Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

s. 35 [Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 fol. 58]

GENEROSO ET VERE NOBILI VIRO

TYCHONI BRAHE A KNUDSTORP, AMICO

SUO SEMPER OBSERVANDO.

GENEROSE et clariߟime vir, amice perpetuo colende, cum hîc Holbecæ apud Dominum PACKIUM eߟem, redditæ mihi ſunt tuæ literæ. Triſtia obmittam, cum corrigi non poߟint: lapis promiߟus paratus eſt, inſcriptio addita, ut voluiſti, cum me vocabis, mature adero, gratiߟimumque mihi feceris, ſi plures invitaveris! Ego idem quoque faeturus ſum, ne vulgaris hæc ſit dedicatio. Utinam ille PRATENSIS viveret et nobis unâ adeߟe poߟet. Ego D. IOHANNIFRANCISCO niſi adfuerit, ominatus ſum aliquid mali. Ille igitur volens (utſpero) vel metu aderit. Literas tuas hîc expeeto, ubi || iam iucundiߟime et ſuaviߟime vivo. Vale, Vir præſtantiߟime, et DANZEUM tuum, ut incepiſti, ama, credeque illum tibi eߟe deditiߟimum. Vale et vale feliciߟime. Holbecæ 14. Iulij A. 1576.

Tibi deditiߟimus

CAROLUS DANZEUS.