Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 fol. 60]

NOBILITATE ET ERUDITIONE PRÆ-

STANTI IUVENI, DOMINO TYCHONI BRAHE.

S. P. D.

DICERE non poߟum, Nobiliߟime et amantiߟime mi TYCHO, quanta voluptate me affeceris, non ſaitem eruditiߟimis literis, ad me nuper datis, ſed et contemplatione tua vere Mathematica, de miraculoſa illa ad Caߟiopeiam ſtella, quæ ante paucas hebdomadas plane conſpici deſijt, quam ego quidem Cometam appellare ſolitus ſum, ſecundum receptam ex ARISTOTELIS ſchola opinionem, licet ut fatear id, quod res poſtulat, propriæ meæ obſervationes, Quadrante illo maximo, ex tuo præſcripto hîc fabrefaeto, obtente convincant, id, quicquid erat iubaris, non infra Lunam fuiߟe, ſed in altiߟimo æthere, ſiquidem nullæ proveniant parallaxes ex meis diligenter inſtitutis obſervationibus, et tamen non auſus fui dicere, ſupra Lunam extitiߟe, ne contra Philoſophum, cuius præcipua eſt autoritas, quippiam affirmarem, qui Cœlum nova non admittere corpora indubitanter ſtatuit. Sed prævaleat autoritati experientia, præſertim cum tu accuratiߟimis tuis Inſtrumentis et Obſervationibus idem, quod ego, deprehenderis: nimirum nullam prorſus adfuiߟe huic φαινομένω parallaxin, veluti etiam ſatis evidenter in hoc tuo eruditiߟimo ſcripto demonſtraſti, quod ſane longe antecellit omnium aliorum haetenus de eadem ſtella in publicum editas conceptiones, ita ut vix cum hac conferri mereantur: et optarem quam maxime, me id prius obtinuiߟe, ut deſcriptum eius cum doetis hinc Mathematicis, cum duraret adhuc ea ſtella, præſertim MÆSTHLINO, qui idem tecum ſentire videtur, licet non tam evidenter atque dilucide, ſed per ambages quaſdam demonſtret, communicare potuiߟem. Sed ſpero, me plura exemplaria a te obtenturum, eademque, uti polliceri videris, auetiora reddita, tum demum alijs ea impertiar. Interea hoc meum, uti rem pretioſam, reſervabo, et fratri s. 15 meo atque WOLFIO noſtro oſtendam. Quamprimum igitur plura eiuſcemodi publicaveris, me eorum facere participem ne ſuperſedeas quæſo. Adiunxi hiſce obſervationes meas in hac ipſa ſtella, et quibuſdam alijs, faetas eodem Quadrante permagno, tuo inſtinetu hîc elaborato, quas examinare poteris, et tuam poſtea mihi de ijsindicare cenſuram. Plura nunc ſcribere non vacat, ob negotiorum molem in hoc officio, quod ſuſtineo, publico. Tu itaque vale, optime mi TYCHO, et ſæpius me tuis eruditis literis inviſere ne omittas. Iterumque etiam atque etiam vale. Datæ Auguſtæ Vindelicorum, Anno 1574 die 10. Martij.

T.

PAULUS HAINTZEL.