Danmarks Breve

BREV TIL: Hans Gram FRA: Arní Magnússon (dato ukendt)

ARNE MAGNUSSON TIL [H. GRAM?], udateret.

Trykt efter egh. original i Islands landsbibliotek (J. Sig. 98, folio). Meddelelsen er rettet til en collega, sandsynligvis Gram.

Vir Honoratissime, Collega amicissime,

Nimis certe hoc carmine extolluntur Defuncti istius tam pietas, qvam justitia. Neutram harum virtutum nisi perfunctoriè admodum coluit. Interea non video causam, cur typis prohiberi possit. Neqve enim exactam in hisce veritatem reqvirimus. Addo, qvod mihi multiplicè literarum commercio notus fuerit, unde nunc de mortuo laudes, sive meritas, sive minus, invidere haut convenit. Valè.

T. T.
A. Magnæus.