Danmarks Breve

BREV TIL: Hans Gram FRA: Arní Magnússon (dato ukendt)

ARNE MAGNUSSON TIL [H. GRAM], udateret.

Trykt efter original i Islands landsbibliotek (J. Sig. 98, folio). Under forespørgselen står neden-aftrykte påtegning med Grams hånd.

Vir Nobiliss. Eruditiss. Amiciss.

Dic mihi: ubi sita fuerit (secundum fabulas) Schola illa Nigra (den Sorte Skole) ubi Diabolus juvenes docuisse putatur, et ex abeuntium numero unum semper secum abstulisse? Nisi valde fallor, legi in libro qvodam geograph. Scholam istam fuisse alicubi in montibus pyrenæis, vel alicubi in Superiore Delphinatu. Sed liber nunc non occurrit memoriæ. Tu, qvi longe meliore reminiscentia præditus es, me forsitan hæc docere poteris.

T. T.
A. Magnæus.

Fuit illa schola Nigra in Academia salmanticensi vid. Cardan. in libris de rerum varietate, sed liber & caput jam non succurrunt.