Danmarks Breve

BREV TIL: Arní Magnússon FRA: George Hickes (1699)

G. HICKES[IUS] TIL ARNE MAGNUSSON. [London1699.]

Trykt efter egh. orig. i AM. 453, folio. Udskrift »A Monsieur Monsieur Arnas Magnæus Secretaire des Archives du Roy de Denmarc à Copenhague. — Clarissimo viro Arnæ Magnæo. Regiorum Archivorum Hafniæ Custodi has tradendas curet dominus Fischerus præfectus postarum«, hvortil A. M.s påtegning »Accepi ineunte Septembri 1699«. Ønsker A. M.s medhjælp til den nordiske del af Thesaurus linguarum veterum septentrionalium. Har hørt om A. M. fra J. N. Salanus, som har besøgt A. M. i København. — Det A. M. tilsendte eksemplar af C. Worms udgave af íslendingabók er sandsynligvis AM. 369, 4to.

Arnæ Magnæo Islando Georgius Hickesius Anglus

S. P. D.

Literas humanitatis plenas, dum Hafniæ esset, cl. Arna Magnæe, ad me scripsit Jonas N. Salanus Suecus. In ijs me s. 205 certiorem fecit se ex Anglia in patriam reducem te officiose ad ijsse, tecumque multa communicasse de linguarum veterum septentrionalium thesauro grammatico-critico, et archæologico, qui, me auctore, sub prælo Oxoniensi sudat, semissibus folij, quam primum absolvi potest, in lucem emittendus. A se etiam declaratis in hoc opere recudendo conatibus nostris te maxime delectatum scripsit, eoque in nos animo te esse, ut librorum veterum septentrionalium quum mss. tum impressorum, quem paramus, catalogum non tantum novis accessionibus locupletare velles, sed alia conferre ad antiquitates arctoas spectantia, quæ operi nostro ornamento forent, modo de voluntate mea certus esse posses, et libri nostri prius editi exemplar à nobis acciperes, qui apud Bibliopolas vestros frustra quæritur.

De his ab eo certior factus, me tantum operæ adjutorem habiturum gaudebam, gratulans iterumque gratulans fortunam meam, qui tandem apud exteros nactus essem, quem apud nostros frustra optabam, arctoarum lingg. et antiquitatum cultorem longe doctissimum, qui nobis solum in id operis incumbentibus et consilio, et ope sua subvenire posset. Quapropter nihil mihi tardandum existimans, quam maturrime operis nostri prius in quadrantibus folii editi exemplar ad te mittere nostri et esse, et interesse credidi, eamque ob causam, post triduum duntaxat ab acceptis Salani literis elapsum, de Navarcho, qui e Londini portu soluturus ad Elsenoram vestram navigaturus esset, a mercatoribus sciscitatus, qualem optabam inveni, cui librum meum tibi tam Latine, quam Anglice inscriptum, ut tradendum curaret, recte dedi, eumque te brevi habiturum cum Deo bene propitio pene certa spes est. Verum ut melius scias, doctissime Magnæe, quibus præcipue in rebus opem tuam imploro, consilij nostri rationem in recudendo opere nostro patienter sinas, ut exponam, incipiens ab epigraphe, quæ hæc est:

Linguarum veterum septentrionalium thesaurus
grammatico-criticus, et Archæo-logicus. Accedit
dissertatio de earundem Linguarum dignitate: et usu.

Ad finem thesauri, sive primæ partis operis, librorum veterum septentrionalium tum MSS. tum impressorum catalogum priori multò locupletiorem adjicere statui. Quoad Saxonicos Codd. attinet, qui apud nos editi sunt, sive adhuc in Bibliothecis nostris delitescunt, in ijs describendis Nullius opem requiro. Quoad Francicos, sive veteres Teutonicos Cl. Meurerus Germanus, qui s. 206 Oxonij edendo egregio libro jam incumbit, operam suam promisit. Verum quoad MSS. veteres vestros sive Islandicos, sive Norvegicos, sive denique Cimbricos, seu in veteri runico, seu in novo charactere scripti sunt, tu solus in Dania is es, qui eorum inscriptiones mihi dare potes, tu qui omnes Bibliothecas, in quarum forulis extant, perlustrâsti, et perscrutatus es, et in quo solo, quicquid Dania, quicquid Islandia potest, habiturus sum. Ad finem Dissertationis, quæ ad Thesaurum accedit, linguarum omnium specimina in tractatulis addenda à nobis esse existimo. Saxonicorum et Francicorum delectum habeo, Runicorum vero nihil; quamobrem si cum parvulo aliquo ms Runis descripto et a te Latine verso opus nostrum honestare pro humanitate tua dignatus fueris, non mihi solum, verum etiam omnibus apud Anglos istarum linguarum studiosis tam gratum fueris, quam quod gratissimum. Ad hoc præstandum Annum tibi do, verum ut Catalogum tuum, quam primum ad me mittendam curares, aliaque omnia, quæ in promptu habes, ad susceptum nostrum spectantia, vehementer rogo.

Cum libro nostro prius edito ad te etiam misi Christiani Wormij Aram multiscium, sed qualem ei placuit Oxonij relinquere imperfectum, quòd librum istum, quem aut vos, aut è vestris aliquem integrum, et perfectum edituros speramus, te vehementer expetere, ex Silani(!) nostri literis intellexi. Si quid autem aliud est, quo me tibi gratificari velis, tantum fac, ut quæ sint vota tua, et in quibus operam meam requiris, cognoscam, et quam me tibi addictum devotumque habes, ipsa re effectâ scies. Nihil enim magis Cupio quam ut in te omne genus officijs notus, et illustris animus noster sit, et ut parem benevolentiam, quam tu in me, ego in te, vel in alios tui gratia, ostendam, in quo adjutorem fautoremque meorum operum habeo hominem, cui in linguarum, et Antiquitatum arctoarum notitia, Arngrimum Jonam haud excipiam, parem non habuit Arctous orbis, nec forsan habiturus est. Quum ad me rescripseris, Literas tuas, quas vehementer expectavero, sic Anglice inscribe: For Doctor George Hickes at the Next house beyond the farthest Lamp in kings street Bloomsbury in London, vel, si malles, Latine sic: Domino Georgio Hickes Sacræ Theologiæ professori in platæa Regia Bloomsburiana prope agros domum habenti apud

Londinum Anglorum traduntur hæ.

Vale vir doctissime, et humanissime juvandis bonis literis nate, et reip. literariæ gratia, de quâ optime meruisti, diutissime vivas. Iterum vale.