Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]

VERA NOBILITATE ET DIVINÆ MATHE-

SEOS COGNITIONE ORNATISSIMO D. TYCHONI

BRAHEO, OTTONIDI, DOMINO ET AMICO

SUO COLENDO.

s.

TERNAS ab Excellentia T. literas, εὐτυϰέστατε Τυχών, mihi gratiߟimas et iucundiߟimas accepi, tum quod res patriæ et tuas ſecundas nunciabant, tum quod ſingulare mei ſtudium, quo plurimum deleetor, præ ſe ferebant. Etſi enim Patris obitum natura moleſie, eundem tamen moderate ferre Philoſophia iubet, eoque magis, quod iam tui iuris faetus, Aula Cyclopica tanquam Scylla et Charybdi evitata, tibi et Muſis, ac potius Chriſto vivendi ſummam facultatem habes: quacordato quidem homini quid queat eߟe optatius? In deliberatione tua de peregrinatione triplici, meum non eſi prudentiæ tuæ quicquam præſeribere, et alia fortaߟe iuvenibus, alia ſenibus conſilia ſunt aptiora. Sed tamen ſi tuo eߟem loco, qui et opibus et dignitate præſtes, et ætate s. 6 ſis Integra, de coniugio cogitarem, et re familiari tutanda et propaganda ad poſteros, niſi ſi forte certis de cauſis hoc conſilium tibi diſplicet. Sit tibi Philoſophia et divina Matheſis uxoris loco, donec ijs hanc adiungere lubuerit. Tibi quidem domi tuæ Hippocentauri iſti negotijs multis a tuo animo alienis moleſtias faceߟunt, quas ſi ſuſtinere non potes et ſemitam virtutis præcludere animadverteris, non inconſulte feceris, ſi loci mutatione tales enormitates devitaveris: Et ſi tunc omnino extra patriam evagari ſtat ſententia, per Belgium et Gallias in Italiam tranſibis, eaque perluſtrata, Auguſiam petes, noſque denuo inviſes rediturus in patriam. Rurſus itaque tunc (niſi annus hic climaetericus me ſuſtulerit) conſuetudine tua liberali et omnis eruditionis plena noſtraque amicitia præſens denuo fruar, quibus plurimum dolui me deſtitutum poſt diſceߟum hunc tuum, a quo gravia interea paߟus ſum. 23. Novemb. ſuperiore periculum magnum ſuſtinui. Hoc autem anno 10. Aprilis neſcio || quo malo infortunio cecidi graviter de gradibus ſive ſealis, quibus aſcenditur ad Muſæum meum, et deturbatus ſum uſque ad imum pavimentum in novis his ædibus, quas conduxi a D. AMBROSIO, quem noſti, eratque tantum præcipitium, ut cruento capite et dorſo pene fraeto ægre reſurgens diu Chirurgi opera ſim uſus. Acceߟerunt et turbæ domeſticæ perfidia quorundam, quos mihi amicos putavi, et ſumtus reditibus majores, cum ſordide potius quam ſplendide vivam, æs alienum inaudita apud nos annonæ charitate, mihi attulerunt.

Valetudo autem, ut fert ingraveſcens ætas, ſubinde ruit in deterius, in primis vero me excruciat Lithiaſis et Chiragra, quæ vereor, ne mihi propediem ſcribendi facultatem ſit ademtura. Neſcio quæ direetio in mea Geneſi mihi tanta mala circa hæc tempora portendat. Forte Aſcendens meum nunc venit ad corpus Martis in ♉ ſigno terreſtri, prout tu eius locum correxiſti, de quo mihi antea neſcio quid mali ominatus es, poſlquam meam Geneſin aliter verificaſti, quam a CYPRIANO LEOVITIO faetum eſt, et præteritos caſus convenientius adaptaſti, ubi etiam de futuris nonnulla mihi reetius prædixiſti, et cuperem, ut et nunc eandem per otium inſpicere velles et de pluribus præmonere. Suades, ut labores et moleſtias minuam, quod et amice et prudenter ſuades: idque mihi facere neceߟe eſt, præſertim a Typographicis ærumnis liberato. Otium vero hoc iucunde collocare mihi non licet, amicis, quorum conſuetudine fruerer, deſtituto. Nullum enim habeo hîc, poſlquam tu nos reliquiſti, cum quo ſuaviter converſer atque tempus eruditis colloquijs fallam, hoc eſt, non invenio hominem doetum, ingenioſum, conſultum, gravem pariter ac facetum, humanum et candidum, qualis tu nobis fuiſti, ceteri omnes aut honores affeetant, aut quæſtui aut uxoribus, quin et omnibus hiſce ſimul, alijſque huiuſcemodi dant s. 7 operam et ijs ferme ſolis vivunt. Oportet itaque ſortem meam patienter ferre, donec ab hoc ergaſtulo liberer. Deus Opt. Max. Excell. Tuæ vitam diutinam et flo-||rentem conſervet atque eandem pietate, ſapientia, doetrina adaugeat, quæ, uti ſcis, vera bona ſunt, ſuperantia ea, quæ vulgus aſſeetat. Indica nobis per otium, quid in Aſtronomicis nunc moliaris, et an hæc ſublimia ſtudia continuare animus ſit; neque tamen dubito, te in ijs, quæ ad veram gloriam atque durabilem ducunt, conſtanter permanſurum. Salutant te ambo fratres H AINZELIJ tui amantiߟimi plurimum et officioſe. Vale. Idib. Novemb. An. 1571. Auguſtæ Vindelicorum.

E. Tuæ ſtudioſiߟ.

HIERONYMUS WOLFIUS.