcriptos, ſalvat inæqualitatem motus fixarum ideo nobis apparentem, quod Æquator Terræ inæqualiter in antecedentia promoveatur, alteramque Æquatoris mobilitatem, qua ad Eclipticam accedit et recedit, eodem artificio excuſat. Verum hæc omnia, ut ſunt ingenioſe a ſolertibimo illo Artifice excogitata; ita, niſi machina talis extruatur, in qua oculariter demonſtrentur, difficulter intelligi poߟunt. Id vero et plura alia, Deo conatus noſtros adiuvante, aliquando faeturus ſum, ubi vulgi ſtrepitu ſemoto mihi Philoſophica quiete frui licuerit, et in ijs, quæ in motibus adhuc deſiderantur, tunc diligentiorem trutinam adhibebo. Tu interim da operam, ut libertatem priſtinam recuperare poߟis et tandem animum ad continuandum Philoſophiæ ſtudium componere, ni mavis ſequi viam univerſæ carnis, cumque alijs reliquos fruſtrare inglorius annos. Vale et ſaluta magnificum Dominum Decanum meo nomine officioſiߟime. Iterum terque quaterque vale. Datæ Knudſdorp die 3. Septembris Anno 1576.

Spero me brevi vobis Haffniæ affuturum.

Tuus

TYCHO BRAHE.