Danmarks Breve

BREV TIL: Arní Magnússon FRA: George Hickes (1700-02-05)

G. HICKES TIL ARNE MAGNUSSON. London5. febr. 1700.

Efter orig. (i 2 ekspll. a—b) i AM. 453, folio med egh. datering, adresse og udskrift. Udskr. »A monsieur monsieur Arnas Magnæus Secretaire des Archives du Roy de Denmarce demeurant chez Monsieur Römer professeur en matematique [et Conseiller de iustice mgl. b] à Coppenhague«; opgiven adr. »For doctor George Hickes at his house neer the feilds in kingstreet Bloomsbury [in tilf. b] London. A monsieur monsieur le docteur Hickes demeurant tout proche les champs dans la rue de kingstreet Bloomsbury à Londre«. Har for 6 måneder siden oversendt A. M. med en londonsk kaptajn Institutiones grammaticæ Anglo-Saxonicæ et Moeso-Gothicæ og C. Worms Are multiscius; har samtidig afsendt et brev om det påtænkte arbejdes plan, men intet svar modtaget. Ønsker fra A. M. en fortegnelse over så vel trykt som utrykt dansk og oldnordisk litteratur. Benævner A. M. »bibliothecæ Regiæ custos« og fremhæver hans kundskaber og bogrigdom.

Georgius Hickesius Arnæ Magnæo S. P. D.

Ante sex menses, Clarissime Arna Magnæe, institutiones nostras Grammaticas Anglo-Saxonicas, et Mæso-Gothicas, cum Christiani Wormii Ara multiscio ad te deferendas navarcho Londinensi dedi, qui haud longo post tempore quam reversus esset ex Hafniâ vestrâ, me conveniens, se sarcinulam sibi commissam Hafniensi, cui inscripta erat, propria manu tradidisse dixit, et ut certiorem eâ de re redderet, ut videbar, ambigentem me plurimis verbis confirmavit. Eo etiam tempore, quo navarcho libros istos, Collegii veredariorum præfecto literas ad te dedi, in quibus, quæ ad te misissem, declaravi, et ut brevi expectares jussi. Quinetiam illis in literis totum meum consilium de recudendis Grammaticis nostris institutionibus exposui, et quoniam eas te non accepisse silentium jam semestre tuum monstrat, secundas literas ad te mittendas existimo, quibus intelligas quid in hac altera Grammaticarum Septentrionalium editione, Deo juvante, Reip. literariæ sum daturus. Id autem imprimis te cognoscere velim, ex libri titulo, qvi hic est: Linguarum Veterum Septentrionalium Thesaurus Grammatico-Criticus, et Archæologicus. Huic vero Thesauro duo accedunt. primo librorum veterum Septentrionalium, cum impressorum, tum MScriptorum Catalogus, qui fieri potest, locupletissimus. Dein, qui Catalogum excipiet, de linguarum veterum Septentrionalium usu, et excellentia, Dissertatio ad amicum Epistolaris. Quo ad Catalogum, in eo maxime laboro, ut perfectus et omnibus numeris absolutus prodeat, hoc est, ut singulis linguis, in singulis suis partibus, par et conformis fiat. Quo ad libros Anglo-Saxonicos tam MSS. quam impressos, a quibus incipiet catalogus, penes me est, excussis Bibliothecarum nostrarum forulis, eos omnes in illo exhibere. Librorum vero s. 208 Francicorum, et Cimbro-Gothicorum, vel Scandicorum, et Islandicorum, sive qui Runis, sive qui Romanis literis exarati sunt, qui possum ad notitiam recte pervenire, nisi docti è Germania, è Daniâ vestra, et Suecia mecum eam communicare pro humanitate sua velint? Quapropter, Magnæe, quemadmodum ad Schilterum Argentoratensem, Salanum Holmiensem, viros magnos rogavi, ut librorum veterum Septentrionalium tum MSS. tum impressorum, quos Germania, et Suecia habet, Catalogos suis nominibus insignitos ad me mittere non gravarentur: sic te jam vehementer rogo, ut id genus librorum, qui tibi noti sunt, omnium catalogum ad me mittere digneris, quo quidem accedente, catalogum illum nostrum alias imperfectum futurum in lucem publicam, ut publica luce tum prorsus dignum facile emisurus fuero. Hoc ut faceres, clarissime Magnæe, superioribus in literis, Auctore Salano, te oravi, et obtestatus sum atque in his te iterum oro obtestorque, te, qui Bibliothecæ Regiæ Custos es, ipse Bibliothecæ Ἔµψνχоϛ, te, qui quicquid Islandia, quicquid Dania, quicquid denique Daniæ vicinior Germania possidet librorum veterum Septentrionalium pro incredibili tua in exquirendis Codicibus diligentia, non potest non esse notum. Fac etiam quæso, ut quod ab humanitate tua hac in re expectem, literis quam maturrime ad me scriptis, nulla interposita mora sciam. Si hoc feceris animi me incertum et suspensum ingenti sollicitudine liberabis, et si quod a te jam denuo flagito, pro tuo in literas arctoas amore concesseris, non me tantum voti compotem beabis, sed, accedente tuo Catalogo, facies, ut ille noster, plaudentibus omnibus literatis, quasi ovans in publicum, ut qui multo auctior et honestior, quidni addam et multo augustior, prodierit. Superioribus in literis quæ ad te non pervenerunt, quonam sub prælo, et ad quotam schedam Thesaurus noster tum impressus erat, ita scripsi, ut cognosceres. sed cum ad te non perlatæ fuerint, ea iterum in his accipe. scilicet schedam octogesimam jam nunc premit prælum Theatri Oxoniensis, bis octogenas, ut coniecto, amplius impressurum. Hæc te scire volui, vir excellentissime, quod nihil eorum prætermittendum duxi, quæ cognita te delectare posse videantur. præterea scire te velim harum literarum duo exemplaria describenda me curasse, quorum alterum cursus publici præfecto, alterum serenissimi Regis Daniæ legato, aut illi, qui legato ab epistolis est, ad te dare statui. Te igitur, vir maxime, per humanitatem tuam oro et obtestor, et per Arctoum orbem, in quo longe fulgentissimum sidus es, ne de rebus, quæ ad te geminis literis jam scripsi, ad me rescribere distuleris.

s. 209 Memento autem cum ad me literas dederis, eas ad me Anglice vel Gallice inscribere in verbis epigrapharum, quas infra vides subnexas. Vale Arctoi orbis decus, et ad bonas literas præsertim septentrionales adjuvandas ampliandasque diutissime vivas. Iterum vale.

Londini dabam nonis Februarii M.DCC.